Page images
PDF
EPUB

7. Servus alienus cum libertate heres institutus institutionem non infirmat; sed libertas, ut alieno, supervacue data videtur.

8. Filio et extraneo aequis partibus heredibus institutis, si praeterita accrescat, tantum suo avocabit quantum extraneo: si vero duo sint filii instituti, suis tertiam, extraneis dimidiam tollit.

9. Talis est postumorum institutio:,,Siqui post mortem meam postumi nati fuerint, heredes sunto". si vivo eo nascantur, rumpunt testamentum.

11. Qui semel constituit ad se hereditatem pertinere, ac se rebus eius immiscuit, repudiare eam non potest, etiamsi damnosa sit.

Tit. v. AD SENATUSCONSULTUM SILANIANUM.

1. Hereditas eius qui a familia occisus esse dicitur ante habitam quaestionem adiri non potest, neque bonorum possessio postulari.

10. Hereditas a fisco ut indignis aufertur his primum qui, cum interfectus esset testator, apertis tabulis testamenti vel ab intestato adierunt hereditatem bonorumve possessionem acceperunt: amplius his et in centum millia sestertiorum poena irrogatur. nec refert a quibus pater familias nec quemadmodum occidatur.

13. Omnibus qui contra voluntatem defuncti faciunt ut indignis aufertur hereditas, si nihil testamento in fraudem legis fuerit cautum.

14. Sive falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva eorum disceptatione, scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat.

16. Scriptus heres, ut statim in possessionem mittatur, iure desiderat. hoc post annum iure impetrare non poterit.

17. In eo testamento quod nec ut oportuit oblatum nec publice recitatum est, heres scriptus in possessionem mitti frustra desiderat.

Tit. VI. DE LEGATIS.

1. Per praeceptionem uni ex heredibus numi legati, qui domi non erant, officio iudicis familiae herciscundae a coheredibus praestabuntur.

2. Ante heredis institutionem legari non potest: inter medias heredum institutiones, sive alter sive uterque adeat, potest;1 interdum dimidium interdum totum debetur:' dimidium, si per vindicationem legatum sit; totum, si per damnationem.

5. Post mortem heredis legari non potest, quia nihil ab herede heredis relinqui potest.

6. In mortis tempus tam suae quam heredis eius legata conferri possunt, hoc modo:,, Lucio Titio, cum moritur, do lego," aut,,heres meus dare damnas esto."

7. Per vindicationem legatum, etsi nondum constituerit legatarius ad se pertinere, atque ita post apertas tabulas ante aditam hereditatem decesserit, ad heredem suum transmittit.

8. Si res obligata creditori, cuius causam testator non ignoravit, per damnationem legata sit, luitio ad heredis sollicitudinem spectat.

12. Eius rei quae legata est, exemplo heredis, partem agnoscere, partem repudiare legatarius non potest.

13. Legatum nisi certa rei sit et ad certam personam deferatur, nullius

est momenti.

16. Rem legatam testator si postea pignori vel fiduciae dederit, ex eo voluntatem mutasse non videtur.

1) haec lectio in dubium vocatur; Arndts ante v. interdum inserere vult: et (hoc quidem casu) i, d, i. t. d.

17. Ususfructus uniuscuiusque rei legari potest, et aut ipso iure constituetur aut per heredem praestabitur. ex causa quidem damnationis per heredem praestabitur; ipso autem iure per vindicationem.

20. Gregis usufructu legato, grege integro manente, fetus ad usufructuarium pertinent, salvo eo, ut quicquid gregi deperierit ex fetibus impleatur.

21. Areae usufructu legato aedificia in ea constitui non possunt.

22. Accessio alluvionum ad fructuarium fundum, quia fructus fundi non est, non pertinet: venationis vero et aucupii reditus ad fructuarium pertinet.

24. Fructu legato, si usus non adscribatur, magis placuit usumfructum videri adscriptum. fructus enim sine usu esse non potest.

25. Si alteri usus, alteri fructus legatus sit, fructuarius in usum concurrit, quod in fructu usuarius facere non potest.

26. Cum coniunctim duobus usumfructum do lego, legatum altero mortuo ad alterum in solidum pertinebit.'

27. Usufructu legato, de modo utendi cautio a fructuario solet interponi, et ideo perinde omnia se usurum, ac si optimus pater familias uteretur, fideiussoribus oblatis cavere cogetur.

28. Ususfructus amissus ad proprietatem recurrit. amittitur autem quinque modis: capitis minutione, rei mutatione, non utendo, in iure cessione, dominii comparatione.

29. Capitis minutione amittitur, si in insulam fructuarius deportetur, vel si ex causa metalli servus poenae efficiatur, aut si statum ex arrogatione vel adoptione mutaverit.

30. Non utendo amittitur ususfructus, si possessione fundi biennio fructuarius non utatur, vel rei mobilis anno.

31. Rei mutatione amittitur ususfructus, si domus legata incendio conflagraverit aut ruina perierit, licet postea restituatur.

32. In iure cessione amittitur ususfructus, quoties domino proprietatis eum fructuarius in iure cesserit.

33. Finitur ususfructus aut morte aut tempore: morte, cum usufructuarius moritur; tempore, quoties ad certum tempus ususfructus legatur, velut biennio aut triennio.

46. Fructus qui solo cohaerebant mortis testatoris tempore ad legatarium pertinent; ante percepti ad heredem.

92. Prolatis codicillis vel alio testamento, quibus ademptum est legatum vel certe rescissum, perperam soluta repetuntur.

Tit. VII. DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS.

1. Mortis causa donat qui ad bellum proficiscitur, et qui navigat, ea scilicet condicione, ut si reversus fuerit, sibi restituatur; si perierit, penes eum remaneat cui donavit.

2. Donatio mortis causa cessante valetudine et secuta sanitate et paenitentia etiam revocatur: morte enim tantummodo convalescit.

LIBER QUARTUS.

Tit. I. DE FIDEICOMMISSIS.

1. Ab uxore cui vir dotem praelegavit fideicommissum relinqui non potest, quia non ex lucrativa causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere videtur.

1) cf. Vat. fragm. § 47. 57. 75.

5. Qui fideicommissum relinquit etiam cum eo cui relinquit loqui potest, velut,, peto, Cai Sei, contentus sis illa re", aut,,volo tibi illud praestari".

[ocr errors]

6. Fideicommittere his verbis possumus,, rogo, peto, volo, mando, deprecor, cupio, iniungo". „Desidero" quoque et impero" verba utile faciunt fideicommissum. Relinquo vero et,, commendo“ nullam fideicommissi pariunt actionem.

[ocr errors]

7. Tam nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus ; sed nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur.

8. Si alienam rem tamquam suam testator per fideicommissum reliquerit, non relicturus si alienam scisset, ut solet legatum, ita inutile erit fideicommissum.

11. Filio quibuscumque verbis a patre fideicommissum relictum iure debetur: sufficit enim inter coniunctas personas quibuscumque verbis, ut in donatione, voluntas expressa. et ideo etiam „pridie, quam moriatur“ recte relictum videtur.

14. Heres ante aditam hereditatem, legatarius antequam legatum accipiat, fideicommissum praestare non possunt.

18. Ius omne fideicommissi non in vindicatione, sed in petitione consistit.

Tit. III. DE SENATUSCONSULTO PEGASIANO.

2. Totam hereditatem restituere rogatus si quartam retinere nolit, magis est ut eam ex Trebelliano debeat restituere: tunc enim omnes actiones in fideicommissarium dantur.

3. Lex Falcidia itemque senatusconsultum Pegasianum deducto omni aere alieno deorumque donis quartam residuae hereditatis ad heredem voluit pertinere.

4. Qui totam hereditatem restituit, cum quartam retinere ex Pegasiano debuisset, si non retineat, repetere eam non potest. nec enim indebitum solvisse videtur qui plenam fidem defuncto praestare maluit.

Tit. IV. DE REPUDIANDA HEREDITATE.

1. Recusari hereditas non tantum verbis, sed etiam re potest, et alio quovis indicio voluntatis.

4. Suspectam hereditatem adire compulsus omnia ex Trebelliano restituit.

[blocks in formation]

5. Filius ex asse heres institutus inofficiosum dicere non potest: nec interest exhausta nec ne sit hereditas; cum apud eum quarta aut legis Falcidiae aut senatusconsulti Pegasiani beneficio sit remansura.

6. Quartae portionis portio liberis, deducto aere alieno et funeris impensa, praestanda est, ut ab inofficiosi querela excludantur. Libertates quoque eam portionem minuere placet.

8. Pactio talis, ne de inofficioso testamento dicatur, querelam super iudicio futuram non excludit: meritis enim liberos magis quam pactionibus adstringi placuit.

Tit. VI. DE VICESIMA.

1. Tabulae testamenti aperiuntur hoc modo, ut testes vel maxima pars eorum adhibeatur qui signaverint testamentum; ita ut agnitis signis, rupto lino, aperiatur et recitetur, atque ita describendi exempli fiat potestas, ac

1) cf. fr. 1. § 5. D. ad L. Falcid. (35. 2.)

deinde signo publico obsignatum in archium redigatur, ut si quando exemplum eius interciderit, sit unde peti possit.

2. Testamenta in municipiis, coloniis, oppidis, praefectura, vico, castello, conciliabulo facta, in foro vel basilica praesentibus testibus vel honestis viris inter horam secundam et decimam diei recitari debebunt, exemploque sublato ab iisdem rursus magistratibus obsignari quorum praesentia constat aperta. 3. Testamentum lex statim post mortem testatoris aperiri voluit. et ideo, quamvis sit rescriptis variatum, tamen a praesentibus intra triduum vel quinque dies aperiendae sunt tabulae; ab absentibus quoque intra eos dies, cum supervenerint: nec enim oportet testamentum heredibus aut legatariis aut libertatibus, quam necessario vectigali moram fieri.

Tit. VIII. DE INTESTATORUM SUCCESSIONE.

1. Intestati dicuntur qui testamentum facere non possunt, vel ipsi linum, ut intestati decederent, abruperunt, vel hi quorum hereditas repudiata est, cuiusve condicio defecerit.

2. Sane iure praetorio factum testamentum obiecta doli exceptione obtinebit.

3. Intestatorum hereditas lege XII tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis, et aliquando quoque gentibus deferebatur. Sane consanguineos lex non apprehenderat; interpretatione prudentium primum inter agnatos locum acceperunt.

7. Post mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo secundove mancipio manumissus, cuiusve erroris causa probata, licet non fuerint in potestate, sui tamen patri heredes efficiuntur.

13. Si sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos primum locum consanguinei obtinent. agnati autem sunt cognati virilis sexus per virilem descendentes, sicut filius fratris et patruus et deinceps tota successio.

14. Inter agnatos et cognatos hoc interest, quod in agnatis etiam cognati continentur, inter cognatos vero agnati non comprehenduntur, et ideo patruus et agnatus est et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo.

15. Consanguinei sunt eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt mortis tempore; adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus; et hi qui post mortem patris nati sunt vel causam probaverunt.

18. Si sint fratres defuncti et fratris filii vel nepotes, fratre non existente, filius fratris nepoti praefertur.

19. Sed si duorum fratrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas distribuitur, scilicet ut pro numero singulorum viritim distribuatur hereditas.

22. Feminae ad hereditates legitimas ultra consanguineas successiones non admittuntur: idque iure civili Voconiana ratione3 videtur effectum. Ceterum lex XII tabularum nulla discretione sexus agnatos admittit.

23. In hereditate legitima successioni locus non est: et ideo fratre decedente, antequam adeat aut repudiet hereditatem, fratris filius admitti non potest; quia omnis successio proximiori defertur.

25. Pro herede gerere est destinatione futuri dominii aliquid ex hereditariis rebus usurpare. et ideo pro herede gerere videtur qui fundorum here

1) §§ 1-19. ex Collat. XVI. 3. 2) gentilibus ex Pithoei coniect. rogatione vel narratione cf Collat. 1. c. in f. GNEIST INSTITUTIONES. 22

3) al.

ditariorum culturas rationesque disponit, et qui servis hereditariis, iumentis rebusve aliis utitur.

Tit. IX.

AD SENATUSCONSULTUM TERTULLIANUM.

1. Matres tam ingenuae quam libertinae cives Romanae, ut ius liberorum consecutae videantur, ter et quater peperisse sufficiet, dummodo vivos et pleni temporis pariant.

3. Mulier si monstrosum aliquid aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit: non sunt enim liberi qui contra formam humani generis converso more procreantur.1

4. Partum qui membrorum humanorum officia duplicavit, quia hac ratione aliquatenus videtur effectus, matri prodesse placuit.'

5. Septimo mense natus matri prodest: ratio enim Pythagoraei numeri hoc videtur admittere, ut aut septimo pleno, aut decimo mense partus maturior videatur.

9. Ius liberorum mater habet quae tres filios aut habet, aut habuit, aut neque habet neque habuit. habet, cui supersunt; habuit, quae amisit; neque habet neque habuit, quae beneficio Principis ius liberorum consecuta est.

9a. Mater per fratrem excluditur, et in successionem frater cum sorore aequa sorte succedit. Quodsi frater defuerit, mater et filiae, quantae fuerint, aequales accipiunt portiones.?

Tit. X. AD SENATUSCONSULTUM ORPHITIANUM.

1. Filii vulgo quaesiti ad legitimam matris hereditatem aspirare non prohibentur; quia pari iure, ut ipsorum matribus, ita ipsis matrum hereditates deferri debuerunt.

Tit. XI. DE GRADIBUS.

8. Successiones idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest. Tit. XIV. AD LEGEM FURIAM CANINIAM.

1. Nominatim servi testamento manumitti secundum legem Furiam possunt. Nominatim autem manumittere intelligitur hoc modo: ,,Stichus liber esto". cum autem,,opsonatorem", vel,,qui ex ancilla illa nascitur liberum esse volo", ex Orphitiano senatusconsulto perinde libertas competit, ac si nominatim data sit: officiorum enim et artium appellatio nihil de significatione nominum mutat; nisi forte plures sint qui eo officio designentur: tunc enim nomen adiungendum est, ut eluceat de quo testator sensisse videatur.

4. Lege Furia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamento manumittatur. subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia; a decem usque ad triginta pars tertia; a triginta usque ad centum pars quarta; a centum usque ad quingentos pars quinta. plures autem quam centum ex maiori numero servorum manumitti non licet.

LIBER QUINTUS.

Tit. I. DE LIBERALI CAUSA.

1. Qui contemplatione extremae necessitatis aut alimentorum gratia filios suos vendiderint, statui ingenuitatis eorum non praeiudicant: homo enim liber nullo pretio aestimatur. iidem nec pignori ab his aut fiduciae dari possunt; ex quo facto sciens creditor deportatur. operae tamen eorum locari possunt.

1) fr. 14. D. de statu hom. (1. 5.) 2) ex L. Rom. Burgund. tit. 28.

« PreviousContinue »