Page images
PDF
EPUB

324 ULPIAN. TIT. XXVIII. DE POSSESSIONIB. DAND. §§ 4-13. TIT. XXIX. § 1.

norum possessio contra tabulas liberis tam naturalibus quam adoptivis datur; sed naturalibus quidem emancipatis, non tamen et illis qui in adoptiva familia sunt; adoptivis autem his tantum qui in potestate manserunt. (§ 4.) Emancipatis liberis ex edicto datur bonorum possessio, si parati sunt cavere fratribus suis qui in potestate manserunt, bona quae moriente patre habuerunt se conlaturos.

§ 5. Secundum tabulas bonorum possessio datur scriptis heredibus, scilicet si eorum quibus contra tabulas competit nemo sit, aut petere nolint. ($ 6.) Etiam si iure civili non valeat testamentum, forte quod familiae mancipatio vel nuncupatio defuit, si signatum testamentum sit non minus quam septem testium civium Romanorum signis, bonorum possessio datur.

§ 7. Intestati datur bonorum possessio per septem gradus: primo gradu liberis; secundo legitimis heredibus; tertio proximis cognatis; quarto familiae patroni; quinto patrono, patronae, item liberis parentibusve patroni patronaeve; sexto viro, uxori; septimo cognatis manumissoris quibus per legem Furiam plus mille asses capere licet [ef. I. § 2]: et si nemo sit ad quem bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem, sed ius suum omiserit, populo bona deferuntur ex lege Iulia caducaria. (§ 8.) Liberis bonorum possessio datur tam his qui in potestatem* usque in mortis tempus fuerunt, quam emancipatis; item adoptivis, non tamen etiam in adoptionem datis. (§ 9.) Proximi cognati bonorum possessionem accipiunt non solum per feminini sexus personam cognati, sed etiam agnati capite diminuti: nam licet legitimum ius agnationis capitis minutione amiserint, natura tamen cognati manent [XXVII. 5].

$ 10. Bonorum possessio datur parentibus et liberis intra annum ex quo petere potuerunt; ceteris intra centum dies. Qui omnes intra id tempus si non petierint bonorum possessionem, sequens gradus admittitur, perinde atque si superiores non essent; idque per septem gradus fit.

$ 12. Hi quibus ex successorio edicto bonorum possessio datur, heredes quidem non sunt, sed heredis loco constituuntur beneficio Praetoris. ideoque seu ipsi agant, seu cum his agatur, ficticiis actionibus opus est in quibus heredes esse finguntur.

§ 13. Bonorum possessio aut cum re datur, aut sine re: cum re, si is qui accepit cum effectu bona retineat; sine re, cum alius iure civili evincere hereditatem possit; veluti si sit suus heres, intestati bonorum possessio sine re est, quoniam suus heres evincere hereditatem iure legitimo possit.

Tit. XXIX. DE BONIS LIBERTORUM.

§ 1. Civis Romani liberti hereditatem lex duodecim tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit: ideoque sive testamento facto decedat, licet suus heres ei non sit, seu intestato, et suus heres ei sit, quamvis non naturalis, sed uxor puta quae in manu fuit vel adoptivus filius, lex patrono nihil praestat. sed ex edicto Praetoris, seu testa[men]to

*) sic Cod. Vat. cf. Gai I. 55. not.

§ 4. Paul. S. R. V. 9. § 4. Ulp. fr. 1. D. de collatione (37. 6.) et in Collat. LL. Mos. XVI. 7. § 2. § 5. Inst. III. 9. §§ 1. 3. § 6. cf. Ulp. XXIII. 6. Gai II. 119. § 7. Inst. III. 9. § 1. et citt. § 8. Mod. fr. 1. § 2. D. quis ordo. (38. 15.) cf. fr. 1. § 6. fr. 4. 5. D. si tabulae testam. (38. 6.) Gai III, 26. § 9. Gai III. 27. 30. Inst. III. 5. §§ 10. 11. Inst. III. 9. §§ 8. 9. 10. § 12. Gai III. 32. IV. 34. Inst. III. 9. et citt. § 2. § 13. Gai II. 148. cf.

III. 35-37. et Ulp. XXIII. 6. XXVI. 8.

Tit. XXIX. § 1. Gai III. 39-42. et citt. cf. Ulp. XXVII.

libertus moriatur, ut aut nihil aut minus quam partem dimidiam bonorum patrono relinquat, contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio illi datur, nisi libertus aliquem ex naturalibus liberis successorem sibi relinquat; sive intestato decedat, et uxorem forte in manu* vel adoptivum filium relinquat, aeque partis mediae bonorum possessio contra suos heredes patrono datur.

§ 2. In bonis libertae patrono nihil iuris ex edicto datur. itaque seu intestata moriatur liberta, semper ad eum hereditas pertinet, licet liberi sint libertae, quoniam non sunt sui heredes matri; seu testamentum iure fecerit, heres scriplus ** obstat *** patrono. ($3.) Lex Papia Poppaea postea libertas quattuor liberorum iure tutela patronorum liberavit; et cum intulerit iam posse eas sine auctoritate patronorum testari, prospexit ut pro numero liberorum libertae superstitum virilis pars patrono debeatur. ($ 4.) Liberi patroni virilis sexus eadem iura in bonis libertorum parentum suorum habent, quae et ipse patronus. (§ 5.) feminae vero ex lege quidem duodecim tabularum perinde ius habent atque masculi patronorum liberi; contra tabulas autem testamenti liberti aut ab intestato contra suos heredes non naturales bonorum possessio eis non competit; sed si ius trium liberorum habuerunt, etiam haec iura ex lege Papia Poppaea nanciscuntur. ($ 6.) Patronae in bonis libertorum illud ius tantum habebant + quod lex duodecim tabularum introduxit; sed postea lex Papia patronae ++ duobus liberis honoratae, libertinae tribus, id juris dedit quod patronus habet ex edicto. (§ 7.) Item ingenuae +++ trium liberorum iure honoratae eadem lex id ius dedit quod ipsi patrono tribuit.

EXPLICIT. +*

....

*) Cod. Vat. manum. **) haec vel similia intercidisse ex argumento loci apparet; eaque h. 1. inserui ex coniectura Arndtsii. Lachmann lacunam statuit initio huius commatis post itaque, eamque ex parte ita explere vult:,,Itaque sive auctor ad testamentum faciendum factus sit seu" etc. ***) Cod. obstit. Böcking, Lachmannum secutus, ut obstent p. †) Cod. ex, et habeant cf. Gai III. 49. ††) Cuiacius 1586. et all. inserunt ingenuae. ttt) Cod. ingenui; alii volunt liberis ingenuae; et in fine: ipsi patronae. Cf. Gai III. 50. **) sic Cod. Veron. Mutilatum esse h. titulum inde apparet, quod nihil habet de patronae liberorum iure (Gai III. 53.), nihil de successionibus quae ad bona Latinorum et dediticiorum pertinent (Gai III. 55-87.). Deest porro articulus de bonorum emptionibus et,,alterius generis" successionibus Gai III. 77–87. Denique omne ius quod ad obligationes et ad actiones pertinet desideratur: de quibus videsis Praefationem nostram tabulasque systema Gai et Ulpiani illustrantes.

§ 2. Gai III. 43. I. 192. cf. Ulp. XI. 27. XX. 15. § 3. Gai III. 44. I. 194. Ulp. XI. 28a. fr. 145. D. de V. S. (50. 16.) § 4. Gai III. 45. 46. Ulp. XXVII. 3. § 5. Gai III. 46. 47. Ulp. XXVII. 1. S$ 6. 7. Gai III. 49. 50. et Ulp.

§ 1. h. t.

IULII PAULI

RECEPTARUM SENTENTIARUM

LIBER PRIMUS.

Tit. I. DE PACTIS ET CONVENTIS.'

1. De his rebus pacisci possumus de quibus transigere licet; ex his enim pacti obligatio solummodo nascitur.

2. Omne pactum posteriore pacto dissolvitur, licet pariat exceptionem.? 3. Pacto convento Aquiliana stipulatio subiici solet: sed consultius est huic poenam quoque subiungere, quia rescisso quoquo modo pacto poena ex stipulatu repeti potest.3

4. Neque contra leges, neque contra bonos mores pacisci possumus. 4a. Pactum contra ius aut constitutiones aut senatusconsulta interpositum nihil momenti habet.*

5. De rebus litigiosis et convenire et transigere possumus: post rem iudicatam pactum, nisi donationis causa interponatur, servari non oportet.

6. Functio dotis pacto mutari non potest, quia privata conventio iuri publico nihil derogat.s

7. De criminibus propter infamiam nemo cum adversario pacisci potest.

[blocks in formation]

1. Omnes infames qui postulare prohibentur cognitores fieri non possunt, etiam volentibus adversariis.

2. Feminae in rem suam cognitoriam operam suscipere non prohibentur. 3. In rem suam cognitor procuratorve ille fieri potest qui pro omnibus postulat.

4. Actio iudicati non solum in dominum aut domino, sed etiam heredi et in heredem datur.

Tit. III. DE PROCURATORIBUS.

1. Mandari potest procuratio praesenti et nudis verbis et per litteras et per nuntium et apud acta Praesidis et magistratus.

2. Procurator aut ad litem aut ad omne negotium aut ad partem negotii aut ad res administrandas datur.

3. Voluntarius procurator qui se alienis negotiis offert rem ratam dominum habiturum cavere debet."

4. Actoris procurator non solum absentem defendere, sed et rem ratam dominum habiturum satisdare cogitur."

5. Petitoris procurator rem ratam dominum habiturum, desiderante ad

2) Cuiacius in ed. 1566 eamque bonae fidei contractibus pactum conpariat, replicatione tamen excludi

1) cf. Ulp. fr. 1. 7. D. de pactis. (2.14.) sequentes plurimae edd. ex Consult. IV. ita: In ventum alio pacto dissolvitur: et licet exceptionem tur. 3) cf. fr. 15. D. de transact. (2. 15.) 4) ex Consult. VII. Consult IV. 6) cf. fr. 1. § 8 sqq. D. de postulando. (3. 1.) fr. 1. D. de his qui not. infam. (3. 2.) fr. 1. D. de procur. (3. 3.) 7) ex Consult. HI. cf. Vatic. fragm. § 336.

5) ex

versario, satisdare cogendus est; quia nemo in re aliena idoneus est sine satisdatione."

6. Si satis non det procurator absentis, actio ei absentis nomine non datur."

[blocks in formation]

1. Qui negotia aliena gerit et bonam fidem et exactam diligentiam rebus eius pro quo intervenit praestare debet.

2. Tutor post finitam tutelam si in administratione duret, rum gestorum pupillo vel curatori eius tenebitur.

5. Filius familias aut servus si negotium alicuius gerat, numve peculio tenus actio dabitur.

actione negotio

in patrem domi

6. Si pater vel dominus servo vel filio familias aliena agenda negotia commiserit, in solidum tenebitur.

7. Pater si emancipati filii res sine ulla exceptione a se donatas administraverit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur.2

[ocr errors]

8. Qui cum tutor curatorve non esset, pro tutore curatoreve res pupilli adultive administraverit, actione negotiorum gestorum pro tutore curatoreve tenebitur.

Tit. VII. DE INTEGRI RESTITUTIONE.

1. Integri restitutio est redintegrandae rei vel causae actio.

2. Integri restitutionem Praetor tribuit ex his causis quae per metum, dolum, et status permutationem, et iustum errorem, et absentiam necessariam, et infirmitatem aetatis gesta esse dicuntur.3

3. Integri restitutio plus quam semel non est decernenda: ideoque causa cognita decernitur.

4. Integri restitutio aut in rem competit aut in personam. in rem actio competit, ut res ipsa qua de agitur revocetur ; in personam.... aut quadrupli poena intra annum vel simpli post annum peti potest.

Tit. IX.

DE MINORIBUS XXV ANNORUM.

4. Si minor minori heres exsistat, ex sua persona non ex defuncti in integrum restitui potest.

5. Minor se in his quae fideiussit vel fide promisit vel spopondit vel mandavit, in integrum restituendo reum principalem non liberat.

6. Qui sciens prudensque se pro minore obligavit, si id consulto consilio fecit, licet minori succurratur, ipsi tamen non succurretur.

7. Minor adversus emptorem in integrum restitutus pretio restituto fundum recipere potest; fructus enim in compensationem usurarum penes emptorem remanere placuit.

8. Minor adversus distractiones eorum pignorum et fiduciarum quas pater obligaverat, si non ita ut oportuit a creditore distractae sint, restitui in integrum potest.

Tit. XI. DE SATISDANDO.

1. Quoties hereditas petitur, satisdatio iure desideratur; et si satisdatio non detur, in petitorem hereditas transfertur. si petitor satisdare noluerit, penes possessorem possessio remanet; in pari enim causa potior est possessor. 2. Usufructuarius de utendo usufructu satisdare debet se perinde usurum, ac si ipse paterfamilias uteretur.

1) cf. Ulp. fr. 3. pr. D. de neg. gest. (3. 5.)

(3. 5.)

2) cf. fr. 37. § 2. D. eod.

3) cf. Paul. fr. 2. D. de in integr. restit. (4. 1.) fr. 1. 3. eod. fr. 1. pr. 2. § 1. (4. 5.) fr. 1. § 1.

D. (4. 2.) fr. 1. § 1. (4. 3.) fr. 1. § 1. (4. 4.) fr. (4. 6.) 4) cf. fr. 48. pr. D. de minor. (4. 4.)

[blocks in formation]

1. In petitione hereditatis ea veniunt quae defunctus mortis tempore reliquit, vel ea quae post mortem ante aditam hereditatem ex ea acquisita sunt.2 2. Possessor hereditatis pretia earum rerum quas dolo alienavit cum usuris praestare cogendus est.

5. Hereditas pro ea parte peti debet pro qua ad nos pertinet: alioquin plus petendi periculum incurrimus et causam perdimus.3

6. Qui petit hereditatem ipse probare debet ad se magis, quam ad eum qui possidet, sive ex testamento sive ab intestato pertinere.1

8. Possessor hereditatis qui ex ea fructus capere vel possidere neglexit duplam eorum aestimationem praestare cogitur.

9. Hi fructus in restitutione praestandi sunt petitori quos unusquisque diligens paterfamilias et honestus colligere potuisset.

[blocks in formation]

1. Si quadrupes pauperiem fecerit damnumve dederit quidve depasta sit, in dominum actio datur, ut aut damni aestimationem subeat aut quadrupedem dedat, quod etiam lege Pesulania de cane cavetur.

Tit. XVII. DE SERVITUTIBUS.

1. Viam, iter, actum, aquaeductum, qui biennio usus non est, amisisse videtur; nec enim ea usucapi possunt quae non utendo amittuntur.

2. Servitus hauriendae aquae vel ducendae biennio omissa intercidit, et biennio usurpata recipitur.

Tit. XVIII. DE FAMILIA HERCISCUNDA.6

1. Arbiter familiae herciscundae plus quam semel dari non potest: et ideo de his quae divisa eo iudicio non sunt communi dividundo arbiter postulatus partietur.

5. Omnes res quae sociorum sunt communi dividundo iudicio inter eos separantur.

Tit. XIX.

QUEMADMODUM ACTIONES PER INFITIATIONEM DUPLENTUR.

1. Quaedam actiones si a reo infitientur, duplantur, velut iudicati, depensi, legati per damnationem relicti, damni iniuria legis Aquiliae, item de modo agri, cum a venditore emptor deceptus est.

2. Ex his causis quae infitiatione duplantur pacto decidi non potest. Tit. XXI. DE SEPULCRIS ET LUGENDIS.

1. Ob incursum fluminis vel metum ruinae corpus iam perpetuae sepulturae traditum, sollennibus redditis sacrificiis, per noctem in alium transferri locum potest.

10. Qui alienum mortuum sepelierit, si in funus eius aliquid impenderit, recipere id ab herede vel a patre vel a domino potest.

11. Maritus id quod in funus uxoris impendit ex dote retinere potest.

13. Parentes et filii maiores sex annis anno lugeri possunt; minores mense; maritus decem mensibus; et cognati proximioris gradus octo. Qui contra fecit, infamium numero habetur.7

1) cf. fr. 1. 2. 3. 9-12. D. de hered. pet. (5. 3.) 2) cf. Consult. VI. Ulp. fr. 20. D. de hered. pet. (5. 3.) 3) ex Consult. V. 4) ex Consult. VI. 5) Solonia? Cuiac. 6) cf. Gai fr. 1. D. fam. ercisc. (10. 2.) 7) cf. Vat. fragm. § 321. Lugendi autem sunt parentes anno, item liberi X annorum aeque anno. quem annum decem mensium esse Pomponius ait. nec leve argumentum est annum X mensium esse, cum minores liberi tot mensibus elugeantur quot annorum decesserint, usque ad trimatum; minor trimo non lugetur, sed sublugetur; minor anniculo neque lu

« PreviousContinue »