Page images
PDF
EPUB

terquam si pondere, numero, mensura contineantur; in his enim satis est si vel mortis dumtaxat tempore eius fuerint ex iure Quiritium. ($ 8.) Per damnationem omnes res legari possunt, etiam quae non sunt testatoris, dummodo tales sint quae dari possint. (S 9.) liber homo aut res populi aut sacra aut religiosa nec per damnationem legari potest, quoniam dari non potest. (s 10.) Sinendi modo legari possunt res propriae testatoris, et heredis eius. ($ 11.) Per praeceptionem legari possunt res, quae etiam per vindicationem.

§ 11a. Si ea res quae non fuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium per vindicationem legata sit, licet iure civili non valeat legatum, tamen senatusconsulto Neroniano firmatur; quo cautum est, ut quod minus pactis verbis legatum est, perinde sit ac si optimo iure legatum esset: optimum autem ius legati per damnationem est.

*

§ 12. Si duobus eadem res per vindicationem legata sit, sive disiunctim, velut TITIO HOMINEM stichum do lego, seio eundem hoMINEM DO LEGO, ** sive coniunctim, velut TITIO ET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO: iure civili concursu partes fiebant, non concurrente altero pars eius alteri adcrescebat: sed post legem Papiam Poppaeam non capientis pars caduca fit. ($ 13.) Si per damnationem eadem res duobus legata sit, si quidem coniunctim, singulis partes debentur (et non capientis pars iure civili in hereditate remanebat; nunc autem caduca fit); quod si disiunctim, singulis solidum debetur.

$ 14. Optione autem legati per vindicationem data, legatarii electio est, veluti HOMINEM OPTATO, ELEGITO. idemque est, et si tacite legaverim optionem. At si ita: HERES Meus damnas estO *** HOMINEM DARE, heredis electio est quem velit dare.

$ 15. Ante heredis institutionem legari non potest, quoniam vist et potestas testamenti ab heredis institutione incipit. ($ 16.) Post mortem heredis legari non potest, ne ab heredis herede legari videatur, quod iuris civilis ratio non patitur. in mortis autem heredis tempus legari potest, velut

CUM HERES MORIETUR.

§ 17. Poenae causa legari non potest. poenae autem causa legatur

*) sic Cod. Vat. Hugo aptis. Alii tentant rectis v. iustis v. exactis v. perfectis v. probatis. Hoc quidem Böcking coll. tit. XXI. **) haec restituit e Gai II. 199. Hugo, et inserit Böcking h. 1., ubi propter duoiotέlevtov excidere potuerant. ***) recepi ex coniect. Savinii Obligationenr. I. p. 393. Cod. Vat. haec exhibet: idemque est etsi tacite (hoc v. in litura est) legaverim Titio hominem aut decem heres meus dato hominem dare heredis electis .e. nisi X velit dare. Quae litteris cursivis expressimus, a recentiore manu in lacunis codicis addita sunt. Cuiacius in Observat. XVII. 28 tres lacunas etiam in Codice Tiliano esse testatur et haec supplementa proponit: idemque est si generaliter legaverim Titio hominem. At si ita, Heres meus damnas esto hom, dare etc. Alia recepit in edd. et in notis. Böcking, suadente Lachmanno, incerta verba lineolis indicans alias quoque coniecturas enumerat. t) vis Lachmanno auctore inseruit Böcking, est apud Gai II. 229. I. 123.

ut

§ 8. cf. Gai II. 202 sqq. 197. i. f. § 9. cf. Ulp. fr. 39. D. §§ 8-10. de legat. I. (30.) Paul. fr. 49. § 2. D. de legat. II. (31.) Gai III. 97. Paul. fr. 182. D. de R. I. (50. 17.) § 10. cf. Gai II. 210. Paul. S. R. III. 6. § 11. § 11. Vid. Gai II. 220-222. § 11a. cf. Gai II. 197. §§ 12. 13. Gai II. 199. 205-208. et citt. Inst. II. 20. § 8. Paul. S. R. III. 6. § 26. de iure accrescendi cf. fr. 34-36. pr. D. ad L. Aquiliam (9. 2.); de iure caducorum Ulp. XVII. 2. XIX. 17. § 14. Inst. II. 20. § 22. 23. § 15. Gai II. 229. Paul. S. R. III. 6. § 2. init. § 16. Gai II. 232. Paul. 1. c. §§ 5. 6. cf. Inst. III. 19. § 15, et infra XXV. 8. § 17. Gai II. 235. et infra XXV. 13.

quod coercendi heredis causa relinquitur, ut faciat quid aut non faciat, non ut ad legatarium pertineat, ut puta hoc modo: SI FILIAM TUAM IN MATRIMOMIO TITIO CONLOCAVERIS, DECEM MILIA HS. SEIO DATO.

[ocr errors]

18. Incertae personae legari non potest, veluti: QUICUMQUE FILIO MEO FILIAM SUAM IN MATRIMONIO CONLOCAVERIT, EI HERES MEUS TOT MILIA HS. DATO. sub certa tamen demonstratione incertae personae legari potest, velut: EX COGNATIS MEIS QUI NUNC SUNT, QUI PRIMUS AD FUNUS MEUM VENERIT, EI HERES MEUS ILLUD DATO.

$ 19. Neque ex falsa demonstratione, neque ex falsa causa legatum infirmatur. falsa demonstratio est velut: TITIO FUNDUM QUEM A TITIO EMI DO LEGO, cum is fundus a Titio emptus non sit. falsa causa est velut: TITIO, QUONIAM NEGOTIA MEA CURAVIT, FUNDUM DO LEGO, eius numquam Titius curasset.

ut *

negotia

$ 20. A legatario legari non potest. ($ 21.) Legatum ab eo tantum dari potest qui testamento heres scriptus est:** ideoque filio familiae herede instituto, vel servo, neque a patre neque a domino legari potest. (§ 22.) Heredi a semet ipso legari non potest. (§ 23.) Ei qui in potestate manu mancipiove est scripti heredis sub conditione legari potest, ut requiratur, an quo tempore dies legati cedit in potestate heredis non sit. (§ 24.) Ei cuius in potestate manu mancipiove est heres scriptus legari [non]*** potest.

§ 25. Sicut singulae res legari possunt, ita universarum quoque summa legari potest, ut puta hoc modo: HERES MEUS CUM TITIO HEREDITATEM MEAM PARTITO, DIVIDITO, quo casu dimidia pars bonorum legata videtur: potest autem et alia pars, velut tertia vel quarta legari: quae species partitio appellatur. †

$ 26. Ususfructus legari potest iure civili earum rerum quarum salva substantia utendi fruendi potest esse facultas; et tam singularum rerum quam plurium; item partis. (§ 27.) Senatusconsulto cautum est, ut etiam si earum rerum quae in abusu continentur, utputa vini, olei, tritici ususfructus legatus sit, legatario res tradantur, cautionibus interpositis de restituendis eis, cum ususfructus ad legatarium pertinere desierit.

§ 28. Civitatibus omnibus quae sub imperio populi Romani sunt legari potest; idque a divo Nerva introductum, postea a senatu auctore Adriano diligentius constitutum est.

*) Cuiacius prop. cum. **) Cod. Vat. leg. ab eo tantu dari poteft qui extraneus eft. Postrema duo verba a secunda manu scripta, litterae ab et o inductae sunt. Cuiacius, qui etiam in Tilii codice vacuum spatium fuisse testatur, in ed. 1586: Legatum ab eo tantum dari potest qui ex sun persona heres est. Lachmann, annuente Böckingio id proponit quod supra recepimus. Cf. Ulp. XIX. 13. Cuiac. (Obss. VI. 37. et ed. 1586. in marg.) Schultingioque (ad h. 1.) negationem, in edd. aliorum sine nota admissam, eliminandam esse apparet. Cf. Gai II. 245. Ex diverso et s." Paul. fr. 25. D. de legatis I. et § 33. Ï. de legatis. (Böcking.) †) appellat2 a rec. manu in codice scriptum est.

[ocr errors]

***) Cum

§ 18. Gai II. 238. Ulp. XXII. 4. XXV. 13. § 19. Inst. II. 20. § 30. 31. § 20. Gai II. 271. 260. $21. cf. Ulp. XXV. 10. et fr. 8. § 1. D. de vulg. subst. (28.6.) § 22. Flor. fr. 116. § 1. D. de legat. I. (30.) § 23. Gai II. 244. $ 24. Gai II. 245. § 25. Gai II. 254. Ulp. XXV. 15. et fr. 164. § 1. de V. S. (50. 16.) § 26. Inst. II. 4. § 1. vid. etiam Paul. S. R. III. 6. § 17–27. § 27. Inst. ÎI. 4. § 2. vid. etiam Cic. Top. 3. § 17. et Boeth, ad h. 1. (ed. Orell. p. 301.) $ 28. cf. Ulp. XXII. 5. fr. 117. 122. pr. 73. § 1. fr. 32. § 1. D. de legat. I. (30.) fr. 5. pr. D. de legat. III. (32.); vide etiam fr. 20. D. de rebus dubiis. (34. 5.)

$ 29. Legatum quod datum est adimi potest vel eodem testamento, vel codicillis testamento confirmatis; dum tamen eodem modo adimatur quo modo datum est.

§ 30. Ad heredem legatarii legata non aliter transeunt, nisi si iam die legatorum cedente legatarius decesserit. ($ 31.) Legatorum quae pure vel in diem certum relicta sunt dies cedit antiquo quidem iure ex mortis testatoris tempore; per legem autem Papiam Poppaeam ex apertis tabulis testamenti; eorum vero quae sub condicione relicta sunt, cum conditio extiterit.

§ 32. Lex Falcidia iubet non plus quam dodrantem totius patrimonii legari, ut omnimodo quadrans integer apud heredem remaneat.

$ 33. Legatorum perperam solutorum repetitio non* est.

Tit. XXV. DE FIDEICOMMISSIS.

§ 1. Fideicommissum est quod non civilibus verbis, sed precative relinquitur; nec ex rigore iuris civilis proficiscitur, sed ex voluntate datur relinquentis. ($ 2.) Verba fideicommissorum in usu fere haec sunt: FIDEI COMMITTO, PETO, VOLO DARI et similia. ($ 3.) Etiam nutu relinquere fideicommissum [in] usu receptum est. ($ 4.) Fideicommissum relinquere possunt qui testamentum facere possunt, licet non fecerint: nam intestato quis moriturus fideicommissum relinquere potest. ($ 5.) Res per fideicommissum relinqui possunt quae etiam per damnationem legari possunt. ($6.) Fideicommissa dari possunt his quibus legari potest. ($ 7.) Latini luniani fideicommissum capere possunt, licet legatum capere non possint. ($ 8.) Fideicommissum et ante heredis institutionem, et post mortem heredis, et codicillis etiam non confirmatis testamento dari potest, licet legari non possit. ($ 9.) Item Graece fideicommissum scriptum valet, licet legatum Graece scriptum non valeat. (§ 10.) Filio qui in potestate est servove heredibus institutis, sive his legatum sit, patris vel domini fidei committi potest, quamvis ab eo legari non possit. ($ 11.) Qui testamento heres institutus est codicillis etiam non confirmatis rogari potest, ut vel hereditatem totam vel ex parte alii restituat, quamvis directo heres institui ne quidem confirmatis codicillis possit. (S 12.) Fideicommissa non per formulam petuntur, ut legata; sed cognitio est Romae quidem Consulum aut Praetoris qui fideicommissarius ** vocatur; in provinciis vero Praesidum provinciarum. (§ 13.) Poenae causa, vel incertae personae ne quidem fideicommissa dari possunt.

*),,negationem tollendam esse putavit Schulting. sed non de legatis omnino non debitis hic sermo est, sed de iis quae debita quidem, sed perperam, i. e. non deducta quarta, sive ex falsa causa per damnationem legata, sive in per vindicationem legatis non debita, soluta sunt." (Böcking.) Huschke ope geminationis: legatorum per damnationem perp. s. r. n. e. **) Cod. Vat. fideicommisso.

§ 29. Inst. II. 21. pr. cf. Ulp. II. 12. §§ 30. 31. Ulp. fr. 5. 7. D. quando dies leg. cedat. (36. 2.) Paul. S. R. IV. 6. Iust. c. 1. § 1. 5. C. de cad. toll. (6.51.) § 32. cf. Gai II. 224–227. Paul. S. R. III. 8. Antiquiorum legum, inprimis legis Furiae (cf. I. 2. XXVIII. 7.) mentionem a breviatore resecatam esse Mommsen credit. $ 33. Gai II. 283. Inst. III. 27. § 7. II. 20. § 25. Paul. S. R. III. 6. § 92. Tit. XXV. § 1. cf. Ulp. XXIV. 1. Inst. II. 23. § 1. 12. II. 20. § 3. § 2. Gai II. 249. Inst. II. 24. § 3. § 3. Gai II. 269. § 4. Ulp. fr. 2. D. de legat. I. (30.) Gai II. 270. § 5. Ulp. XXIV. 8. 25. Gai II. 260-262. Paul. S. R. IV. 1. §§ 7. 8. § 6. Gai II. 285-287. et infra § 13. supra XXII. 5. XXIV. 28. $ 7. cf. Gai II. 275. I. 24. Ulp. XXII. 3. § 8. Ulp. XXIV. 15. 16. Gai II. 277. $ 9. Gai II. 281. § 10. cf. Ulp. XXIV. 21. Gai II. 270. 273. Inst. II. 25. § 10. § 12. cf. Gai II. 278. Inst. II. 23. § 1. Paul. S. R. IV. 1. § 18. $ 13. cf. Ulp. XXIV. 17. 18. Gai II. 287. 288.

GNEIST INSTITUTIONES.

21

322 ULPIAN. TIT. XXV. §§ 14-18. TIT. XXVI. DE LEGITIM. HERED. §§ 1—4.

§ 14. Is qui rogatus est alii restituere hereditatem, lege quidem Falcidia locum non habente, quoniam non plus puta quam dodrantem restituere rogatus est, ex Trebelliano senatusconsulto restituit, ut ei et in eum dentur actiones, cui restituta est hereditas. lege autem Falcidia interveniente, quoniam plus dodrantem vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, ex Pegasiano senatusconsulto restituit, ut deducta parte quarta ipsi qui scriptus est heres et in ipsum actiones conserventur; is autem qui recipit hereditatem legatarii loco habeatur. ($ 15.) Ex Pegasiano senatusconsulto restituta hereditate, commoda et incommoda hereditatis communicantur inter heredem et eum cui reliquae partes restitutae sunt, interpositis stipulationibus ad exemplum partis et pro parte stipulationum. partis autem et pro parte sti pulationes proprie dicuntur quae de lucro et damno communicando solent interponi inter heredem et legatarium partiarium, id est cum quo partitus est heres. ($ 16.) Si heres damnosam hereditatem dicat, cogitur a Praetore adire et restituere totam, ita ut ei et in eum qui recipit hereditatem actiones dentur, proinde atque si ex Trebelliano senatusconsulto restituta fuisset. idque ut ita fiat, Pegasiano senatusconsulto cautum.

§ 17. Si quis in fraudem tacitam fidem adcommodaverit, ut non capienti fideicommissum restituat, nec quadrantem eum deducere senatus censuit, nec caducum vindicare ex eo testamento, si liberos habeat.

§ 18. Libertas dari potest per fideicommissum.

Tit. XXVI. DE LEGITIMIS HEREDIBUS. *

§ 1. Intestatorum ingenuorum** hereditates pertinent primum ad suos heredes, id est liberos qui in potestate sunt, ceterosque qui [in] liberorum loco sunt; si sui heredes non sunt, ad consanguineos, id est fratres et sorores ex eodem patre; si nec hi sunt, ad reliquos agnatos proximos, id est cognatos virilis sexus, per mares descendentes, eiusdem familiae: id enim cautum est lege duodecim tabularum hac SI INTESTATO MORITUR CUI

***

SUUS HERES NEC ESCIT, AGNATUS PROXIMUS FAMIMIAM HABETO.

§ 2. Si defuncti unus† sit filius, ex altero filio mortuo item†† nepos unus vel etiam plures, ad omnes hereditas pertinet, non ut in capita dividatur, sed in stirpes, id est ut filius solus mediam partem habeat et nepotes quotquot sunt alteram dimidiam aequum est enim nepotes in patris sui locum succedere et eam partem habere quam pater eorum, si viveret,

rus esset.

habitu

§ 3. Quamdiu suus heres speratur heres fieri posse, tamdiu locus agnatis non est; velut si uxor defuncti praegnans sit, aut filius aput hostes sit. § 4. Agnatorum hereditates dividuntur in capita; velut si sit fratris

in Collat. LL. Mos. XVI. 4. legitur:,,Ulpianus libro singulari sub titulo de legitimis hereditatibus.“— Divisio huius tituli haec est, ut 1. de legitimis heredibus secundum XII tabb. agat §§ 1-6. — Gai III. 1-16. 2. de SC. Orphitiano et Tertulliano §§ 7. 8., quae apud Gaium (III. 24) desiderantur. **) in Collat. gentiliciorum. ***) verba prox. i. e. cogn. omittit Collat. †) Cod. Vat. defunctus. ††) Cod. Vat. iam.

$ 14. cf. Gai II. 253-257.

§ 15. Gai II. 254. § 16. Gai II. 258. Paul. S. R. IV. 4. § 4. IV. 3. § 2. de his q. ut indign. (34. 9.) Mod. fr. 59. § 1. D. ad L. 49. D. de I. F. (49. 14.) § 18. Ulp. II. 7. et citt.

Ulp. XXIV. 25. $ 17. Pap. fr. 11. D. Falc. (35. 2.) Paul. fr.

Tit. XXVI. § 1. repetitur in coll. XVI. 4. § 1. cf. Gai III. 1–5. 9—11. Paul. S. R. IV. 8. § 2. Gai III. 7. 8. Inst. III. 1. § 15. § 3. cf. Gai III. 13. Inst. III. 1. § 7. III. 2. § 6. § 4. vid. Gai. III. 16.

filius et alterius fratris duo pluresve liberi, quotquot sunt ab utraque parte personae, tot fiunt portiones, ut singuli singulas capiant.

$ 5. Si plures eodem gradu sunt agnati, et quidam eorum hereditatem ad se pertinere noluerint, vel antequam adierint decesserint, eorum pars adcrescit his qui adierint; quod si nemo eorum adierit, ad insequentem gradum ex lege hereditas non transmittitur, quoniam in legitimis hereditatibus successio non est.

$ 6. Ad feminas ultra consanguineorum gradum legitima hereditas non pertinet; itaque soror fratri sororive legitima heres fit.*

§ 7. Ad liberos matris intestatae hereditas ex lege duodecim tabularum non pertinebat, quia feminae suos heredes non habent; sed postea Imperatorum Antonini et Commodi oratione in senatu recitata id actum est, ut sine in manum conventione matrum legitimae hereditates ad filios pertineant, exclusis consanguineis et reliquis agnatis. ($ 8.) Intestati filii hereditas ad matrem ex lege duodecim tabularum non pertinet; sed si ius liberorum habeat, ingenua trium, libertina quattuor, legitima heres fit ex senatusconsulto Tertulliano; si tamen ei filio neque suus heres sit, quive inter suos heredes ad bonorum possessionem a Praetore vocatur, neque pater ad quem lege hereditas bonorumve possessio cum re pertinet, neque frater consanguineus : quodsi soror consanguinea sit, ad utrasque pertinere iubetur hereditas.

Tit. XXVII. LE LIBERTORUM SUCCESSIONIBUS [VEL BONIS].

**

§ 1. Libertorum intestatorum hereditas primum ad suos heredes pertinet; deinde ad eos quorum liberti sunt, velut patronum, patronam liberosve patroni. ($ 2.) Si sit patronus et alterius patroni filius, ad solum patronum hereditas pertinet. ($ 3.) Item patroni filius patroni nepotibus obstat. ($ 4.) Ad liberos patronorum hereditas defuncti pertinet, ut in capita, non in stirpes, dividatur.

§ 5. Legitimae hereditatis ius quod ex lege duodecim tabularum descendit capitis minutione amittitur.

Tit. XXVIII. DE POSSESSIONIBUS DANDIS. ***

§ 1. Bonorum possessio datur aut contra tabulas testamenti, aut secundum tabulas, aut intestati.

§ 2. Contra tabulas bonorum possessio datur liberis emancipatis testamento praeteritis, licet legitimo iure non ad eos pertineat hereditas. (§ 3.) Bo

*) h. 1. breviator ea verba omisisse videtur quae in Collat. (§ 2.) de successione gentilium extant, citt. ad Gai III. 17. **) haec uncis includere voluit Schulting, quoniam de,,bonis“ in hoc tit. non agitur. Facilius cum Mommsenio crediderim rubricam ab epitomatore insertam esse, Ulpianum uno tenore de legitimis hereditatibus egisse, quod etiam §i 5. argumentum indicat. Bonorum Possessionibus" scripsisse Schulting censet. cf. Ulp. XX. 14. in f.

§ 5. Marcian. fr. 9. D. de suis et legit. (38. 16.) § 4. III. 2. § 7. § 6. Gai III. 14. 23. Paul. IV. 8. § 22. Vid. Gai III. 24, ubi nulla SCti Orphitiani mentio fit. Gai III. 23. 24. (ubi nihil de SC. Tertull.)

***) Ulpianum,,de †) Cod. Vat. adversus.

Gai III. 12. Inst. III. 4. § 7. Inst. III. 4. pr. § 8. Inst. III. 3. Vid.

Tit. XXVII. § 1. Ulp. fr. 3. pr. D. de suis et legitimis. (38. 16.) Collat. XVI. 8. Gai III. 40. §§ 2. 3. Gai III. 60. Paul. S. R. III. 2. § 1.

III. 61. Paul. S. R. III. 2. § 3. cf. Ulp. XIX. 4. 5. Inst. III. 7. § 3.
Gai III. 21. 51. Inst. III. 4. § 2. III. 5. § 1.
Tit. XXVIII. §§ 1-7. cf. not. ad Gai III. 33.
§ 2. cf. Ulp. XXII, 23. Inst. III. 9. § 3.

§ 5.

§ 1.

§ 4. Gai

ad §um 1. Inst. III. 9. pr.

§ 3. cf. Inst. III. 1. § 9-12.

« PreviousContinue »