Page images
PDF
EPUB

Tit. II. DE USUCAPIONE.

1. Possessionem acquirimus et animo et corpore; animo utique nostro, corpore vel nostro vel alieno. sed nudo animo adipisci quidem possessionem non possumus; retinere tamen nudo animo possumus, sicut in saltibus hibernis aestivisque contingit.

2. Per liberas personas quae in potestate nostra non sunt acquiri nobis nihil potest. sed per procuratorem acquiri nobis possessionem posse utilitatis causa receptum est. absente autem domino comparata non aliter ei, quam si rata sit, quaeritur.

3. Longi autem temporis praescriptio inter praesentes continuo decennii spatio, inter absentes vicennii comprehenditur.

4. Viginti annorum praescriptio etiam adversus rem publicam prodest ei qui iustum initium possessionis habuit, nec medio tempore interpellatus est. Tit. IV. DE INIURIIS.

3. Si liberis qui in potestate sunt, aut uxori fiat iniuria, nostra interest vindicare; ideoque per nos actio inferri potest, si modo is qui fecit in iniuriam nostram id fecisse doceatur.

6. Iniuriarum actio aut lege aut more aut mixto iure introducta est. Lege duodecim tabularum de famosis carminibus, membris ruptis, et ossibus fractis. (7.) Moribus, quoties factum pro qualitate sui arbitrio iudicis aestimatum congruentis poenae supplicio vindicatur. (8.) Mixto iure iniuriarum actio ex lege Cornelia constituitur, quoties quis pulsatur, vel cuius domus introitur ab his qui vulgo derectarii appellantur. in quos extra ordinem animadvertitur, ita ut prius ingruentis consilium pro modo commentae fraudis poena vindicetur exsilii aut metalli aut operis publici.

10. Atrox iniuria aestimatur aut loco aut tempore aut persona: loco, quoties in publico irrogatur; tempore, quoties interdiu; persona, quoties senatori vel equiti Romano, decurioni, vel alias spectatae auctoritatis viro; et si plebeius vel humili loco natus senatori vel equiti Romano, decurioni vel magistratui vel aedili vel iudici, quilibet horum, vel si his omnibus plebeius.

Tit. v.a.

DE EFFECTU SENTENTIARUM ET FINIBUS LITIUM.

1. Res iudicatae videntur ab his qui imperium potestatemque habent, vel qui ex auctoritate eorum inter partes dantur; itemque a magistratibus municipalibus usque ad summam qua ius dicere possunt; itemque ab his qui ab Imperatore extra ordinem petuntur. Ex compromisso autem iudex sumptus rem iudicatam non facit; sed si poena inter eos promissa sit, poena rei in íudicium deductae' ex stipulatu peti potest.

2. Confessi debitores pro iudicatis habentur; ideoque ex die confessionis tempora solutionis praestituta computantur.

3. Confiteri quis in iudicio non tantum sua voce, sed et litteris et quocumque modo potest. convinci autem non nisi scriptura aut testibus potest. 5. Confessionem suam reus in duplum revocare non potest.2

2

7. Trinis litteris vel edictis, aut uno pro omnibus dato, aut trina denuntiatione conventus, nisi ad iudicem ad quem sibi denuntiatum est, aut cuius litteris vel edicto conventus est, venerit, quasi in contumacem dicta sententia auctoritatem rerum iudicatarum obtinet: quinimmo nec appellari potest ab ea. Ab ea sententia quae in contumaces data est neque appellari, neque in duplum revocari potest.

1) Codd. deducta. Arndts prop. re- - deducta. 2) Cuiacius hanc sententiam recepit ex fonte ignoto.

8. Res olim iudicata post longum silentium in iudicium deduci non potest, nec eo nomine in duplum revocari. longum autem tempus exemplo longae praescriptionis decennii inter praesentes, et inter absentes vicennii computatur.

11. Ratio calculi saepius se patitur supputari, atque ideo potest quocumque tempore retractari, si non longo tempore evanescat.

Tit. VI. DE INTERDICTIS.

1. Retinendae possessionis gratia comparata sunt interdicta, per quae eam possessionem quam iam habemus retinere volumus; quale est Uti possidetis de rebus soli, et Utrubi de re mobili. Et in priore quidem is potior est qui redditi interdicti tempore nec vi nec clam nec precario ab adversario possidet; in altero vero potior est qui maiore parte anni retrorsum numerati nec vi nec clam nec pecario possedit.

3. Non tantum si ipse dominus possessione deiiciatur, utile interdictum est, sed etiam si familia eius. familiae autem nomine etiam duo servi continentur.

4. Vi deiicitur non tantum qui oppressu multitudinis aut fustium aut telorum aut armorum metu terretur, sed et is qui violentiae opinione comperta possessione cessit, si tamen adversarius eam ingressus sit.

6. Vi deiectus videtur et qui in praedio vi retinetur, et qui in via territus est, ne ad fundum suum accederet.

7. Qui vi aut clam aut precario possidet ab adversario impune deiicitur. 8. Ex rebus vi possessis si aliquae res arserint, vel servi decesserint, licet id sine dolo eius qui deiecit factum sit, aestimatione tamen condemnandus est qui ita voluit adipisci rem iuris alieni.

10. Redditur interdicti actio quae proponitur ex eo, ut quis quod precario habet restituat. nam et civilis actio huius rei, sicut commodati, competit: eo vel maxime, quod ex beneficio suo unusquisque iniuriam pati non debet.

11. Precario possidere videtur non tantum qui per epistolam vel quacumque alia ratione hoc sibi concedi postulavit, sed et is qui nullo voluntatis indicio, patiente tamen domino, possidet.

13. Arbor quae in alienas aedes vel in vicini agrum imminet, nisi a domino sublucari non potest, isque conveniendus est, ut eam sublucet. quodsi conventus dominus id facere noluerit, a vicino luxuries ramorum compescatur; idque qualiscumque dominus facere non prohibetur.

16. Omnibus bonis quae habet quaeque habiturus est obligatis, nec concubina, nec filius naturalis, nec alumnus, nec ea quae in usu quottidiano habet obligantur; ideoque de his nec interdictum redditur.

Titt. VII. DE OBLIGATIONIBUS.

1. Obligationum firmandarum gratia stipulationes inductae sunt, quae quadam verborum sollennitate concipiuntur. et appellatae, quod per eas firmitas obligationum constringitur: stipulum enim veteres firmum appellaverunt.

2. Verborum obligatio inter praesentes, non etiam inter absentes contrahitur. Quodsi scriptum fuerit instrumento promisisse aliquem, perinde habetur, atque si interrogatione praecedente responsum sit.

4. Cum facto promissoris res in stipulatum deducta intercidit, perinde agi ex stipulatu potest, ac si ea res exstaret. ideo promissor aestimatione eius punitur, maxime si in dolum quoque eius concepta fuerit stipulatio.

Tit. VIII. DE NOVATIONIBUS.

1. Non solum per nosmet ipsos novamus quod nobis debetur, sed per eos etiam per quos stipulari possumus, veluti per filium familias vel servum, iu

bendo vel ratum habendo. Procurator quoque noster ex iussu nostro receptum est ut novare possit.

Tit. IX. DE STIPULATIONIBUS (praetoriis).

2. Ex die accepti iudicii dupli fructus computantur. et tam dantes quam accipientes, heredes quoque eorum, procuratores, cognitorumqne personae, itemque sponsores eadem stipulatione comprehenduntur; eorum quoque quorum nomine promittitur.

3. Quoties iudicatum solvi stipulatione satisdatur, omissa eius actio rei iudicatae persecutionem non excludit.

4. Emancipati liberi praeteriti si velint se miscere paternae hereditati, et cum his qui in potestate remanserint communis pafris dividere hereditatem, antequam bonorum possessionem petant, de conferendo cavere cum satisdatione debebunt.1 quodsi satisdare non possunt, statim ex fide bonorum confusionem, excepto peculio castrensi, facere cogendi sunt.

X. 1. Ob metum impendentis damni vicinus vicino satisdare debet, additis sponsoribus super eo quod damni acciderit.

Tit. XI. DE DONATIONIBUS.

3. Pater si filio familias aliquid donaverit et in ea voluntate perseverans decesserit, morte patris donatio convalescit.

5. Invitus donator de evictione rei donatae promittere non cogitur, nec eo nomine, si promiserit, oneratur; quia lucrativae rei possessor ab evictionis actione ipsa iuris ratione depellitur.

6. Ei qui aliquem a latrunculis vel hostibus eripuit in infinitum donare non prohibemur; si tamen donatio et non merces eximii laboris appellanda est; quia contemplationem salutis certo modo aestimari non placuit.3

Tit. XII. DE IURE FISCI ET POPULI.

2. Ei etiam velut indigno aufertur hereditas qui affinem vel cognatum, cui ipse ab intestato successurus erat, testamentum facere prohibuit, aut ne iure subsisteret operam dedit.

3. Si pater vel dominus id testamentum quo filius eius vel servus heredes instituti sunt aut legatum acceperunt, falsum redarguant nec obtineant, fisco locus est.

8. Imperatorem litis causa heredem institui invidiosum est: nec enim calumniandi facultatem ex principali maiestate capi oportet.

10. Privilegium fisci est inter omnes creditores primum locum tenere.

Tit. XV. DE TESTIBUS.

2. In affinem vel cognatum inviti testes interrogari non possunt.

3. Adversus se invicem parentes et liberi, itemque liberti, nec volentes ad testimonium admittendi sunt; quia rei verae testimonium necessitudo personarum plerumque corrumpit.

4. Testes, cum de fide tabularum nihil dicitur, adversus scripturam interrogari non possunt.

6. In re pecuniaria tormenta, nisi cum de rebus hereditariis quaeritur, non adhibentur; alias autem iureiurando aut testibus explicantur.

Tit. XXV.

AD LEGEM CORNELIAM TESTAMENTARIAM.

6. Amplissimus ordo decrevit eas tabulas quae publici vel privati contractus scripturam continent adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis

2) nisi coni. Rittershusius. 3) fr. 34. 4) cf. fr. 91. D. de hered. instit. (28. 6.)

1) cf. Ulp. cit. pagina 149. not. 1. D. de donat. (39. 5.)

ad mediam partem perforatae triplici lino constringantur, atque impositum supra linum cerae signa imprimantur, ut exteriores scripturae fidem interiori servent. Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent.

Tit. XXVI.

AD LEGEM IULIAM DE VI PUBLICA ET PRIVATA.

4. Creditor chirographarius si sine iussu Praesidis per vim debitoris sui pignora, cum non habuerit obligata, ceperit, in legem Iuliam de vi privata committit. Fiduciam vero et pignora apud se deposita persequi et sine auctoritate iudicis vindicare non prohibetur.

Tit. XXXIII. DE CAUTIONIBUS ET POENIS APPELLATIONUM.

1. Ne liberum quis et solutum haberet arbitrium retractandae et revocandae sententiae, et poenae et tempora appellatoribus praestituta sunt. Quodnisi iuste appellaverint, tempora ad cavendum in poena appellationis quinque dierum praestituta sunt. Igitur morans eo in loco, ubi appellavit, cavere debet, ut ex die acceptarum litterarum continui quinque dies computentur. si vero longius, salva dinumeratione integri quinque dies cum eo ipso quo litteras acceperit computantur.

8. In omnibus pecuniariis causis magis est ut in tertiam partem eius pecuniae caveatur.

Tit. XXXIV. DE DIMISSORIIS LITTERIS.

1. Ab eo a quo appellatum est, ad eum qui de appellatione cogniturus est, litterae dimissoriae diriguntur quae vulgo apostoli appellantur; quorum postulatio et acceptio intra quintum diem ex officio facienda est.

2. Qui intra tempora praestituta dimissorias non postulaverit vel acceperit vel reddiderit, praescriptione ab agendo submovetur et poenam appellationis inferre cogitur.

Tit. XXXVII. DE MERITIS APPELLATIONUM.

1. Omnimodo ponendum est, ut quoties iniusta appellatio pronuntiatur, sumptus quos dum sequeretur adversarius impendit reddere cogatur, non simplos, sed quadruplos.

TABULAE

TABULAE SYSTEMATICAE.

I.

Argumentorum series in Gai Institutionum editionibus Goeschenianis indicata cum titulis Institutionum Imperialium

[blocks in formation]

§1-96. de rerum divisione et adquisitione. I. de rerum divisione.

(8 12-14.) II. de rebus incorporalibus.
(S 14 sqq.) III. de servitutibus.

IV. de usufructu.

« PreviousContinue »