Page images
PDF

5e Redhibitio vitiosi mancipii intra sex menses fleri potest propter latens vitium.1

6. Si, ut servum quis pluris venderet, de artificio eius vel peculio mentitus est, actione ex empto conventus, quanto minoris valuisset emptori praestare compellitur, nisi paratus sit eum redhibere.

7. Ex die emptionis, si pretium numeratum sit, et fructus et operae servomm et fetus pecorum et ancillarum partus ad emptorem pertinent.

9. Post rem traditam nisi emptor pretium statim exsolvat, usuras eius praestare cogendus est.

12. Heredibus debitoris adversus credilorem qui pignora vel fiducias distraxit nulla actio datur, nisi a testatore inchoata ad eos transmissa sit*

16. Electo reo principali fideiussor vel heres eius liberatur. non idem in mandatoribus observatur.

Tit. XIX. DE NUPTIIS.

1. Sponsalia tam inter puberes quam inter impuberes contrahi possunt.

2. Eorum qui in potestate patris sunt sine voluntate eius matrimonia iure non contrahuntur; sed contracta nOn solvuntur: contemplatio enim publicae utilitatis privatorum commodis praefertur.

6. Inter servos et liberos matrimonium contrahi non potest, contubernium potest.

7. Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt: sed contractum malrimonium furore non tollitur.

Tit. XX. DE CONCUBINIS.

1. Eo tempore quo quis uxorem habet concubinam habere non potest. concubina igitur ab uxore solo dilectu3 separatur.

Tit. XXI.b. DE DOTIBUS.

1. Dos aut antecedit aut sequitur matrimonium, et ideo vel ante nuptias vel post nuptias dari potest: sed ante nuptias data earum exspectat adventum.

2. Lege Iulia de adulteriis cavetur, ne dotale praedium maritus invita uxore alienet.

Tit. XXII. DE PACTIS INTER VIRUM ET UXOREM.

1. Fructus fundi dotalis constante matrimonio percepti Iucro mariti cedunt, etiam pro rata anni eius quo factum est divortium.

2. Omnibus pactis stipulatio subiici debet, ut ex stipulatu actio nasci possit.

Tit. XXIII. DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM.

1. Mortis causa donatio est quae impendente metu mortis fit, ut esl valetudinis, peregrinationis, navigationis, vel belli.

2. Manumissionis gratia inter virum et uxorem donatio favore libertatis recepta est, vel certe, quod nemo ex hac fiat locupletior: ideoque servum manumittendi causa invicem sibi donare non prohibentur.

3. Inter virum et uxorem nec per interpositam personam donatio fieri potest.

4. Inter virum et uxorem contemplatione donationis imaginaria venditio contrahi non potest.

5. Superstite eo qui matrimonii tempore donaverat, ante decedente cui fiierat donatum, id quod donatum est penes donatorem remanet.4

1) cf. fr. 1. § 1. 38. pr. D. de aedil. edicto. (21. 1.) Gellius IV. 2. Cic. de Off. III. 17. 2) ex Consult. VI. 3) codd. multi delecto v. delicto.

4) cf. fr. 8. D. de rebus dubiis. (34. 5.)

6. Quocumque tempore contemplatione mortis inter virum et uxorem donatio facta est, morte secuta convalescit.

Tit. XXIV. DE LIBERIS AGNOSCENDIS.

1. Si serva conceperit et postea manumissa pepererit, liberum parit.

2. Si lihera conceperit et ancilla facta pepererit, liberum parit: id enim favor libertatis exposcit.

3. Si ancilla conceperit, et medio tempore manumissa sit, rursus facta ancilla pepererit, liberum parit; media enim tempora libertati prodesse, non nocere etiam possunt.

5. Si mulier divortio facto gravidam se sciat, intra tricesimum diem viro denuntiare debet vel patri eius, ut ad ventrem inspiciendiim observandiirnqne custodes mittant: quibus missis partum mulieris omnimodo coguntur agnoscere.

6. Si praegnantem se esse mulier non denuntiaverit, vel custodes ventris inissos non admiserit, liberum esse patri vel avo natum non alere. celernm negligentia matris, quomimis suus patri heres sit, obesse non debet.

7. Si mulier se ex viro praegnantem negat, permittitur marito ventrein inspicere et ventri custodes dare. «

8. Venter inspicitur per quinque obstetrices, et quod maxima pars earnin denuntiaverit pro vero habetur.

Tit. XXV. QUEMADMODUM FILII SUI IURIS EFFICIUNTUR.

2. Singulae mancipationes vel iisdem vel aliis testibus lieri possunt, vel eodem die vel intermisso tempore.

3. Emancipatio etiam die feriato (ieri potest.

4. Apud magistratus municipales, si habeant Iegis actionem, eraancipari et manumitti potest.

5. Filiusfamilias emancipari invitus non cogitur.

Tit. XXXI. DE FURTIS.

1. Fur est qui dolo malo rem alienam contrectat.

2. Furtorum genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. manifestus fur est qui in faciendo deprehensus est, et qui intra terminos eius loCi unde quid sustulerat deprehensns est, vel antequam ad eum lncnm quo dest-naverat perveniret. nec manifestus fur est qui in faciendo quidem deprehensus non est, sed eum furtum fecisse negari non potest.

4. Furti actione is agere potest cuius interest rem non perdidisse.

9. Filius familias si furtum fecerit, deinde emancipetur, furti actio in eum datur; quia in omnibus noxa caput sequitur.

11. Rei hereditariae, antequam ab herede possideatur, furtum (ieri non potest.

13. Furti manifesti actio, praeter poenam quadrupli, ipsius rei persecutionem genere vindicationis et condictionis continet.

17. Si res vendita ante traditionem subrepta sit, emptor et venditor furli agere possunt; utriusque enim interest rem tradi vel tradere.

22. Qui furtum quaesiturus est, antequam quaerat, debet dicere quid quaerat, et rem suo nomine et sua specie designare.

33. Qui servo fugae consilium dedit, furti quidem actione non tenetur, sed servi corrupti.

35. Qui furandi animo conclave effregit vel aperuit, sed nihil abstulit, furli actione conveniri non potest, iniuriarum potest.

36. Qui rem suam furatur ita demum furti actione non tenetur, si alteri ex hoc non noceatur.

Tit. XXXII. DE OPERIS LIBERTORUM.

1. Egentem patronum libertus obligatione doni, muneris et operarum solutus alere cogendus est pro modo facultatum suarum.

LIBER TERTIUS.

Tit. II. DE BONIS LIBERTI.

1. In bonis liberti prior est patronus quam lilius alterius patroni: itemque prior est lilins patroni quam nepos alterius patroni.

3. Libertorum hereditas in capita, non in stirpes, dividitur; et ideo si unius patroni duo sint liberi, alterius quattuor, singuli viriles, id est aequales portiones habebunt.

Tit. III. DE LEGE FABIANA.

I. Ea quae in fraudem patroni a liberto quoquo modo alienata suiit Fabiana fonnula tam ab ipso patrono quam a liberis eius revocantur.

Tit. IV.a. DE TESTAMENTIS.

3. Filins familias qui militavit de castrensi peculio, tam communi quam proprio iure, testamentum facere potest. castrense autem peculium est quod in castris acquiritur, vel quod proliciscenti ad militiam datur.

4. Caecus testamentum potest facere, quia accire potest adhibitos testes et audire sibi testimonium perhibentes.

5. Furiosus tempore intermissi furoris testamentum facere potest.

7. Moribus per Praetorem bonis interdicitur hoc modo: „Quando tibi bona paterna avitaque nequitia tua disperdis, liberosque tuos ad egestatem perducis, ob eam rem tibi ea re commercioque interdico."

8. Qui ab hostibus captus est testamentum quasi servus facere non potest. sane valet testamentum id quod ante caplivitatem factum est,. si revertatur, iure postliminii; aut si ibidem decedat, beneficio legis Corneliae, qua lege eliam legitimae tutelae hereditatesque firmantur.

10. Plures quain septem ad testamentum adhibiti non nocent. superflua enim facta prodesse iuri tantum, nocere non possunt.

12. Prodigus recepta vitae sanitate ad bonos mores reversus, et testamentiiin facere et ad testamenti sollennia adhiberi potest.

13b. Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit.'

Tit. IY.b. DE INSTITUTIONE Hehedum.

1. Condicionum duo sunt genera; aut enim possibilis est, aut impossibilis. possibilis est quae per rerum naturam admitti potest; impossibiiis, quae non potest; quarum ex eventu altera exspectatur, altera, impossibilis, submovetur.

2. Condiciones contra leges et decreta Principum vel bonos mores adscriptae nullius sunt monieiiti,2 veluti ,,si uxorem non duxeriV, „si filios nori susceperis", ,,si homicidium feceris", ,,si barbaro habitu processeris" et his similia.

3. Quoties non apparet quis sit heres institutus, instilutio non valet: quod evenit, si testator plures amicos unius nominis habeat.

6. In quot vult uncias testator hereditatem suam dividere potest. impleto asse, sine parte heredes instituti ad prioris assis semissem aequis portionibus veniunt.

1) fr. 15. § 1. D. de testibus. (22. 5.) 2) cf. Consult. IV.

7. Servus alienus cum libertate heres institutus institutionem non infirmat; sed libertas, ut alieno, supervacue data videtur.

S. Filio et extraneo aequis partibus heredibus institutis, si praeterita accrescat, tantum suo avocabit quantum extraneo: si vero duo sint lilii instiluti, suis tertiam, extraneis dimidiam tollit.

9. Talis est postumorum institutio: „Siqui post mortem meam postumi nali fuerint, heredes sunto". si vivo eo nascantur, rumpunt testaraentum.

11. Qui semel constituit ad se hereditatem pertinere, ac se rebus eius immiscuit, repudiare eam non potest, etiamsi damnosa sit.

Tit. V. AD SENATUSCONSULTUM SILANIANUM.

1. Hereditas eius qui a familia occisus esse dicitur ante habitam quaestionem adiri non potest, neque bonorum possessio postulari.

10. Hereditas a fisco ut indignis aufertur his primum qui, cum interfeclus esset testator, apertis tabulis testamenti vel ab intestato adierunt heredilalem bonorumve possessionem acceperunt: amplius his et in centum millia seslertiorum poena irrogatur. nec refert a quibus pater familias nec quemadmoduni occidatur.

13. Omnibus qui contra voluntatem defuncti faciunt ut indignis aufertur hereditas, si nihil testamento in fraudem legis fuerit cautum.

14. Sive falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva eorum disceptatione, scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat.

16. Scriptus heres, ut statim in possessionem mittatur, iure desiderat. hoc post annum iure impetrare non poterit.

17. In eo testamento quod nec ut oportuit oblatum nec publice recitalura est, heres scriptus in possessionem mitti frustra desiderat.

Tit. VI. DE LEGATIS.

1. Per praeceplionem uni ex heredibus numi Iegati, qui domi non eranl. oflicio iudicis familiae herciscundae a coheredibus praestabuntur.

2. Ante heredis institulionem legari non potest: inter medias heredum institutiones, sive alter sive uterque adeat, potest;1 interdum dimidium interdum totum debetur:1 dimidium, si per vindicationem legatum sit; totum, si per damnationem.

5. Post mortem heredis Iegari non potest, quia nihil ab herede lieredirelinqui potest.

6. In mortis tempus tam suae quam heredis eius legata conferri possunt. hoc modo: „Lucio Titio, cummoritur, do lego," aut „heres meus dare damn a s esto."

7. Per vindicationem legatum, etsi nondum constituerit legatarius ad se pertinere, atque ita post apertas tabulas ante aditam hereditatem decesserit, ad heredem suum transmittit.

8. Si res obligata creditori, cuius causam teslator non ignoravit, per damna tionem Iegata sit, luitio ad heredis sollicitudinem spectat.

12. Eius rei quae legata est, exemplo heredis, partem agnoscere, parten repudiare legatarius non potest.

13. Legatum nisi certa rei sit et ad certara personam deferatur, nullte est momenti.

16. Rem legatam testator si postea pignori vel fiduciae dederit, ex eo voluntatem mutasse non videtur.

1) haec lectio in dubiuin vocatnr; Arndts ante v. interdum inserere vnlt:'' (hoc quidem casu) i. d. i. t. d.

17. Ususfructus uniuscuiusque rei legari potest, et aut ipso iure constituetur aut per heredem praestabitur. ex causa quidem damnationis per heredem praestabitur; ipso autem iure per vindicationem.

20. Gregis usufructu legato, grege integro manente, fetus ad usufructuarium pertinent, salvo eo, ut quicquid gregi deperierit ex fetibus impleatur.

21. Areae usufructu legato aedificia in ea constitui non possunt.

22. Accessio alluvionum ad fructuarium fundum, quia fructus fundi non est, non pertinet: venationis vero et aucupii reditus ad fructuarium pertinet.

24. Fructu legato, si usus non adscribatur, magis placuit usumfructum videri adscriptum. fructus enim sine usu esse non potest.

25. Si alteri usus, alteri fructus Iegatus sit, fructuarius in usum concurrit, quod in fructu usuarius facere non potest.

26. Cum coniunctim duobus usumfructum do lego, legatum altero mortuo ad alterum in solidum pertinebit.1

27. Usufructu legato, de modo utendi cautio a fructuario solet interponi, et ideo perinde omnia se usurum, ac si optimus pater familias uteretur, fideiussoribus oblatis cavere cogetur.

28. Ususfructus amissus ad proprietatem recurrit. amittitur autem quinque modis: capitis minutione, rei mutatione, non utendo, in iure cessione, dominii comparatione.

29. Capitis minutione amittitur, si in insulam fructuarius deportetur, vel si ex causa metalli servus poenae efficiatur, aut si statum ex arrogatione vel adoptione mutaverit.

30. Non utendo amittitur ususfructus, si possessione fundi biennio fructuarius non utatur, vel rei mobilis anno. ,

31. Rei mutatione amittitur ususfructus, si domus legata incendio conflagraverit aut ruina perierit, licet postea restituatur.

32. In iure cessione amittitur ususfructus, quoties domino proprietatis eum fructuarius in iure cesserit.

33. Finitur ususfructus aut morte aut tempore: morte, cum usufructuarius moritur; tempore, quoties ad certum tempus ususfructus legatur, velut biennio aut triennio.

46. Fructus qui solo cohaerebant mortis testatoris tempore ad legatarium pertinent; ante percepti ad heredem.

92. Prolatis codicillis vel alio testamento, quibus ademptum est legatum vel certe rescissuin, perperam soluta repetuntur.

Tit. VII. DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS.

1. Mortis causa donat qui ad bellum proficiscitur, et qui navigat, ea scilicet condicione, ut si reversus fuerit, sibi restituatur; si perierit, penes eum remaneat cui donavit.

2. Donatio mortis causa cessante valetudine et secuta sanitate et paenitentia etiam revocatur: morte enim tanlummodo convalescit.

LIBER QUARTUS.

Tlt. I. DE FIDEICOMMISSIS.

1. Ab uxore cui vir dotem praelegavit fideicommissum relinqui non potest, quia non ex lucrativa causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere videtur.

[ocr errors]
« PreviousContinue »