Page images
PDF

S 29. Legatum quod datum est adimi potest vel eodem testamento, vel codicillis testamento conlirmatis; dum tamen eodem modo adimatur quo modo datum est.

§ 30. Ad heredem legatarii legata non aliter transeunt, nisi si iam die legatorum cedente legatarius decesserit. (§31.) Legatorum quae pure vel in diem certum relicta sunt dies cedit antiquo quidem iure ex mortis testatoristempore; per legem autem Papjam Poppaeam ex apertis tabulis testamenti; eorum vero quae sub condicione relicta sunt, cum conditio exttterit.

§ 32. Lex Falcidia iubet non plus quam dodrantem totius patrimonii leg-ari, ut omnimodo quadrans integer apud heredem remaneat.

§ 33. Legatorum perperam soliitorum repetitio non* est.

Tit. xxv. De Fideioommissis. S I. Fideicommissum est quod non civilibus verbis, sed precative relinquetur; nec ex rigore iurjs civilis proliciscitur, sed ex voluntate datur relinquentls. (§ 2.) Verba (ideicommissornm in usu/ere haec sunt: Fidei Committo, Peto, Volo Dari et siniilia. (§ 3.) Etiam nutu relinquere fideicommissum [in] usu receptum est. (§ 4.) Fideicornmissww relinquere possunt qui testaiiientum 1'acere possunt, licet non fecerint: nam intestato quis moriturus lideicommissum relinquere potest. (§ 5.) Res per fideicommissiim relinqui possunt quae etiam pcr damnationem legari possunt. (§ 6.) Fideicommissa dari possunt his qaibus legari potest. (§ 7.) Latini Iuniani fideicommissum capere possunt, licet legatum capere non possint. (§8.) Fideicommissum et ante heredis institutionem, et post mortem beredis, et codicilli* etiam non conlirmatis testamento dari potest, licet legari non possit. (§ 9.) Iteni Graece lideieommissnm scriptum valet, licet legatum Graece scriptum non valeat. (§ 10.) Filio qui in potestate est servove heredibus instilutis, sive his legatum sil, patris vel domini lidei committi potest, quamvis ab eo legari non possit. (§ II.) Qui testamento heres institutus est codictllis eliam non confirmatis rogari potest, ut vel hereditatem totam vel ex parte alii restituat, quamvis directo hercs institui ne quidem conlirmatis codictllis possit. (§ 12.) Fideicomniissa non per formulam petuntur, ut legata; sed cognitio est Romae quidem Consuliim aut Praetoris qui fideicommissarius** vocatur; in provinciis vero PraesidM/reprovinciarum. (§ 13.) Poenae causa, Vel incertae personae ne qnidem lideicommissa dari possunt.

*) „negationein tollendam esse putavit Schulting. sed non de legatis omnino non debitis liic sermo est, sed de iis quae debita quidem , sed perperam, i. e. non deducta quarta, sive ex falsa causa per damnationem legata, sive in per vindicatifinem legatis non debita, soluta sunt." (Bocking.) — Hnschke opo geminationis: legatorum per damnationem perp. s. r. n. e. **) Cod. Vat. fideicommisso.

§ 29. Inst. II. 21. pr. cf. Ulp. II. 12. §§ 30. 31. ITIp. fr. 5. 7. D. quando dies leg. cedat. (31). 2.) Paul. S. E. IV. 0. Iust. c. 1. § 1. 5. C. de cad. toll. (0.51.) 4} 32. cf. Gai II. 224—227. Paul. S.R. III. 8. Autiquiorum legum, inprimis legis Furiae (cf. I. 2. XXVIII. 7.) mentionem a breviatore resecatain esseMommsen credit. § 33. Gai II. 28;!. Inst. III. 27. § 7. II. 20. § 25. Paul. S. E. III. 0. § 92.

Tit. XXV. § 1. cf. UIp. XXIV. 1. Inst. II. 23. § I. 1». II. 20. § 3. § 2. G;ii II. 240. Inst. II. 24. § 3. $ 3. Gai II. 269. § 4. Ulp. fr. 2. D. de legat. I. (30.) Gai II. 270. § 5. TJIpl XXIV. 8. 25. Gai II. 200—262. Paul. S. R. IV. I. §§ 7. 8. S <>• Gai II 285—287. ct infra § 13. supra XXII. 5. XXIV. 28. 8 7. cf. Gai II. 275. I. 24. Ulp. XXII. 3. § 8. UIp. XXIV. 15. 10. Gai II. 277. S 9. Gai II. 281. § 10. cf. UIp. XXIV. 21. Gai II. 270. 273. Inst. II. 25. § 10. § 12. cf. Gai II. 278. Inst. II. 23. § I. Paul. S. R. IV. 1. § 18. 8 13. cf.'uip. XXIV. 17. 18. Gai II. 287. 288.

ONEIST INSTITUTIONES. *1

322 ULPIAN. TIT. XXV. $$ 14—18. TIT. XXVI. DE LEGITIM. HERED. §§ 1—4.

§ 14. Is qui rogatus est alii restituere hereditatem, ]ege quidem Falcidia Iocuih non habente, quoniam non plus puta quam dodrantem restituere rogatus est, ex Trebelliano senatusconsulto reslituit, ut ei et in eum dentur actiones, cui restituta est hereditas. lege autem Falcidia interveniente, quoniam plus dodrantem vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, ex Piv/u.viano senatusconsulto restituit, ut deducta parte quarta ipst qui scriptus est heres et in ipsum actiones conserventur; is autem qui recipit hereditatem legatarii loco habeatur. (S 15.) Ex Yegasimo senatusconsulto restituta hereditate, commoda et incommoda hereditatis communicantur ihter heredem et eum cui reliquae partes restitutae sunt, interpositis stipulationibus ad exemplum partts et pro parte stipulationum. partts aulem et pro parte stipulationes proprie dicuntur quae de lucro et damno communicando solent interponi inter heredem et legatarium partiartum, id est cum quo partitus est heres. (§ 16.) Si heres damnosam hereditatem dicat, cogttur a Praetore adire et restituere totam, ita ut ei et in eum qui recipit hereditatem actiones dentur, proinde atque si ex Trebelliano senatusconsulto restituta fuisset. idque ut ita liat, Pegasiano senatusconsulto cautum.

§ 17. Si quis in fraudem tacitam lidem adcommodaverit, ut non capienti fideicommissum restituat, nec quadrantem eum deducere senatus censuit, nec caducum vindicare ex eo testamento, si liberos habeat.

§ 18. Libertas dari potest per lideicommissum.

Tit. XXVI. DE LEGITIMIS HEREDIBUS. *

§ 1. Intestatorum ingenuorum** hereditates pertinent primum ad suos heredes, id est liberos qui in potestate sunt, ceterosque qui [inj liberorum loco sunt; si sui heredes non sunt, ad consanguineos, id est fratres et sorores ex eodein patre; si nec hi sunt, ad reliquos agnatos proximos, id est cognatos *** virilis sexus, per mares descendentes, eiusdem familiae: id enim cautum est lege duodecim tabularum hac si Intestato Moritur Cci

SUUS HERES NEC ESCIT, AGNATUS PROXIMUS FAMIMIA* HABETO.

§ 2. Si defunclt unusf sit lilius, ex altero lilio mortuo i/emtt nepos unus vel etiam plures, ad omnes hereditas pertinet, non ut in capita dividatur, sed in stirpes, id est ut filius solus mediam partem habeat et nepotes quolquot sunt alteram dimidiam: aequum est enim nepotes in patris sui looum succedere et eam partem habere quam pater eorum, si viveret, habiturus esset.

§ 3. Quamdiu suus heres speratur heres fieri posse, lamdiu locus agnatis non est; velut si uxor defuncti praegnans sit, aut filius aput hostes sit.

§ 4. Agnatorum hereditates dividuntur in capita; velut si sit fratrw

*) in Collat. LL. Mos. XVI. 4. legitur: „Ulpianus libro singulari sub titulo de legitimis hereditatibus."—Divisio huius tituli haec est, ut 1. de legitimis heredibus secundum XII tabb. agat §§ 1—6. = Gai III. 1—16. 2. de SC. Orphitiano et Tertulliano §§ 7. 8., quae apud Gaium (III. 24) desiderantur. **) in Collat. genliliciorum. ***) verba prox. i. e. cogn. omittit Collat. t) Cod. Vat. defunelus. tt) Cod. Vat. tam.

[ocr errors]

I

(ilius et alterius fratris duo pluresve liberi, quotquot sunt ab utraque parte personae, tot fiunt portiones, ut singuli singulas capiant.

§ 5. Si plures eodem gradu sunt agnati, et quidam eorum hereditatem ad se pertinere noluerint, vel antequam adierint decesserint, eorum pars adcrescit his qui adierint; quod si nemo eorum adierit, ad insequentem gradum ex lege hereditas non transmittitur, quoniam in legitimis hereditatibus successio non est.

§ 6. Ad feminas ultra consanguineorum gradum legitima hereditas non pertinet; itaque soror fratri sororive legitima heres fit.*

§ 7. Ad liberos matm intestatae hereditas ex lege duodecim tabularum non pertinebat, quia feminae suos heredes nonhabent; sedVpostea Imperatorum Antonini et Commodi oratione in senalu recitata id actum est, ut sine in manuwi conventione matrum legitimae hereditates ad lilios pertineant, exclusis consanguineis et reliquis agnatis. (§ 8.) Intestati lilii hereditas ad matrem ex lege duodecim tabularum non pertinet; sed si ius liberorum habeat, ingenua trium, libertina quattuor, legitima heres lit ex senatusconsulto Tertulliano; si tamen ei lilio neque suus heres sit, quive inter suos heredes ad bonorum possessionem a Praetore vocatur, neque pater ad quem lege hereditas bonorumve possessio cum re pertinet, neque frater consanguineus: quodsi soror consanguinea sit, ad utrasque pertinere iubetur hereditas.

Tit. XXVII. LE LIBERTORUM SUCCESSIONIBUS [vEL BONIS]. **

§ 1. Libertorum intestatorum hereditas primum ad suos heredes pertinet; deinde ad eos quorum liberti sunt, velut patronum, patronam liberosve patroni. (§ 2.) Si sit patronus et alterius patroni filius, ad solum palronum hereditas pertinet. (§ 3.) Item patroni filius patroni nepotibus obstat. (S 4.) Ad liberos patronorum hereditas defuncti pertinet, ut in capita, non in stirpe.v, dividatur.

§ 5. Legitimae heredilatis ius quod ex lege duodecim tabularum descendit capitis minutione amittitur.

Tit. XXVIII. DE POSSESSIONIBUS DANDIS.***

§ 1. Bonorum possessio datur aut contra tabulas testamenti, aut secundu/Hf tabulas, aut intestati.

§ 2. Contra tabulas bonorum possessio datur liberis emancipatis testamento praeteritis, licet legitimo iure non ad eos pertineat hereditas. (§ 3.) Bo

*) h. 1. breviator ea verba omisiase videtur quae in Collat. (§ 2.) de successione gentilium extant, citt. ad Gai III. 17. **) haec uncis indudere voluit Schulting, quoniam de „bonis" in hoc tit. non agitur. Facilius cum Mommsenio crediderim rubricam ab epitomatore insertam esse, Ulpianum uno tenore de legitimis hereditatibus egisse, quod etiam §i 5. argumentum indicat. ***) Ulpianum ,,de

Bonorum Possessionibus" scripsisse Schulting censet. f) Cod. Vat. adversvs.

cf. Ulp. XX. 14. in f.

[ocr errors]

norum possessio contra tabulas liberis tam naturalibus quam adoptivis datur; sed naturalibus quidem emancipatis, non tamen et illis qui in adoptiva familia suntr adoptivis autem his tantum qui in potestate manserunt. (§ 4.) Emancipatis liberis ex edicto datur bonorum possessio, si parati sunt cavere /ratribus suis qui in potestate manserunt, bona quae moriente patre habuerunt se conlaturos.

§ 5. Secundum tabulas bonorum possessio datur scriptis heredibus, scilicet si eorum quibus contra tabulas competit nemo sit, aut petere nolint. (S 6.) Etiam si iure civili non valeat testamentum, forte quod familiae mancipatio vel nuncupatio defuit, si signatum testamentum sit non minus quam septem testium civium Romanorum signis, bonorum possessio datur.

§ 7. Intesla/i datur bonorum possessio per septem gradus: primo gradu liberis; secundo legitimis heredibus; tertio proximis cognatis; quarto familiae patroni; quiniu patrono, patronae, item \iberis parentibus\e patroni patronaeve; sexto viro, uxori; septimo cognatis manumissoris quibus per legem Furiam plus mille asses capere licet [cf. i. ss]: et si nemo sit ad quem bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem, sed ius suum omiserit, populo bona deferuntiir ex lege Iulia caducaria. 8.) Liberis bonorum possessio datur tam his qui in polestatem* usque. in mortis tempus fuerunt, quam emancipatis; item adoptivis, non tamen etiam in adoptionem datis. 9.) Proximi cognati bonorum possessionc»» accipiunt non solum per feminini sexus persoiiiiin cognati, sed etiam agnati capite diminuti: nam licet legitimum ius agnationis capitis minutione amiserint, natura tamen cognati manent [xxvn. 5].

§ 10. Bonorum possessio datur parentibus et liberis intra annum exquo petere potuerunt; ceteris intra centum dies. Qui omnes intra id tempus si non petierint bonorum possessionem, sequens gradus admittitur, perinde alque si superiores non essent; idque per septem gradus fit.

S 12. Hi quibus ex successorio edicto bonorum possessio datur, heredes quidem non suut, sed heredis loco constituuntur benelicio Praetoris. ideoque seu ipsi agant, seu cum his agatur, ficticiis actionibus opus est in qnibus heredes esse linguntur.

§ 13. Bonorum possessio aut cum re datur, aut sine re: cum re, si is qui accepit cuni effectu bona retineat; sine re, cum alius iure civili evincere hereditatem possit; veluti si sit suus heres, intestati bonorum possessio sine re esl, quoniam suus heres evincere hereditatem iure legitimo possit.

Tit. XXIX. DE BONIS LIBEKTORUM.

§ 1. Civ«'s Romani liberti hereditatem lex duodecim tabularum patrono defert, si intcstato sine suo herede libertus decesserit: ideoque sive teslamento facto decedat, licet suus heres ei non sit, seu intestato, et suus heres ei sit, quainos non naturalis, sed uxor puta quae in manu fuit vel adoptivus filius, lex patrono nihil praestat. sed ex edicto Praetoris, seu testa[men]lo

[ocr errors][ocr errors]

libertus morialur, ut aut nihil aut ininns quam partem dimidiam bonorum patrono relinquat, contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio illi datur, nisi libertus aliquem ex naturalibus liberis successorem sibi relinquat; sive intestato decedat, et uxorem forte in manu* vel adoptivum lilium relinquat, aeque partis mediae bonorum possessio contra suos hercdes patrono datur.

§ 2. In bonis Iibertae patrono nihil iuris ex edicto datur. itaque seu intestata moriatur liberta, semper ad eum hereditas pertinet, licet Iiberi sint libertae, quoniam non sunt sui heredes matri; seu teslamenlum iure fecerit, heres scriplus** obstat*** patrono. (§3.) Lex Papia Poppaea postea libertas quattuor liberorum iure tutela palronorum liberavit; et cum intulerit iam posse eas sine auctorilate patronorum testari, prospexit ut pro numero liberorum libertae superstitum virilis pars patrono debeatur. (§ 4.) Liberi patroni virilis sexus eadem iura in bonis libertorum parentum suorum habent, quae et ipse patronus. (§ 5.) feminae vero ex lege quidem duodecim tabularum perinde ius habent atque masculi patronorum liberi; contra tabulas autem testament* liberti aut ab intestato contra suos heredes non naturales bonorum possessio eis non competit; sed si ius trium liberorum habuerunt, etiam haec iura ex lege Papia Poppaea nanciscuntur. (§ 6.) Patronae inf bonis Iibertorum illud ius tantum liabeoantf quod lex duodecim tabularum introduxit; sed postea lex Papia patronaeff duobus liberis honoratae, libertinae tribus, id iuris dedit quod patronus habet ex edicto. (§ 7.) Item ingenuaefff trium liberorum iure honoratae eadem lex id ius dedit quod ipsi patrono tribuit. —

EXPLICIT.f*

*) Cod. Vat. manum. **) haec vel similia intercidisse ex argumento loci

apparet; eaque h. 1. inserui ex coniectura Arndtsii. Lachmann lacnnam statuit initio huius commatis post itague, eamque ex parte ita explere vult: „Itaque sive

auctor ad teslamentum faciendum factus sil seu" etc. ***) Cod. obslit.

Bocking, Lachmanmim secutns, ut obsten/ p. f) Cod. ex, et habeant cf. Gai

III. 49. tt) Cuiacius 1586. et all. inserunt ingenuae. ttt) Cod. ingenui;

alii volunt liberis ingenuae; et infine: ipsi palronae. Cf. Gai III. 50. t*) sic

Cod. Veron. Mutilatum esse h. titulum inde apparet, qnod nihil habet de patronae liberorum iure (Gai III. 53.), uihil de successionibus quae ad boua Latinorum et dediticiorum pertinent (Gai III. 55—87.). Deest porro articulus de bonorum emptionibus et ,,alteiius generis" successionibus Gai III. 77—87. Denique omne ius quod ad obligationes et.ad actiones pertinet desideratur: de qnibus videsis Praefationem nostrain tabulasque systema Gai et Ulpiani illustrantes.

[ocr errors]
« PreviousContinue »