Page images
PDF

GAI ET IUSTINIAlTl

INSTITUTIONUM

SYNOPSIS.

ONEIST INSTITUTIONES.

Si'stalim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi mnllitudine ac varietato rerum oneraverimus: duorum allerum, aut desertorcro sludiomm cfficiemus, aut cum mag-no labore eius, saepe ctiam cum diffidentia quae plerumque iuvcnes averlit, scrius ad id perducemus ad rjuod leviore via duclus sine mag-no labore et sinc ulla diffidentia malurius jierduci po ■ tuisset. Iuslinianflnst. I, 1. § 1.

INSTITUTIONUM D. IUSTINIANI

PROOEMIUM.

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI,

IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS PRAN

CICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS VANDALICUS APRICANUS PIUS FELIX

INCLUTUS VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS CUPIDAB

LEGUM IUVENTUTI.

Imperatoriam maiestatem non solumarmis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam, ut utrumquc tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari, et Princeps Romanus victor existat non solum in hostilibus proeliis, sed etiam per legilimos tramites calumniantium iniquitates expellens [al. expellat], et liat tam iuris religiosissimus, quam victis hostibus triumphator.

S 1. Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia, annuente Deo, perfecimus. Et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt; et tam Africa quam aliae innumerosae [al. numerosae v. innumerabiles] provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur. Omnes vero populi legibus tam [al. iam] a nobis promulgatis quam [al. vel] compositis reguntur. (§ 2.) Et cum sacratissimas constitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiam, tunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veteris volumina, et opus desperatum quasi per medium profundum euntes caelesti favore iam adimplevimus. 3.) Cumque hoc Deo propitio peractum est, Triboniano, viro magnifico, Magistro et Exquaestore sacri palatii nostri, nec non Theophilo et Dorotheo, viris illustribus, Antecessoribus, quorum omnium sollertiam et legum scientiam et circa nostras iussiones fidem iam ex multis rerum argumentis accepimus, convocatis specialiter mandavimus, ut nostra auctoritate nostrisque suasionibus componant institutiones: ut liceat vobis prima legum cunabula non ab antiquis fabulis discere, sed ab Imperiali splendore appetere, et tam aures quam animae vestrae nihil inutile nihilque perperam positum, sed quod in ipsis rerum obtinet argumentis accipiant; et quod in priore tempore vix post quadriennium prioribus contingebat, ut tunc constitutiones Imperatorias legerent, hoc vos a primordio ingrediamini, digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis a voce Principali procedat. (§ 4.) Igitur post libros quinquaginta digestorum seu pandectarum in quos omne ius antiquum collatum [al. collectum] est, quos per eundem virum excelsum Tribonianum, nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus, in hos quatuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimae scientiae prima elementa, (§ 5.) in quibus breviter expositum est, et quod antea obtinebat, et quod postea desuetudine inumbratum ab Imperiali remcdio illuminatum est. (§ 6.) Quas ex omnibus antiquorum institutionibns, et praecipue ex commentariis Gaii nostri tam institutionum quam rerum cotidianarum, aliisque multis commentariis compositas, cum tres praedicti viri prudentes nobis obtulerunt, et legimus et cognovimus, et plenissimum nostrarum constitutionum robur eis accommodavimus.

§ 7. Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite, et vosmet ipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram rempublicam in partibus eius vobis credendis [al. credendam] gubernare [al. gubernari].

Data undecimo calendas decembres, Constantinopoli, Domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto tertium Consule.

INSTITUTIONUM

GAI COMMENTARIWS I. D. IUSTINIANI LIBER I.

Tit. I. DE IUSTITIA ET ITJRE.

i) cx uip. fr. 10. D. de iusi ct i.* 'Jiistiiiii est coMstiins et perpetua voluntas

ius suum cuique tribuens [al. tribuendi].

2) cx Uip. fr. 10. cit. § 1. ![urisprudentia est divinarum atque -hu

manarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. § 2. His generaliter cognitis, et incipientibus nobis exponere iura populi Romani, ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. alioqui, si statim ab initio rudem adhuc et inlirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum magno Iabore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore [al. leniore] via ductus sine ma gno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.

3) ex uip. fr. io. cit. § 3. 3 Iuris praecepta sunt haec: honeste vi

vere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.

4) exiip. rr. i. §2. D. eod." §4. 4Huius studii duae sunt positiones,

publicum et privatum. publicum itis est, quod [ad] statum rei Romanae spectat; privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. Dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est. collectum est enim ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus.

*) Ulpianus libro I. Regularum: Tuslitia est conslans et perpetua volunlas ius suum cuique tribuendi. luris praccepta haec sunt: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. lurHprudenlia esl divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti alque iniusli scientia. fr. 10. D. de iustitia et iure (I. 1).

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Huius studii duac sunt positiones, publicum tl privatum. Publicum esl, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem; sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privalim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magislratibus consislit. Privatum ius triperlitum esl; colleetum enim est ex naluralibus praeceptis, aulgenlium, aul civilibus. fr. 1. §2. D. de iustitia et iure (I. I).

« PreviousContinue »