Page images
PDF

5. Qui fideicommissum relinquit etiam cum eo cui relinquit loqui potest, velut „peto, CaiSei,contentus sis illare", atit „voIo tibi illud praes t ari".

6. Fideicommittere his verbis possumus „rogo, peto, volo, mando, deprecor, cupio, iniungo". „Desidero" quoque et „impero'verba utile faciunt lideicommissum. „Relinquo" vero et „comraeniin^ nullam fideicommissi pariunt actionem.

7. Tam nostras res quam alienas per lideicommissum relinquere possumus; sed nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur.

8. Si alienam rem tamquam suam testator per fideicommissum reliqueril. non relicturus si alienam scisset, ut solet legatum, ita inulile erit fideicommissum.

11. Filio quibuscumque verbis a patre fideicommissum relictum iure debetur: sufficit enim inter coniunctas personas quibuscumque verbis, ut in donatione, voluntas expressa. et ideo etiam „pridie,quam moriatur" recle relictum videtur.

14. Heres ante aditam hereditatem, legatarius antequam legatum accipial. lideicommissum praestare non possunt.

18. Ius omne fideicommissi non in vindicatione, sed in petitione consistit.

Tit. III. DE SENATUSCONSULTO PEGASIANO.

2. Totam hereditatem restituere rogatus si quartam retinere nolit, magis est ut eam ex Trebelliano debeat restituere: tunc enim omnes actiones in lideicommissarium dantur.

3. Lex Falcidia itemque senatusconsultum Pegasianum deducto omni aere alieno deorumque donis1 quartam residuae hereditatis ad heredem voluil pertinere.

4. Qui totam hereditatem restituit, cttm quartam retinere ex Pegasiann debuisset, si non retineat, repetere eam non potest. nec enim indebitiim solvisse videtur qui plenam lidem defuncto praestare maluit.

Tit. IV. DE KEPUDIANDA IIEREDITATE.

1. Recusari hereditas non tantum verbis, sed etiam re potest, et alio quovt indicio voliintatis.

4. Suspectam hereditatem adire compulsus omnia ex Trebelliano restituit

Tit. V. DE INOPFICIOSI QUERELA.

5. Filius ex asse heres instilutus inofliciosum dicere non potest: nec inter est exhausta nec ne sit hercditas; cum apud eum quarta aut legis Falcidim aut senatusconsttlti Pegasiani benelicio sit remansura.

(>. Quartae portionis portio liberis, deducto aere alieno et funeris impensa praestanda est, ttt ab iuofliciosi querela excludantur. Libertates quoque eaa porlionem minuere placet.

8. Pactio talis, ne de inoflicioso testamento dicalur, querelam super iudi futuram non excludit: meritis enim liberos magis quatn pactionibus adstrinsjl placuit.

Tit. VI. DE VICESIMA.

1. Tabulae testamenti aperiuntur hoc modo, ul testes vel maxinta paf eorum adhibeatur qui signaverint testamentum; ita ut agnitis signis, rupl lino, aperiatur et recitetur, atque ita describendi exempli fiat potestas

1) cf. fr. t. § 5. D. ad L. Falcid. (35. 2.)

[ocr errors]

deinde signo publico obsignatum in archium redigatur, ut si quando exempluni eius interciderit, sit unde pe.ti possit.

2. Testamenta in municipiis, coloniis, oppidis, praefectura, vico, castello, conciliabulo facta, in foro vel basilica praesentibus testibus vel honestis viris iuter horam secundam et decimam diei recitari debebunt, exemploque sublato ab iisdem rursus magistratibus obsignari quorum praesentia constat aperta.

3. Testamentum lex slalim post mortem testatoris aperiri voluit. et ideo, quamvis sit rescriptis variatum, tamen a praesentibus intra triduum vel quinque dies aperiendae sunt tabulae; ab absentibus quoque intra eos dies, cum supervenerint; nec enim oportet testamentum heredibus aut legatariis aut libertatibus, quam necessario vectigali nioram iieri.

Tit. rill. DE INTESTATORUM SUCCESSIONE.

1.' Inteslati dicuntur qui lestamentum facere non possunt, vel ipsi linum, ut inteslati decederent, abruperunt, vel hi quorum hereditas repudiata est, cuiusve condicio defecerit.

2. Sane iure praetorio factum lestamentum obiecta doli exceptione oblinebit.

3. Intestatorum hereditas lege XII tabularum primum suis heredibns, deinde agnatis, et aliquando quoque gentibus* deferebatur. Sane consanguineos lex non apprehenderat; interprelalione prudentiiim primum inter agnalos locum arceperunt.

7. Post mortem patris natus rel ab hostibus reversus aut ex primo secundove mancipio manumissus, cuiusve erroris causa probata, licet non fuerint in potestale, sui lamen patri heredes efficiuntur.

13. Si sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos primum locum consanguinei obtinent. agnali autem sunt coynati virilis sexus per virilem descendenles, sicut filius fratris et patruus et deinceps tota successio.

14. Inter agnatos et cognatos hoc interest, quod in agnatis etiam cognali coniinentur, inter cognatos vero agnati non comprehenduntur, et ideo patruus et agnatus est et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo.

15. Consanguinei sunl eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt mortis tempore; adoptivus quoque fraler,, si non sit emancipatus; et hi qui post mortem patris nali sunt vel cansam probaterunt.

18. Si sint fratres defuncti et fratris lilii vel nepotes, fratre non existente, dlius fratris nepoti praefertur.

19. Sed si duorum fralrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas disiribuilur, scilicet ul pro numero singulorum viritim distribuatur hereditas.

22. Feminae ad hereditates legitimas ultra consanguineas successiones non admittuntur: idque iure civili Voconiana ratione3 videtur effectum. Ceterum lex XII tabularum nulla discretione sexus agnatos admittit.

23. In hereditate legitima successioni locus non est: et ideo fratre decedente, antequam adeat aut repudiet hereditatem, fratris filius admitti non potest; quia omnis successio proximiori defertur.

25. Pro herede gerere est destinatione futuri dominii aliquid ex hereditariis rebus nsurpare. et ideo pro herede gerere videtur qui fundorum here

1) §§ 1—19. ex Collat. XVI. 3. 2) genlilibus ex Pithoei coniect. 3) al. rogatione vel narralione cf Cullat. 1. c. in f.

OHEIST INSTITUTIONES. 22

ditariorum culturas rationesque disponit, et qui servis hereditariis, iumentis rebusve aliis utitur.

Tit. IX. AD SENATUSCONSULTUM TERTULLIANUM.

1. Matres tam ingenuae quam libertinae cives Romanae, ut ius liberorum consecutae videantur, ter et quater peperisse sufficiet, dunimodo vivos el pleni temporis pariant.

3. Mulier si monstrosum aliquid aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit: non sunt enim liberi qui contra formam humani generis tfonverso more procreantur.1

4. Partum qui membrorum humanorum officia duplicavit, quia hac ratione aliquatenus videtur effectus, matri prodesse placuit.1

5. Septimo mense uatus matri prodest: ratio enim Pythagoraei numeri hoc videtur admittere, ut aut septimo pleno, aut decimo mense partus maturior videatur.

9. Ius liberorum mater habet quae tres filios aut habet, aut habuit, aul neque habet neque habuit. habet, cui supersunt; habuit, quae amisit; nequ habet neque habuit, quae beneficio Principis ius liberorum consecuta est.

9a. Mater per fratrem excluditur, et in mccessionem frater cum sorore aequa sorle succedit. Quodsi fraler defuerit, maler et ftliac, quantae fnerint, aequales accipiunt portiones.2

Tit. X. AD SENATUSCONSULTUM ORPHITIANUM.

1. Filii vulgo quaesiti ad legilimam matris hereditatem aspirare non probibentur; quia pari iure, ut ipsorum matribus, ita ipsis matrum hereditates deferri debuerunt.

Tit. XI. DE GRADIBUS.

8. Successiones idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturahi nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest.

Tit. XIV. AD LEGEM FURIAM CANINIAM.

1. Nominatim servi testamento manumitti secundum legem Furiam possunl. Nominatim autem manumittere infelligitur hoc modo: „Stichus liber esto". cum autem „opsonatorem", vel „qui ex ancilla illa nascitur liberum tsse volo", ex Orphitiano scnatusconsulto perinde libertas competit, ac si nominatim data sit: officiorum enim et artium appellatio nihil de significatione nominum mutat; nisi forte plures sint qui eo offlcio designentur: tunc enini nomen adiungendum est, ut eluceat de quo testator sensisse videatur.

4. Lege Furia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamenlo manumittatur. subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia; a decem usque ad triginta pars tertia; a triginta usqiie ad centum pars quarta; a centum usque ad quingentos pars quinta. plures autem quam centum ex maiori numero servorum manumitti non licet.

LIBER QUINTUS.

Tit. I. DE LIBERALI CAUSA.

1. Qui contemplatione extremae necessitatis aut alimentorum gratia fllio> suos vendiderint, statui ingenuitatis eorum non praeiudicant: homo enim liber nullo pretio aestimatur. iidem nec pignori ab his aut fiduciae dari possuui ex quo facto sciens creditor deportatur. operae tamen eorum locari possunl

1) fr. 14. D. de statu hom. (1. 5.) 2) ex L. Rom. Burgund. tit. 28.

Tit. II. DE USUCAPIONE.

1. Possessionem acquirimus et animo et corpore; animo utique nostro, corpore vel nostro vel alieno. sed nudo animo adipisci qnidem possessionem non possumus; retinere tamen nudo animo possumus, sicut in saltibus hibernis aestivisque contingit.

2. Per liberas personas quae in potestate nostra non sunt acquiri nobis nihil potest. sed per procuratorem acquiri nobis possessionem posse utilitatis causa receptum est. absente aiitem domino comparala non aliter ei, quam si rata sit, quaeritur.

3. Longi autem temporis praescriptio inter praesentes continuo decennii spatio, inter absentes vicennii comprehenditur.

4. Viginti annorum praescriptio etiam adversus rem publicam prodest ei quiiustuminitium possessionis habuit, nec medio tempore interpellatus est.—

Tit. IV. DE INIURIIS.

3. Si liberis qui in potestate sunt, aut uxori fiat iniuria, nostra interest vindicare; ideoque per nos actio inferri potest, si modo is qni fecit in iniuriam nostram id fecisse doceatur.

6. Iniuriarum actio aut lege aut more aut mixto iure introducta est. Lege duodecim tabularum de famosis carminibus, membris ruptis, et ossibus fractis. (7.) Moribus, quoties factum pro qualitate sui arbitrio iudicis aestimatum congruentis poenae supplicio vindicatur. (8.) Mixto iure iniuriarum actio ex lege Cornelia constituitur, quoties quis pulsatur, vel cuius domus introitur ab his qui vulgo derectarii appellantur. in quos extra ordinem animadvertitur, ita ut prius ingruentis consilium pro modo commentae fraudis poena vindicetur exsilii aut metalli aut operis publici.

10. Atrox iniuria aestimatur aut loco aut tempore aut persona: loco, quoties in publico irrogatur; tempore, quoties interdiu; persona, quoties senatori vel equiti Romano, decurioni, vel alias spectatae auctoritatis viro; et si plebeius vel humili loco natus senatori vel equiti Romano, decurioni vel magistratui vel aedili vel iudici, quilibet horum, vel si his omnibus plebeius.

Tit. V.a. DE EFFECTU SENTENTIARUM ET FINIBUS LITIUM.

1. Res iudicatae videntur ab his qui imperium potestatemque habent, vel qui ex auctoritate eorum inter partes dantur; itemque a magistratibus municipalibus usque ad siimmam qua ius dicere possunt; itemque ab his qui ab Imperatore extra ordinem petuntur. Ex compromisso autem iudex sumptus rem iudicatam non facit; sed si poena inter eos promissa sit, poena rei in itidicium deductae1 ex stipulatu peti potest.

2. Confessi debitores pro iudicatis habentur; ideoque ex die confessionis tenipora solutionis praestituta computantur.

3. Conliteri quis in iudicio non tantiim sua voce, sed et litteris et quocumque modo potest. convinci autem non nisi scriptura aut testibus potest.

5. Confessionem suam reus in duplum revocare non polest.8

7. Trinis litteris vel edictis, aut uno pro omnibus dato, aut trina denuntiatione conventus, nisi ad iudicem ad quem sibi denuntiatum est, aut cuius litteris vel edicto conventus est, venerit, quasi in contumacem dicta sententia auctoritatem rerum iudicatarum obtinet: quinimmo nec appellari potest ab ea. Ab ea sententia quae in contumaces dala est neque appellari, neque in duplum revocari potest.

1) Codd. deducta. Arndts prop. re deducla. 2) Cuiacius hanc sententiam recepit ex fonte ignoto.

5. Kes olim iudicala post longum silentium in iudicium deduci non potest, nec eo nomine in duplum revocari. longtim autem tempus exemplo longae praescriptionis decennii inter praesentes, et inter absentes vicennii computatur.

II. Ratio calculi saepius se patitur supputari, atque ideo potest quocumque tempore retractari, si non longo tempore evanescat.

Tlt. VI. DE INTEKDICTIS.

1. Retinendae possessionis gratia comparata sunt interdicta, per quae eam possessionem quam iam habemus retinere volumus; quale est Uti possidetis de rebus soli, et Utrubi de re niobili. Et in priore quidem is potior est qui rcdditi interdicti tenipore nec vi nec clani nec precario ab adversario possidet; in altero vero potior est qui maiore parte anni retrorsum numerati nec vi nec clam nec pecario possedit.

3. Non tantum si ipse dominus possessione deiiciatur, utile interdictum est, sed etiam si familia eius. familiae autein nomine etiam duo servi continentur.

4. Vi deiicitur non tantum qui oppressu multitudinis aut fustium aut telorum iiul armorum metu terretur, sed et is qui violentiae opinione comperta possessione cessit, si tamen adversarius eam ingressus sit.

6. Vi deiectus videtur et qui in praedio vi- retinetur, et qui in via territns est, ne ad fundum suum accederet.

7. Qui vi aut clam aut precario possidet ab adversario impune deiicitur.

8. Ex rebus vi possessis si aliquae res arserint, vel servi decesserint, licet id sine dolo eius qui deiecit factum sit, aestimatione tamen condemnandns est qui ita voluit adipisci rem iuris alieni.

10. Redditur interdicti actio quae proponitur ex eo, ut quis quod precario babet restituat. nam et oivilis actio huius rei, sicut commodati, competit: eo vel maxime, quod ex benelicio sno unusquisque iniuriam pati non debet.

] 1. Precario possidere videtur non tantum qui per epistolam vel quacumque alia ratione hoc sibi concedi postulavit, sed et is qui nullo voluntatis indicio, patiente tamen domino, possidet.

13. Arbor quae in alienas aedes vel in vicini agrum imminet, nisi a domino sublucari non potest, isque conveniendus est, ut eam sublucet. quodsi conventus dominus id facere noluerit, a vicino luxuries ramorum compescatur; idque qualiscumque dominus facere non prohibetur.

16. Omnibus bonis quae habet quaeque habiturus est obligatis, nec concubina, nec tilius naturalis, nec alumnus, nec ea quae in usu quottidiano habet obligantur; ideoque de his nec interdictum redditur.

Titt. VII. DE OBLIGATIONIBUS.

1. Obligationum firmandarum gratia stipulationes inductae sunt, quae quadam verborum sollennitate concipiuntur. et appellatae, quod per eas firmitas obligationum constringitur: stipuliim enim veteres lirmum appellaverunt.

2. Verborum obligatio inter praesentes, non etiam inter absentes contrahitur. Quodsi scriptum fuerit instrumento promisisse aliquem, perinde habetur, atque si interrogatione praecedente responsum sit.

4. Cum facto promissoris res in stipulatum deducta intercidit, perinde agi ex stipulatu potest, ac si ea res exstaret. ideo promissor aestimatione eius punitiir, maxime si in dolum quoque eius concepta fuerit stipnlatio.

Tit. VIII. DE NOVATIONIBUS.

1. Non solum per nosmet ipsos novamus quod nobis debetur, sed per eos etiam per quos stipulari possumus, veluti per filium familias vel servum, iu

« PreviousContinue »