Page images
PDF
EPUB

dem quae coemptionem facit, non deducitur in* servilem condicionem, a parentibus vero et a coemptionatoribus mancipati mancipataeve servorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo cuius in mancipio sunt neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam si simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona servorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus iisdem verbis mancipio accipiuntur quibus servi; quod non similiter fit in coemptione.

Tit. XII.

§ 124. Videamus nunc, quibus modis ii qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberentur. a ($ 125.) Ac prius de his dispiciamus qui in potestate sunt. ($ 126.) Et quidem servi quemadmodum potestate liberentur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius [8. 13 sqq.] exposuimus.

QUIBUS MODIS IUS POTE STATIS SOLVITUR.

Videamus nunc, quibus modis hi qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberantur.

Et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius exposui

mus.

Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt. Sed hoc distinctionem recipit. Nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt. itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est, aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia [al. qui] in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. (S 1.) Cum autem is qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur civitatem amit

S 127. Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt. Sed hoc distinctionem recipit.b nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in patris sui potesta tem recasuri non sunt. itaque si moriente avo pater eorum et vivat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est, aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. (§ 128.) Cum autem is cui ob aliquod maleficium ex lege poenali aqua et igni interdicitur civitatem Romanam amittat, sequitur, ut qui eo tit, sequitur, ut qui eo modo ex numodo ex numero civium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim ratio patitur, ut pere

с

mero civium Romanorum tollitur perinde [est] acsi mortuo eo desinant li

*) ex coniect. Huschkii; Lachmann haec mavult: capite deminuitur, sed servilem condicionem aput coemptionatorem non patitur.

a) cf. Ulp. tit. X. Qui in potestate manu mancipioque sunt quemadmodum eo iure liberentur.

b) cf. Gai I. 146. Inst. II. 19. § 2. Ulp. fr. 5. D. de his qui sui i. (1. 6.) c) cf. Gai I. 90. 161. III. 153.

grinae condicionis homo civem Romanum in potestate habeat. Pari ratione et si ei qui in potestate parentis sit aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit civis Romani parentis.

1) cf. fr. 4. D. de interdict. et rel.

2) cf. Inst. I. 16. § 1. (nov. 22. c. 8.)

3) est c. 5. C. de Consulibus. (nov. 81.)

4) cf. fr. 12. §. 1. fr. 18. D. de captivis.
5) cf. Paul. fr. 19. D. eod.
6) cf. fr. 26. D. eod.

beri in potestate eius esse. pari ratione et si is qui in potestate parentis sit in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse. Sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt. (§ 2.1). Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent. et ex contrario liberi relegati in potestate parentum remanent. (§ 3.2) Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. Servi autem poenae efficiuntur qui in metallum damnantur, et qui bestiis subiiciuntur. (S 4.) Filiusfamilias si militaverit, vel si Senator vel Consul fuerit factus, manet in patris potestate. militia enim vel consularia [al. consularis] digni tas de patris potestate filium non liberat. Sed ex constitutione nostra summa Patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate?

$ 129. Quod si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus interim hostium fiat, pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. itaque reversus habebit liberos in potestate. si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore quo mortuus est aput hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. (S 130.) Praeterea exeunt liberi virilis sexus de patris potestate si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus si virgines Vestales capiantur. (§ 131.) Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis profectus erat in Latinam coloniam, e patria potestate exire videbatur, cum qui ita civitate Romana ces

3

4

§ 5. Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum qui captus est semper in civitate fuisse. si vero ibi decesserit, exinde ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. Dictum est autem postliminium a limine et post, ut eum qui ab hostibus captus in fines nostros postea, pervenit postliminio reversum recte dicimus. nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt: hinc et limes dictus est, quasi finis quidam et terminus. Ab eo postliminium dictum, quia eodem limine revertebatur quo amissus erat. Sed et

serant* acciperentur alterius civitatis cives. **

§. 132. Emancipatione quoque desinunt liberi in potestatem *** parentium esse. sed filius quidem tertia demum mancipatione ceteri + vero liberi, sive masculini sexus sive feminini, una mancipatione exeunt de parentium potestate: lex enim XII tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur, his verbis: SI PATER FILIUM TER VENUMDABIT, FILIUS A PATRE++ LIBER ESTO. eaque res ita agitur. aa mancipat pater filium alicui: is eum vindicta manumittit: eo facto revertitur in potestatem patris. is eum iterum mancipat vel eidem vel alii; set in usu est eidem mancipari: isque eum postea similiter vindicta manumittit: quo facto rursus in potestatem patris sui revertitur. tunc tertio pater eum mancipat vel eidem vel alii; set hoc in usu est, ut eidem mancipetur: eaque mancipatione desinit in potestate patris etiamsi nondum manumissus sit, set adhuc in causa mancipii [lin. 24]+++

esse,

qui victis hostibus recuperatur postliminio rediisse existimatur.

$ 6. Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse. Sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto. Nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent, et filios suos vel filias, vel nepotes vel neptes, ac deinceps, sua manu dimitterent. et tunc ex edicto Praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti quae tribuuntur patrono in bonis liberti; et praeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteri, ipse parens ex manumissione tutelam eius nanciscitur.d

*) haec recepi ex coniect. Huschkii ef. Cic. pro Caec. c. 33. 34. pro Balbo c. 11-13. pro domo c. 30. Gai I. 79.

**) linea yacua. ***) cf. § 55 not.

+) ita ex coniect. Huschkii. De re ipsa cf. Gai I. 135. IV. 79. fr. 8. § 1. D. de iniusto. (28. 3.) Inst. III. 2. § 8.

††) ita ex Ulp. fr. X. 1.

ttt) in pag. CXIX, Cod. Ver. quae sequitur nihil legi potest. Prioris partis argumentum tamen colligi potest ex Epit. I. 6. § 3: Tamen cum tertio mancipatus fuerit

succedit: quae verba infra not. aa. signis || || inclusimus. Posterior pars eiusdem paginae, quod etiam Epit. indicat, haud dubie ea continebat quae leguntur in fr. 28. D. de adoptionibus (e Gai libro I.), quae verba in contextum recipi solent (§ 133.)

a) Anastas. c. 5. C. de emancipationibus. (8. 49.).

b) est c. 6. C. eodem.

c) Inst. III. 9. § 4. d) Inst. I. 18. 19.

aa) Gai Epit. I. 6. § 3. h. 1. notatu digna haec de emancipatione filii exhibet: Emancipatio autem, hoc est manus traditio, quaedam similitudo venditionis est: quia in emancipationibus praeter illum, hoc est certum patrem, alius pater adhibetur, qui fiduciarius nominatur. Ergo ipse naturalis pater filium suum fiduciario patri mancipat, hoc est manu tradit: a quo fiduciario patre naturalis pater unum aut duos nummos, quasi in similitudinem pretii accipit, et iterum eum acceptis nummis fiduciario patri tradit. Hoc secundo et tertio fit, et tertio eum fiduciario patri mancipat et tradit, et sic de patris potestate exit. Quae tamen emancipatio solebat ante Praesidem fieri, modo ante curiam facienda est: ubi quinque testes cives Romani in praesenti erunt, et pro illo qui libripens adpellatur (id est stateram tenens) et qui antestatus adpellatur alii duo, ut septem testium numerus impleatur. || Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur, et a naturali patre manumittatur: ut, si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius, succedat. Feminae, vel nepotes masculi ex filio, una emanci

$ 133. Liberum autem arbitrium est ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate dimittere, nepotem vero in potestate retinere; vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere; vel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

§ 7. Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere; et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur), vel omnes sui iuris efficere.

$ 134. Praeterea parentes liberis in adoptionem datis in potestate eos habere desinunt; et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes* et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri so-. lent cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is qui adoptat vindicat aput Praetorem filium suum esse, et illo contra non vindicante a Praetore vindicanti filius addicitur, aut iure mancipatur patri adoptivo vindicanti filium ab eo apud quem is tertia** mancipatione est: set sane commodius est patri remancipari. in ceteris vero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti aut iure mancipantur. Eadem et in provinciis aput Praesidem provinciae solent fieri. (§ 135a.) Qui ex filio semel iterumve mancipato conceptus est, licet post tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in avi potestate est, et ideo ab eo et emancipari et in adoptionem dari potest. At is qui ex eo filio conceptus est qui in tertia mancipatione est, non nascitur in avi potestate. set eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio esse cuius et pater sit. utimur autem hoc iure, ut quam diu

1

§ 8. Sed et si pater filium quem in potestate habet avo vel proavo naturali, secundum nostras constitutiones super his habitas, in adoptionem dederit, id est si hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestaverit, praesente eo qui adoptatur, et non contradicente, nec non eo qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona et adoptionem plenissimam esse antea diximus. (§ 9.) Illud autem scire oportet, quod si nurus tua ex filio tuo conceperit, et filium. postea emancipaveris vel

1) sunt cc. 10 et 11. C. de adoptionibus cf. fr. 5. 25. D. eodem.

patione de patris vel avi exeunt potestate et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una mancipatione de patris vel avi exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiduciarius a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum eum sibi naturalis pater vel avus manumi- ̧. serit, ipse eis in hereditate succedit. [ Quodsi habeat quis filium, et ex eo nepotes, el voluerit filium emancipare, et nepotes in sua potestate retinere, in arbitrio eius est: aut si voluerit nepotes emancipare, et filium in sua potestate retinere, et hoc ei pro iuris ordine licere manifestum est. Quod non solum de nepotibus, sed et de pronepotibus similiter facere potest. De antestato, cuius hic quasi septimae personae mentio fit cf. Zell Inscr. Rom. Nr. 1779. 1780. 1785. Huschke, Flavii Syntrophi instrumentum donationis pag. 6. 7. 43 sqq. De fiducia vide citt. ad Gai II. 59.

[ocr errors]

*) ita fere ex coniectura Goeschenii. Cf. ad hunc articulum Gellius V. 19. Cic. de fin. I. 7. § 24. fr. 1. § 2. D. de rei vind. (6. 1.) Gai II. 141. III. 6. IV. 79. **) ita ex coni. Huschkii, qui peculiarem quandam notionem,,iure mancipationis" olim supponebat: de Scheurl (D. de modis liberos in adoptionem dandi Erl. 1851) non sine ratione hanc emendationem proponit: aut non remancipatur patri adoptivo, sed ab eo vindicanti in iure ceditur apud quem in tertia mancipatione est. (cf. Rudorff Grundr. d. G. d. R. R. pag. 96.)

pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius: et si quidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadit in eius potestatem; si vero is, dum in mancipio sit, decesserit, sui iuris fit. ($ 135b.) Et de

licet

in adoptionem dederis, praegnante nuru tua, nihilominus quod ex ea nascitur in potestate tua nascitur; quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptus, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subiicitur; ($ 10.)1 et quod neque naturales liberi, neque adoptivi ullo paene modo possunt cogere parentem de potestate sua eos dimittere.

[1 lin.] ut supra [s 132. 134] diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote.

1) e Marciani fr. 31. D. de adopt.

§ 136. Mulieres, quamvis in manu sint, nisi coemtionem fecerint, potestate parentis non liberantur. hoc in Flaminica Diali senatusconsulto confirmatur, quo ex auctoritate consulum Maximi et Tuberonis cavetur, ut* haec quod ad sacra tantum videatur in manu esse, quod vero ad cetera perinde habeatur, atque si in manum non convenisset. Sed mulieres quae coemtionem fecerunt per mancipationem* potestate parentis liberantur: nec interest, an in viri sui manu sint, an extranei; quamvis hae solae loco filiarum habeantur quae in viri manu sunt.

§ 137. [3 lin.]** remancipatione desinunt in manu esse, et cum ex remancipatione manumissae fuerint, sui iuris efficiuntur [3 lin.] *** nihilo magis potest cogere, quam filia patrem. set filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiamsi adoptiva sit haec autem virum repudio misso proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.

S 138. Ii qui in causa mancipii sunt, quia servorum loco habentur, vindicta, censu, testamento [ef. § 17] manumissi sui iuris fiunt. (§ 139.) Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet. itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is qui manumittit, et qui manumittitur: ac ne illud quidem, an patronum creditoremve manumissor habeat. Ac ne numerus quidem legis Furiae Caniniae finitus in his personis locum habet. (S 140.) Quin etiam invito quoque eo cuius in mancipio sunt censu libertatem consequi possunt, excepto eo quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur: nam quodammodo

*) ita ex coniectura Lachmanni. cf. Gai I. 114. 115 b. 132. 134. III. 24. Gell. X. 15. XVIII. 6. Tacit. Ann. IV. 16.

**) argumentum est:,,quemadmodum manus solvatur.“

***) in his 3 lin. tantummodo vv.: vel ita nihilo etc. apparent. Gaius illud dicere videtur:,,mulierem maritum cum quo coemtionem fecerit non magis posse cogere, ut eam (constante scilicet matrimonio, ut ex fine huius §i apparet) suo iure dimittat, quam filia patrem" (Göschen).

« PreviousContinue »