Page images
PDF
EPUB

GAI ET IUSTINIANI

INSTITUTIONUM

SYNOPSIS.

GNEIST INSTITUTIONES.

Si'statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum maguo labore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci po tuisset. Iustiniani Inst. I. 1. § 1.

INSTITUTIONUM D. IUSTINIANI

PROOEMIUM.

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI,

IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS VANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLUTUS VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS CUPIDAE

LEGUM IUVENTUTI.

Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari, et Princeps Romanus victor existat non solum in hostilibus proeliis, sed etiam per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellens [al. expellat], et fiat tam iuris religiosissimus, quam victis hostibus triumphator.

§ 1. Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia, annuente Deo, perfecimus. Et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt; et tam Africa quam aliae innumerosae [al. numerosae v. innumerabiles] provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur. Omnes vero populi legibus tam [al. iam] a nobis promulgatis quam [al. vel] compositis, reguntur. ($ 2.) Et cum sacratissimas constitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiam, tunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veteris volumina, et opus desperatum quasi per medium profundum euntes caelesti favore iam adimplevimus. ($ 3.) Cumque hoc Deo propitio peractum est, Triboniano, viro magnifico, Magistro et Exquaestore sacri palatii nostri, nec non Theophilo et Dorotheo, viris illustribus, Antecessoribus, quorum omnium sollertiam et legum scientiam et circa nostras iussiones fidem iam ex multis rerum argumentis accepimus, convocatis specialiter mandavimus, ut nostra auctoritate nostrisque suasionibus componant institutiones: ut liceat

4

vobis prima legum cunabula non ab antiquis fabulis discere, sed ab Imperiali splendore appetere, et tam aures quam animae vestrae nihil inutile nihilque perperam positum, sed quod in ipsis rerum obtinet argumentis accipiant; et quod in priore tempore vix post quadriennium prioribus contingebat, ut tunc constitutiones Imperatorias legerent, hoc vos a primordio ingrediamini, digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis a voce Principali procedat. ($ 4.) Igitur post libros quinquaginta digestorum seu pandectarum in quos omne ius antiquum collatum [al. collectum] est, quos per eundem virum excelsum Tribonianum, nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus, in hos quatuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimae scientiae prima elementa, (§ 5.) in quibus breviter expositum est, et quod antea obtinebat, et quod postea desuetudine inumbratum ab Imperiali remedio illuminatum est. ($ 6.) Quas ex omnibus antiquorum institutionibns, et praecipue ex commentariis Gaii nostri tam institutionum quam rerum cotidianarum, aliisque multis commentariis compositas, cum tres praedicti viri prudentes nobis obtulerunt, et legimus et cognovimus, et plenissimum nostrarum constitutionum robur eis accommodavimus.

§ 7. Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite, et vosmet ipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram rempublicam in partibus eius vobis credendis [al. credendam] gubernare [al. gubernari].

Data undecimo calendas decembres, Constantinopoli, Domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto tertium Consule.

INSTITUTIONUM

GAI COMMENTARIUS I.

1) ex Ulp. fr. 10. D. de iust et i.*

2) ex Uip. fr. 10. cit.

3) ex Ulp. fr. 10, cit.

4) ex Ulp. fr. 1. § 2. D. eod. **

D. IUSTINIANI LIBER I.

Tit. I. DE IUSTITIA ET IURE. Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens [al. tribuendi].

2

§ 1. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia,

§ 2. His generaliter cognitis, et incipientibus nobis exponere iura populi Romani, ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. alioqui, si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore [al. leniore] via ductus sine ma gno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.

vere,

§ 3.3 Iuris praecepta sunt haec: honeste vialterum non laedere, suum cuique tribuere. $ 4. Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est, quod [ad] statum rei Romanae spectat; privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. Dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est. collectum est enim ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus.

*) Ulpianus libro I. Regularum: Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. Iuris praccepta haec sunt: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. fr. 10. D. de iustitia et iure (I. 1).

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem; sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus consistit. Privatum ius tripertitum est; collectum enim est ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus. fr. 1. § 2. D. de iustitia et iure (I. 1).

« PreviousContinue »