Page images
PDF
EPUB

14. Qui luget abstinere debet a conviviis, ornamentis, purpura et alba veste. 15. Quicquid in funus erogatur inter aes alienum primo loco deducitur.

[blocks in formation]

1. In pecuniariis causis si alter ex litigatoribus iusiurandum deferat, audiendus est: hoc enim et compendio litium et aequitatis ratione provisum est.1 2. Deferre iusiurandum prior actor potest: contrarium autem de calumnia iusiurandum reo competit.

3. Si reus cum iurare velit, actor illi necessitatem iurisiurandi remisit, et hoc liquido appareat, actio in eum non datur.

4. Heredi eius cum quo contractum est iusiurandum deferri non potest, quoniam contractum ignorare potest.

[blocks in formation]

1. Si id quod mihi Lucius Titius debet soluturum te constituas, teneris actione pecuniae constitutae.

Tit. III. DE CONTRACTIBUS.

1. Stipulatio est verborum conceptio ad quam quis congrue interrogatus respondet, velut:,,Spondes? Spondeo: Dabis? Dabo: Promittis? Promitto: Fidei tuae erit? Fidei meae erit"; et tam pure quam sub condicione concipi potest.

Tit. V. DE PIGNORIBUS.

1. Creditor si simpliciter sibi pignus depositum distrahere velit, ter ante denuntiare debitori suo debet, ut pignus luat, ne a se distrahatur.

2. Fetus vel partus eius rei quae pignori data est pignoris iure non tenetur, nisi hoc inter contrahentes convenerit.

3

3. Compensatio debiti ex pari specie et cansa dispari admittitur: velut si pecuniam tibi debeam et tu mihi pecuniam debeas, aut frumentum aut cetera huiusmodi, licet ex diverso contractu, compensare vel deducere debes; si totum petas, plus petendo causa cadis.

Tit. VII. AD LEGEM RHODIAM.

1. Levandae navis gratia cum iactus mercium factus est, omnium intributione sarciatur quod pro omnibus datum est.4

5. Collatio intributionis ob iactum salva nave fieri debet.

[blocks in formation]

1. Qui filio familias contra interdictum amplissimi ordinis pecuniam mutuam crediderit, post mortem patris ex eo quod vivo patre credidit cum eo agere non potest.

Tit. XI.

AD SENATUSCONSULTUM VELLEIANUM. 6

1. In omni genere negotiorum et obligationum tam pro viris quam pro feminis intercedere mulieres prohibentur.

2. Mulier quae pro tutoribus filiorum suorum indemnitatem promisit ad beneficium senatusconsulti non pertinet.

getur neque sublugetur. 1) cf. fr. 1. 2. 3. pr. D. de iureiur. (12. 2.) 2) cf. fr. 1. D. de pec. const. (13. 5.) Cic. ad Att. I. 7. XVI. 15. pro Quint. c. 5. 3) Cod. Goth. et Mon. iure retinetur. Cf. Huschke Studien pag. 371; sed vide etiam Haenelii varietatem scripturae h. 1. Interpretatio: si quis gregem.. pignori creditori dederit, fetus earum rerum ad debitorem, non ad creditorem pertinet. 4) cf. fr. 1. D. de L. Rhodia. (14. 2.) 5) cf. Ulp. fr. 1. pr. D. ad SC. Maced. (14. 6.) 6) cf. Ulp. fr. 2. D. ad SC. Velleian. (16. 1.)

Tit. XII. DE DEPOSITO.

6. Ob res depositas dolus tantum praestari solet.1

6a. Latae culpae finis est non intelligere id quod omnes intelligunt.2 7. In iudicio depositi ex mora et fructus veniunt et usurae rei depositae postulantur.

9. Si pecuniam deposuero eamque tibi permisero, mutua magis videtur quam deposita; ac per hoc periculo tuo erit.1

11. Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio datur, edicto Praetoris in simplum.1

12. In causa depositi compensationi locus non est, sed res ipsa reddenda est.

Tit. XIII. DE LEGE COMMISSORIA.

1. Debitor distractis fiduciis a creditore de superfluo adversus eum habet actionem.

2. Quicquid creditor per fiduciarium servum quaesivit sortem debiti minuit. 3. Debitor creditori fiduciam vendere non potest: sed aliis si velit vendere potest, ita ut ex pretio eiusdem pecuniam offerat creditori, atque ita remancipatam sibi rem emptori praestet.

3

4. Si per suppositam personam creditor pignus suum invito debitore comparaverit, emptio non videtur; et ideo quandoque lui potest. ex hoc enim causa pignoris vel fiduciae finiri non potest.

5. Si inter creditorem et debitorem convenerit, ut fiduciam sibi vendere non liceat, non solvente debitore creditor denuntiare ei sollenniter potest et distrahere: nec enim ex tali conventione fiduciae actio nasci potest.

6. Si creditor rem fiduciae datam uni ex heredibus vel extraneo legaverit, adversus omnes heredes actio fiduciae competit.

7. Si creditor rem fiduciariam fecerit meliorem, ob ea recuperanda quae impendit iudicio fiduciae debitorem habebit obnoxium.

8. Novissimus creditor priorem oblata pecunia, quo possessio in eum transferatur, dimittere potest. sed et prior creditor secundum creditorem, si voluerit, dimittere non prohibetur, quamquam ipse in pignore potior sit.

Tit. XIV. DE USURIS.

1. Si pactum nudum de praestandis usuris interpositum sit, nullius est momenti; ex nudo enim pacto inter5 cives Romanos actio non nascitur.

2. Usurae supra centesimam solutae sortem minuunt: consumpta sorte repeti possunt,

3. Traiectitia pecunia propter periculum creditoris, quamdiu navigat navis, infinitas usuras recipere potest.

Tit. XVII. EX EMPTO ET VENDITO.

1. Venditor si eius rei quam vendiderit dominus non sit, pretio accepto auctoritatis manebit obnoxius: aliter enim non potest obligari.

2. Si res simpliciter traditae evincantur, tanto venditor emptori condemnandus est, quanto si stipulatione pro evictione cavisset.

3. Res empta, mancipatione et traditione perfecta, si evincatur, auctoritatis venditor duplo tenus obligatur.

6

4. Distracto fundo siquis de modo mentiatur, in duplo eius quod mentitus est officio iudicis aestimatione facta convenitur.

1) ex Collat. X. 7. 2) fr. 223. pr. de V. S. (50. 16.) 3) Cod. Goth. et Bern. mancipatam; multi Goth., Mon. all. in.

omissa v. rem. 4) ita ex emendat. Cuiacii. 5) Cod. 6) cf. fr. 4. pr. 37. 57. 60. 70. 71. D. de evict. (21. 2.)

5 Redhibitio vitiosi mancipii intra sex menses fieri potest propter latens vitium.1

6. Si, ut servum quis pluris venderet, de artificio eius vel peculio mentitus est, actione ex empto conventus, quanto minoris valuisset emptori praestare compellitur, nisi paratus sit eum redhibere.

7. Ex die emptionis, si pretium numeratum sit, et fructus et operae servorum et fetus pecorum et ancillarum partus ad emptorem pertinent.

9. Post rem traditam nisi emptor pretium statim exsolvat, usuras eius praestare cogendus est.

12. Heredibus debitoris adversus creditorem qui pignora vel fiducias distraxit nulla actio datur, nisi a testatore inchoata ad eos transmissa sit.2

16. Electo reo principali fideiussor vel heres eius liberatur. non idem in mandatoribus observatur.

Tit. XIX. DE NUPTIIS.

1. Sponsalia tam inter puberes quam inter impuberes contrahi possunt. 2. Eorum qui in potestate patris sunt sine voluntate eius matrimonia iure non contrahuntur; sed contracta non solvuntur: contemplatio enim publicae utilitatis privatorum commodis praefertur.

6. Inter servos et liberos matrimonium contrahi non potest, contubernium potest.

7. Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt: sed contractum matrimonium furore non tollitur.

Tit. XX. DE CONCUBINIS.

1. Eo tempore quo quis uxorem habet concubinam habere non potest. concubina igitur ab uxore solo dilectu3 separatur.

Tit. XXI.b. DE DOTIBUS.

1. Dos aut antecedit aut sequitur matrimonium, et ideo vel ante nuptias vel post nuptias dari potest: sed ante nuptias data earum exspectat adventum. 2. Lege Iulia de adulteriis cavetur, ne dotale praedium maritus invita uxore alienet.

Tit. XXII. DE PACTIS INTER VIRUM ET UXOREM.

1. Fructus fundi dotalis constante matrimonio percepti lucro mariti cedunt, etiam pro rata anni eius quo factum est divortium.

2. Omnibus pactis stipulatio subiici debet, ut ex stipulatu actio nasci possit. Tit. XXIII. DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET uxorem.

1. Mortis causa donatio est quae impendente metu mortis fit, ut est valetudinis, peregrinationis, navigationis, vel belli.

2. Manumissionis gratia inter virum et uxorem donatio favore libertatis recepta est, vel certe, quod nemo ex hac fiat locupletior: ideoque servum manumittendi causa invicem sibi donare non prohibentur.

3. Inter virum et uxorem nec per interpositam personam donatio fieri potest. 4. Inter virum et uxorem contemplatione donationis imaginaria venditio contrahi non potest.

5. Superstite eo qui matrimonii tempore donaverat, ante decedente cui fuerat donatum, id quod donatum est penes donatorem remanet.1

1) cf. fr. 1. § 1. 38. pr. D. de aedil, edicto. (21. 1.) Gellius IV. 2. Cic. de Off. III. 17. 2) ex Consult. VI. 3) codd. multi delecto v. delicto.

4) cf. fr. 8. D. de rebus dubiis. (34. 5.)

6. Quocumque tempore contemplatione mortis inter virum et uxorem donatio facta est, morte secuta convalescit.

Tit. XXIV. DE LIBERIS AGNOSCENDIS.

1. Si serva conceperit et postea manumissa pepererit, liberum parit. 2. Si libera conceperit et ancilla facta pepererit, liberum parit: id enim favor libertatis exposcit.

3. Si ancilla conceperit, et medio tempore manumissa sit, rursus facta ancilla pepererit, liberum parit; media enim tempora libertati prodesse, non nocere etiam possunt.

5. Si mulier divortio facto gravidam se sciat, intra tricesimum diem viro denuntiare debet vel patri eius, ut ad ventrem inspiciendum observandumque custodes mittant: quibus missis partum mulieris omnimodo coguntur agnoscere.

6. Si praegnantem se esse mulier non denuntiaverit, vel custodes ventris missos non admiserit, liberum esse patri vel avo natum non alere. ceterum negligentia matris, quominus suus patri heres sit, obesse non debet.

7. Si mulier se ex viro praegnantem negat, permittitur marito ventrem inspicere et ventri custodes dare.

8. Venter inspicitur per quinque obstetrices, et quod maxima pars earum denuntiaverit pro vero habetur.

Tit. XXV. QUEMADMODUM FILII SUI IURIS EFFICIUNTUR.

2. Singulae mancipationes vel iisdem vel aliis testibus fieri possunt, vel eodem die vel intermisso tempore.

3. Emancipatio etiam die feriato fieri potest.

4. Apud magistratus municipales, si habeant legis actionem, emancipari et manumitti potest.

5. Filiusfamilias emancipari invitus non cogitur.

Tit. XXXI. DE FURTIS.

1. Fur est qui dolo malo rem alienam contrectat.

2. Furtorum genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. manifestus fur est qui in faciendo deprehensus est, et qui intra terminos eius loci unde quid sustulerat deprehensus est, vel antequam ad eum locum quo destinaverat perveniret. nec manifestus fur est qui in faciendo quidem deprehensus non est, sed eum furtum fecisse negari non potest.

4. Furti actione is agere potest cuius interest rem non perdidisse. 9. Filius familias si furtum fecerit, deinde emancipetur, furti actio in eum datur; quia in omnibus noxa caput sequitur.

11. Rei hereditariae, antequam ab herede possideatur, furtum fieri non potest. 13. Furti manifesti actio, praeter poenam quadrupli, ipsius rei persecutionem genere vindicationis et condictionis continet.

17. Si res vendita ante traditionem subrepta sit, emptor et venditor furti agere possunt; utriusque enim interest rem tradi vel tradere.

22. Qui furtum quaesiturus est, antequam quaerat, debet dicere quid quaerat, et rem suo nomine et sua specie designare.

33. Qui servo fugae consilium dedit, furti quidem actione non tenetur, servi corrupti.

sed

35. Qui furandi animo conclave effregit vel aperuit, sed nihil abstulit, furti actione conveniri non potest, iniuriarum potest.

36. Qui rem suam furatur ita demum furti actione non tenetur, si alteri ex hoc non noceatur.

"

Tit. XXXII. DE OPERIS LIBERTORUM.

1. Egentem patronum libertus obligatione doni, muneris et operarum solutus alere cogendus est pro modo facultatum suarum.

LIBER TERTIUS.

Tit. II. DE BONIS LIBERTI.

1. In bonis liberti prior est patronus quam filius alterius patroni: itemque prior est filius patroni quam nepos alterius patroni.

3. Libertorum hereditas in capita, non in stirpes, dividitur; et ideo si unius patroni duo sint liberi, alterius quattuor, singuli viriles, id est aequales portiones habebunt.

Tit. III. DE LEGE FABIANA.

1. Ea quae in fraudem patroni a liberto quoquo modo alienata sunt Fabiana formula tam ab ipso patrono quam a liberis eius revocantur.

Tit. IV.a. DE TESTAMENTIS.

3. Filius familias qui militavit de castrensi peculio, tam communi quàm proprio iure, testamentum facere potest. castrense autem peculium est quod in castris acquiritur, vel quod proficiscenti ad militiam datur.

4. Caecus testamentum potest facere, quia accire potest adhibitos testes et audire sibi testimonium perhibentes.

5. Furiosus tempore intermissi furoris testamentum facere potest.

7. Moribus per Praetorem bonis interdicitur hoc modo:,,Quando tibi bona paterna avitaque nequitia tua disperdis, liberosque tuos ad egestatem perducis, ob eam rem tibi ea re commercioque interdico."

8. Qui ab hostibus captus est testamentum quasi servus facere non potest. sane valet testamentum id quod ante captivitatem factum est, si revertatur, iure postliminii; aut si ibidem decedat, beneficio legis Corneliae, qua lege etiam legitimae tutelae hereditatesque firmantur.

10. Plures quam septem ad testamentum adhibiti non nocent. superflua enim facta prodesse iuri tantum, nocere non possunt.

12. Prodigus recepta vitae sanitate ad bonos mores reversus, et testamentum facere et ad testamenti sollennia adhiberi potest.

13b. Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit.1

Tit. Iv.b. DE INSTITUTIONE heredum.

1. Condicionum duo sunt genera; aut enim possibilis est, aut impossibilis. possibilis est quae per rerum naturam admitti potest; impossibilis, quae non potest; quarum ex eventu altera exspectatur, altera, impossibilis, submo

vetur.

2. Condiciones contra leges et decreta Principum vel bonos mores adscriptae nullius sunt momenti,2 veluti,,si uxorem non duxeris", „,si filios non susceperis",,,si homicidium feceris",,,si barbaro habitu processeris" et his similia.

3. Quoties non apparet quis sit heres institutus, institutio non valet: quod evenit, si testator plures amicos unius nominis habeat.

6. In quot vult uncias testator hereditatem suam dividere potest. impleto asse, sine parte heredes instituti ad prioris assis semissem aequis portionibus veniunt.

1) fr. 15. § 1. D. de testibus. (22. 5.)

2) cf. Consult. IV.

« PreviousContinue »