Page images
PDF

IULII PAULI

RECEPTARUM SENTENTIARUM

LIBER PRIMUS.

Tit. I. DE PACTIS ET CONVENTIS.1

1. De his rebus pacisci possumus de quibus transigere licet; e.x his enim pacti obligatio solummodo nascitur.

2. Omne pactum posleriore pacto dissolvitur, licet pariat exceplionem.8

3. Pacto convento Aquiliana stipulatio subiici solet: sed consultius est huic poenam quoque subiungere, quia rescisso quoquo modo pacto poena ex slipulatu repeti potest.3

4. Neque contra leges, neque contra bonos mores pacisci possumus. 4a. Pactum contra ius aut constitutiones aut senatusconsulla interpo

situm nihil momenti habet}

5. De rebus litigiosis et convenire et transigere possumus: post rem iudicatam pactum, nisi donationis causa interponatur, servari non oportet.

6. Funclio dotis pacto mutari non polest, quia privata conventio iuri publico nihil derogat?

7. De criminibus propter infamiam nemo cum adversario pacisci potest.i

Tit. II. DE COGNITORIBUS.6

1. Omnes infames qui postulare prohibentur cognitores fieri non possunt, etiam volentibus adversariis.

2. Feminae in rem suam cognitoriam operam suscipere non prohibentur.

3. In rem suam cognitor procuratorve ille lieri potest qui pro omnibus postulat.

4. Actio iudicati non solum in dominum aut domino, sed etiam heredietin heredem datur.

Tit. III. DE PROCURATORIBUS.

1. Mandari potest procuratio praesenti et nudis verbis et per Iitteras etper nuntium et apud acta Praesidis et magistratus.

2. Procurator aut ad litem aut ad omne negotium aut ad partem negotii aut ad res administrandas datur.

3. Voluntarius procurator qui se alienis negotiis offert rem ratam dominum kabilurum cavere debet?

4. Actoris procnrator non solum absentem defendere, sed et rem ratam dominum habitnrum satisdate cogitur.1

5. Petitoris procurator rem ratam dominum habiturum, desiderante ad

1) cf. Ulp. fr. 1. 7. D. de pactis. (2. 14.) 2) Cuiacius in ed. 1566 eamque

sequentes plurimae edd. ex Consult. IV. ita: In bonae fidei contraclibus pactum conventum alio paclo dissolvitur: et licet exceplionem pariat, replicatione tamen excluditur. 3) cf. fr. 15. D. de transact. (2. 15.) 4) ex Consult. VII. 5) ei

Consult IV. 6) cf. fr. 1. § 8 sqq. D. de postulando. (3. 1.) fr. 1. D. de hU qui not. infam. (3. 2.) fr. 1. D. de procur. (3. 3.) 7) ex ConRult. HI. cf. Vs

tic. fragm. § 336.

versario, satisdare cogendus esl; quia nemo in re aliena idoneus est sine satisdatione.7

6. Si satis non det procurator absentis, actio ei absentis nomine non datur.7

Tit. IV. DE NEGOTIIS GESTI8.1

1. Qui negotia aliena gerit et bonam fidem et exactam diligentiam rebus eius pro quo intervenit praestare debet.

2. Tutor post flnitam tutelam si in administratione duret, actione negotiorum gestorum pupillo vel curatori eius tenebitur.

5. Filius familias aut servus si negotium alicuius gerat, in patrem dominumve peculio tenus actio dabitur.

6. Si pater vel dominus servo vel filio familias aliena agenda negotia commiserit, in solidum tenebitur.

7. Pater si emancipati filii res sine ulla exceptione a se donatas administraverit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur.2 *

8. Qui cum tutor curatorve non esset, pro tutore curatoreve res pupilli adultive administraverit, actione negotiorum gestorum pro tutore curatoreve tenebitur.

Tit. VII. DE INTEGRI RESTITUTIONE.

1. Integri restitutio est redintegrandae rei vel causae actio.

2. Integri restitutionem Praetor tribuit ex his causis quae per metum, dolum, et status permutationem, et iustum errorem, et absentiam necessariam, et infirmitatem aetatis gesta esse dicuntur.3

3. Integri restitutio plus quam semel non est decernenda: ideoque causa cognita decernitur.

4. Integri restitutio aut in rem competit aut in personam. in rem actio com

petit, ut res ipsa qua de agitur revocetur; in personam aut quadrupli poena

intra annum vel simpli post annum peti potest.

Tit. IX. DE MINORIBUS XXV ANNORUM.

4. Si minor minori heres exsistat, ex sua persona non ex defuncti in integrum restitui potest.

b* Minor se in his quae fideiussit vel fidepromisit vel spopondit vel mandavit, in integrum restituendo reum principalem non liberat.

6. Qui sciens prudensque se pro minore obligavit, si id consulto consilio fecit, licet minori succurratur, ipsi tamen non succurretur.

7. Minor adversus emptorem in integrum restitutus pretio restituto fundiim recipere potest; fructus enim in compensationem usurarum penes emptorem remanere piacuit.

8. Minor adversus distractiones eorum pignorum et fiduciarnm quas pater obligaverat, si non ita ut oportuit a creditore distractae sint, restitui in integrum potest.

Tit. XI. DE SATISDANDO.

1. Quoties hereditas petitur, satisdatio iure desideratnr; et si satisdatio non detur, in petitorem hereditas transfertur. si petitor satisdare noluerit, penes possessorem possessio remanet; in pari enim causa potior est possessor.

2. Usufructuarius de utendo usufructu satisdare debet se perinde usurum, ac si ipse paterfamilias uteretur.

1) cf. UIp. fr. 3. pr. D. de neg. gest. (3. 5.) 2) cf. fr. 37. § 2. D. eod.

(3. 5.) 3) cf. Paul. fr. 2. D. de in iutegr. restit. (4. 1.) fr. 1. 3. eod.fr. 1. pr.

D. (4. 2.) fr. 1. § 1. (4. 3.) fr. I. § 1. (4. 4 ) fr. 2. § 1. (4. 5.) fr. 1. § 1. (4. 6J 4) cf. fr. 48. pr. D. de minor. (4. 4.)

Tit. Xlll.b. Sl.HEHEVlTAS YEL QUW ALWU 1'ETATUH.1

1. In petilione hereditatis ea veniunt quae defunctus mortis tempore reliquit, vel ea qtiae post mortem ante aditam hereditatem ex ea acquisita sunt.'

2. Possessor liereditalis pretia earum rerum quas dolo alienavit cura usuris pracstare cogendus est.

5. Hereditas pro ea parte peti debet pro qua ad nos pertinet: alioquin plus petendi periculum incurrimus el cuusam perdimus.3

6. Qui pelit hereditatem ipse probare debet ad se magis, quam ad eum qui possidet, sive ex teslamerUo sive ab inteslalo pertinere.*

8. Possessor hcreditatis qui ex ea fructus capere vel possidere neglexit duplam eorimi aestiniationem praestare cogitur.

9. Hi fructus in restitutione praestandi sunt petilori quos unusquisque diligens paterfamilias et honestus colligere potuisset.

Tit. XV. «1 yUADRUPES UAMNUM INTULERIT.

1. Si quadrupes pauperiem fecerit damnumve dederit quidve depasta sit, in dominum actio datur, nl aut damni aestimationem subeat aut quadrupedem dedat, qnod eliam lege Pesulania5 de cane cavetur.

Tit. XVII. DE SERVITUTlliUS.

1. Viain, iter, actum, aquaediictiim, qui biennio usus non est, amisissevidetur; nec enim ea usucapi possunt quae non utendo amittuntur.

2. Servitus hauriendae aquae vel ducendae biennio omissa intercidil, et biennio usurpata recipitur.

Tit. XVIII. DE FAMILIA HERIJISCUNDA.6

1. Arbiter familiae herciscundae plus qiiam seinel dari non potest: et ideo de his quae divisa eo iudicio non sunt communi dividnndo arbiter postulatus partietur.

5. Omnes res quae sociorum sunt communi dividundo iudicio inter eos separanttir.

Tit. XIX. yUEMADMODU.M ACTIONES PER INFITIATIONE.M DUPLENTUR.

J. Quaedam actiones si a reo inlitientur, dnplantur, velnt iudicati, depensi. Iegati per damnationem relicti, damni iniuria legis Aquiliae, item de modo agri, cum a venditore emptor deceptus est.

2. Ex his causis qtiae inlitiatione duplantur pacto decidi non potest.

Tit. XXI. 1)E SEPULCRIS ET LUGENDIS.

I. Ob incursum lluminis vel mettim ruinae corpus iam perpetuae sepullurac traditum, sollennibus redditis sacriliciis, per noctem in alium transferri lociini potest.

10. Qui alieniiin morluuin sepelierit, si in funus eitis aliquid impenderil. recipere id ab herede vel a palre vel a domino potest.

11. -Maritus id quod in ftinus uxoris impendit ex dote relinere polest.

13. Parentes et lilii maiores sex annis anno lugeri possunt; minores mense: maritus decem mensibus; et cognati proximioris gradus octo. Qui contra fecil. infamium numero habetur.'

[ocr errors]

14. Qiii luget abstinere debet a conviviis, ornamentis, purpura et alba veste.

15. Quicquid in funus erogatur inter aes alienum primo loco deducitur.

LIBER SECUNDUS.
Tit. I. DE REBUS CREDITIS ET IUREIURANDO.

1. In pecuniariis causis si alter ex litigatoribus iusiurandum deferat, audiendus est: hoc enim et compendio litiuin et aequitatis ratione provisum est.1

2. Deferre iusiurandum prior actor potest: contrarium autem de calumnia iusiurandum reo competit.

3. Si reus cum iurare velit, actor illi necessitatem iurisiurandi remisit, et hoc liquido appareat, actio in eum non datur.

4. Heredi eius cnm quo contractum est iiisiurandum deferri non potest, quoniam conlractum ignorare potest.

Tit. II. DE PECUNIA CONSTITUTA. 2

]. Si id quod mihi Lucius Titius debet soluturnm te conslituas, teneris actione pecuniae constitutae.

Tit. III. DE CONTRACTIBUS.

1. Stipulatio est verborum conceptio ad quam quis congrue interrogatns respondet, velut: ,,Spondes? Spondeo: Dabis? Dabo: Promittis? Promitto: Fidei tuae erit? Fidei meae erit": et tam pure quam sub condicione concipi potest.

Tit. V. DE PIUNORIBUS.

4. Creditor si simpliciter sibi pignus depositum distrahere velit, ter ante denuntiare debitori suo debet, ut pignus luat, ne a se distrahatur.

2. Fetus vel partus eius rei quae pignori data. est pignoris iure non tenetur,3 nisi hoc inter contrahentes convenerit.

3. Compensatio debiti ex pari specie et catlsa dispari admittitur: velut si pecuniam tibi debeam et tu mihi pecuniam debeas, aut frumentum aut cetera luiiusmodi, licet ex diverso contractu, compensare vel deducere debes; si totum petas, plus petendo causa cadis.

Tit. VU. AD LEGEM RHODIAM.

1. Levandae navis gratia cum iactus mercium factus est, omniura intributione sarciatur quod pro omnibus datum est.4

5. Collatio intributionis ob iactum salva nave fieri debet.

Tit. X. DE SENATUSCONSULTO MACEDONIANO.5

I. Qui filio familias contra interdictum amplissimi ordinis pecuniam miitiiani crediderit, post mortem patris ex eo quod vivo patre credidit cum eo agere non potest.

Tit. XI. AD SENATUSCONSULTUM VELLEIANUM.6

1. In omni genere negotiorum et obligationum tam pro viris quam pro feminis intercedere mulieres prohibentur.

2. Mulier quae pro tutoribus filiorum suorum indemnitatem promisit ad benelicium senatusconsulti non pertinet.

ijelur neque suhlugetur. 1) cf. fr. 1. 2. «3. pr. D. de iureiur. (12. 2.) 2) cf. fr. 1. D. de pec. const. (13. 5.) Cie. ad Att. I. 7. XVI. 15. pro Quint. c. 5. 3) Cod. Goth. et Mon. iure retinelur. Cf. Huschke Studien pag. 371; sed vide etiam Haenelii varietatem scripturae h. 1. — Interpretatio: si quis gregem .. pignori creditori dederit, felus earum rerum ad debitorem, non ad ereditorem pertinel. 4) cf. fr. 1. D.

de L. Rhodia. (14. 2.) 5) cf. Ulp. fr. 1. pr. D. ad SC. Maced. (14. 0.)

15) cf. Ulp. fr. 2. D. ad SC. Velleian. (16. 1.)

Tit. XII. DE DEPOSITO.

6. 06 res depositas dolus tantum praeslari solet.1

6a. Latae culpae finh esl non intelligere id quod omnes intelligunt}

7. In iudicio depositi ex mora et fructus veniunt et usurae rei depositae postulantur.

9. Si pecuniam deposuero eamque tibi permisero, mutua magis tidelur quam deposita; ac per hoc periculo tno erit.1

11. Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio dalur, ediclo Praetoris in simplum.'

12. In causa depositi compensationi locus non est, sed res ipsa reddenda est.

Tit. XIII. DE LEGE COMMISSORIA.

1. Debitor distractis fiduciis a creditore de superfluo adversus eum habet actionem.

2. Quicquid creditor per fiduciarium servum quaesivit sortem debili minuit.

3. Debitor creditori (iduciam vendere non potest: sed aliis si velit vendere potest, ita ut ex pretio eiusdem pecuniam offerat creditori, atque ita remancipatam3 sibi rem emptori praestet.

4. Si per suppositam personam creditor pignus suum invito debitore comparaverit, emptio non videtur; et ideo quandoque Iui potest. ex hoc enim causa pignoris vel fiduciae flniri non potest.

5. Si inter creditorem et debitorem convenerit, ut flduciam sibi vendere non liceat, non solvente debitore creditor denuntiare ei sollenniter potest et distrahere: nec enim ex tali conventione fiduciae actio nasci potest.

6. Si creditor rem fiduciae datam uni ex heredibus vel extraneo legaverit, adversus omnes heredes actio flduciae competit.

7. Si creditor rem flduciariam fecerit meliorem, ob ea recuperanda quae impendit iudicio fiduciae debitofem habebit obnoxium.

8. Novissimus creditor priorem oblata pecunia, quo possessio in eum transferatur4, dimittere potest. sed et prior creditor secundum creditorem, si voluerit, dimittere non prohibetur, quamquam ipse in pignore potior sit.

Tit. XIV. DE USURIS.

1. Si pactum nudum de praestandis usuris interpositum sit, nullius est momenti; ex nudo enim pacto inter5 cives Romanos actio non nascitur.

2. Usurae supra centesimam solutae sartem minuunt: consumpta sorte repeti possunt,

3. Traiectitia pecunia propter periculum creditoris, quamdiu navigat navis, inflnitas usuras recipere potest.

Tit. XVII. EX EMPTO ET VENDITO.

1. Venditor si eius rei quam vendiderit dominus non sit, pretio accepto auctoritatis manebit obnoxius: aliter enim non potest obligari.6

2. Si res simpliciter traditae evincantur, tanlo venditor emptori condemnandus est, quanto si stipulatione pro evictione cavisset.6

3. Res empta, mancipatione et traditione perfecta, si evincatur, auctoritatis venditor duplo tenus obligatur."

4. Distracto fundo siquis de modo mentialur, in duplo eius quod mebtitus est officio iudicis aestimatione facta convenitur.

I) ex Collat. X. 7. 2) fr. 223. pr. de V. S. (50. 16.) 3) Cod. Goth. et Bern. mnncipatam; multi omissa v. rem. 4) ita ex emendat. Cuiacii. 5) Cod. Goth., Mon. all. in. 6) cf. fr. 4. pr. 37. 57. 60. 70. 71. D. de evict. (21. 2.)

« PreviousContinue »