Page images
PDF
EPUB

usu est quod per aes et libram fit, id est per mancipationem imaginariam. in quo testamento libripens adhibetur, et familiae emptor, et non minus quam quinque testes cum quibus testamenti factio est. (§ 3.) Qui in potestate testatoris est aut familiae emptoris, testis aut libripens adhiberi non potest, quoniam familiae mancipatio inter testatorem et familiae emptorem fit, et ob id domestici testes adhibendi non sunt. (§ 4.) Filio familiam emente pater eius testis esse non potest. (§ 5.) Ex duobus fratribus qui in eiusdem patris potestate sunt, alter familiae emptor, alter testis esse non potest, quoniam quod unus ex his mancipio accepit, adquirit patri, cui filius suus testis esse non debet. (§ 6.) Pater et qui in potestate eius est, item** duo fratres qui in eiusdem patris potestate sunt, testes utrique, vel alter testis, alter libripens fieri possunt, alio familiam emente; quoniam nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. ($ 7.) Mutus, surdus, furiosus, pupillus, femina neque familiae emptor esse, neque testis libripensve fieri potest. ($ 9.) Latinus Iunianus et familiae emptor et testis et libripens fieri potest, quoniam cum eo testamenti factio est.

§ 9. In testamento quod per aes et libram fit duae res aguntur, familiae mancipatio et nuncupatio testamenti. nuncupatur testamentum in hunc modum: tabulas testamenti testator tenens ita dicit: HAEC UT IN HIS TABULIS CERISVE 1 SCRIPTA SUNT, ITA DO, ITA LEGO, ITA TESTOR; ITAQUE VOS QUIRITES TE*** STIMONIUM PRAEBITOTE. quae nuncupatio et testatio vocatur.

ut

$ 10. Filius familiae testamentum facere non potest, quoniam nihil suum habet, ut testari de eo possit. sed divus Augustus [Marcus]+ constituit, filius familiae miles de eo peculio quod in castris adquisivit testamentum facere possit. ($ 11.) Qui de statu suo incertus est factus, ++ quod patre peregre mortuo ignorat se sui iuris esse, testamentum facere non potest. ($ 12.) Inpubes licet sui iuris sit, facere testamentum non potest, quoniam nondum plenum iudicium animi habet. ($ 13.) Mutus, surdus, furiosus, itemque prodigus cui lege bonis interdictum est, testamentum facere non possunt: mutus, quoniam verba nuncupationis loqui non potest; surdus, quoniam verba familiae emptoris exaudire non potest; furiosus, quoniam mentem non habet, ut testari de ea re ††† possit; prodigus, quoniam commercio illi interdictum est, et ob id familiam mancipare non potest. ($ 14.) Latinus Iunianus, item

*) Böcking inserit filius e fr. 17. D. de testibus. **) ita ex coni. Schillingii cf. fr. 17. cit. Cod. institutus. Edd. constitutus. ***) Cod. pbitote.

Gai 1. c. phibitote. Vid. Lachmann in Zeitschr. für gesch. R. IX. p. 202. †) post multas aliorum coniecturas Böcking vult: A. militibus concessit. Roeder: militiae causa. Fortasse nonnulla ad antiquius de testamento militari ius pertinentia inter utrumque nomen excidisse suspicatur Mommsen. ††) ita Böcking. Cod. facto. ttt) ita Cod. Vat. Hugo de sua re. Lachmann de ea ore. Schilling: testari eam (mentem) possit. Vahlen: recte eam. (Cannegieter: de ea recte). Böcking Codicis scripturam servari posse censet, si intelligas: de ea (i. e. mente) re (i. e. cum effectu) t. p.

§ 3. cf. Gai II. 105. 107. SS 4. 5. cf. Gai II. 106. § 6. repetitur in Ulp. fr. 17. D. de testibus. (22. 5.) cf. Inst. II. 10. § 8. § 7. Inst. II. 10. § 6. § 8. cf. Ulp. XI. 16. XX. 14. et XXII. 3. § 9. Gai II. 104. § 10. cf. Inst. II. 12 pr. Ulp. XXIII. 10. § 11. cf. Paul. et Ulp. fr. 14. 15. D. qui test. f. p. (28. 1.) Marcell. fr. 9. D. de iure codicill. (29. 7.) Ulp. fr. 6. § 8. D. de iniusto. (28. 3.) fr. 2. § 3. D. unde legitimi. (38. 7.) fr. 1. pr. D. de leg. III. (32.) fr. 11. §§ 1. 2. D. de test. mil. (29. 1.) § 12. Gai II. 112. 113. (111. not. **). Paul. S. R. III. 4a. §§ 1. 2. § 13. Gai I. 111. not. Inst. II. 12. §§ 2. 3. Paul. S. R. III. 4a. §§ 6. 7. 11. 12. cf. Ulp. XII. 2. 3. et h. t. § 14. cf. Ulp. XI. 16. I. 10. 11. XVII. 1. XXII. 4. Gai I. 12. 22-25.

§ 7.

is qui dediticiorum numero est, testamentum facere non potest: Latínus quidem, quoniam nominatim lege lunia prohibitus est; is autem qui dediticiorum numero est, quoniam nec quasi civis Romanus testari potest, cum sit peregrinus, nec quasi peregrinus, quoniam nullius certae civitatis sit civis, ut secundum leges civitatis suae testetur. ($ 15.) Feminae post duodecimum annum aetatis testamenta facere possunt, tutore auctore donec in tutela sunt. ($ 16.) Servus publicus populi Romani partis dimidiae** testamenti faciendi habet ius.

Tit. XXI.

QUEMADMODUM HERES INSTITUI DEBEAT.

Heres institui recte potest his verbis: TITIUS HERES ESTO, TITIUS HERES SIT, TITIUM HEREDEM ESSE IUBEO. illa autem institutio HEREDEM INSTITUO, HEREDEM FACIO plerisque inprobata est.

Tit. XXII. QUI HEREDES INSTITUI POSSUNT.

§ 1. Heredes institui possunt qui testamenti factionem cum testatore habent. ($ 2.) Dediticiorum numero heres institui non potest, quia peregrinus est, cum quo testamenti factio non est. ($ 3.) Latinus Iunianus si quidem mortis testatoris tempore vel intra diem cretionis [cf. § 25 sqq.] civis Romanus sit, heres esse potest; quodsi Latinus manserit, lege Iunia capere hereditatem prohibetur. idem iuris est in persona caelibis propter legem Iuliam. ($ 4.) Incerta persona heres institui non potest, velut hoc modo: QUISQUIS PRIMUS AD FUNUS MEUM VENERIT HERES ESTO; quoniam certum consilium debet esse testantis. ($ 5.) Nec municipia nec municipes heredes institui possunt, quoniam incertum corpus est, et neque cernere universi, neque pro herede gerere possunt, ut heredes fiant: senatusconsulto tamen concessum est, ut a libertis suis heredes institui possint. sed et fideicommissa hereditas municipibus restitui potest; denique *** hoc senatusconsulto prospectum est. (§ 6.) Deos heredes instituere non possumus praeter eos quos senatusconsulto constitutionibusve Principum instituere concessum est, sicuti lovem Tarpeium, Apollinem Didymaeum, [sicuti] Martem in Gallia, Minervam Iliensem, Herculem Gaditanum, Dianam Efesiam, Matrem deorum Sipylensem quae Smyrnae colitur, et Caelestem Salinensem Carthaginis.

§ 7. Servos heredes instituere possumus, nostros cum libertate, alienos sine libertate, communes cum libertate vel sine libertate. ($ 8.) Eum servum qui tantum in bonis noster est nec cum libertate heredem instituere possumus, quia Latinitatem consequitur, quod non proficit ad hereditatem capiendam. ($ 9.) Alienos servos heredes instituere possumus eos tantum + quorum cum dominis testamenti factionem habemus. ($ 10.) Communis servus cum

dia.

**) Cod. partes dimi

*) Cod. adversus, ex male soluta sigla. cf. XXVIII. 1.
***) itemque vel aeque prop. Röder. †) Cod. tamen.

§ 15. cf. Gai II. 113. 118. Ulp. XI. 27. Paul. S. R. III. 4a. § 1. $ 16. imo vide fr. Pomp. Modest. Ulp. fr. 16. 19. 20. § 7. D. qui test. f. p. (28. 1.) Marcianum fr. 7. D. de L. Cornelia de fals. (48. 10.)

Tit. XXI. Gai II. 117. Ulp. fr. 1. § 3-7. D. de heredib. instit. (28. 5.) Constantin. c. 15. C. de testamentis. (6. 23.)

Tit. XXII. § 1. cf. Ulp. XVI. la. et infra § 9. Inst. II. 20. § 24. Pomp. fr. 16. D. qui test. f. (28. 1.) § 2. cf. Gai I. 25. II. 110. Ulp. XX. 14. § 3. Gai I. 23. 24. II. 275. Ulp. infra § 8. et supra XVII. 1. XX. 14. § 4. Gai II. 287. Ulp. XXIV. 18. § 5. cf. Ulp. XXIV. 28. et Ulp. fr. 1. § 1. D. de libertis universitatium. (38. 3.) Paul. fr. 26. ad SC. Trebell. (36. 1.) Inst. II. 10. § 27. § 6. cf. Dio Cass. LV. 2. i. f. LXXIX. 12. Scaev. fr. 38. § 6. D. de legat. III. (32.) §§ 7-13. Gai II. 185-190. Ulp. I. 16. 18. Paul. S. R.

libertate recte quidem heres instituitur quasi proprius pro parte nostra; sine libertate autem quasi alienus propter socii partem. ($ 11.) Proprius servus cum libertate heres institutus, si quidem in eadem causa permanserit, ex testamento liber et heres fit, id est necessarius: ($ 12.) quodsi ab ipso testatore vivente manumissus vel alienatus sit, suo arbitrio vel iussu emptoris hereditatem adire potest. sed si sine libertate sit institutus, omnino non consistit institutio. ($ 13.) Alienus servus heres institutus, si quidem in ea causa permanserit, iussu domini debet hereditatem adire; quodsi vivo testatore manumissus aut alienatus a domino fuerit, aut suo arbitrio aut iussu emptoris poterit adire hereditatem.

§ 14. Sui heredes instituendi sunt vel exheredandi. sui autem heredes sunt liberi quos in potestate habemus, tam naturales quam adoptivi; item uxor quae in manu est, et nurus quae in manu est filii quem in potestate habemus. (§ 15.) Postumi quoque liberi, id est qui in utero sunt, si tales sunt, ut nati in potestate nostra futuri sint, suorum heredum numero sunt. (S 16.) Ex suis heredibus filius quidem neque heres institutus, neque nominatim [quo]✶ exheredatus, non patitur valere testamentum. (§ 17.) reliquae vero personae liberorum, velut filia, nepos, neptis, si praeteritae sint, valet testamentum: sed scriptis heredibus adcrescunt, suis quidem heredibus in partem virilem, extraneis autem in partem dimidiam. (§ 18.) Postumi quoque liberi cuiuscumque sexus omissi, quod valuit testamentum agnatione rumpunt. ($ 19.) Eos qui in utero sunt, si nati sui heredes nobis futuri sunt, possumus instituere heredes: si quidem post mortem nostram nascantur, ex iure civili; si vero viventibus nobis, ex lege Iunia.**

§ 20. Filius qui in potestate est, si non instituatur heres, nominatim exheredari debet; reliqui sui heredes utriusque sexus aut nominatim aut inter ceteros. ($ 21.) Postumus filius nominatim exheredandus est; filia postuma ceteraeque postumae feminae vel nominatim vel inter ceteros; dummodo inter ceteros exheredatis aliquid legetur. ($ 22.) Nepotes et pronepotes ceterique masculi postumi praeter filium vel nominatim vel inter ceteros cum adiectione legati sunt exheredandi; sed tutius est tamen nominatim eos exheredari; et id observatur magis.

§ 23. Emancipatos liberos quamvis iure civili neque heredes instituere neque exheredare necesse sit, tamen Praetor iubet, si non instituantur heredes, exheredari, masculos omnes nominatim, feminas vel *** inter ceteros; alioquin contra tabulas bonorum possessionem eis pollicetur.

$ 24. Inter necessarios heredes, id est servos cum libertate heredes scriptos, et suos et necessarios, id est liberos qui in potestate sunt, iure civili nihil interest: nam utrique etiam inviti heredes sunt. sed iure praetorio suis et necessariis heredibus abstinere se a parentis hereditate permittitur; necessariis autem tantum heredibus abstinendi potestas non datur.

*) ū ō (ut oportet) proponit Vahlen coll. XXIII. 2. et Göschenii Ind. sigl. **) Cod. Vat. Iulia; sed cf. Rudorff. Vormundsch. I. p. 274. ***) Bluntschli prop. vero e Gai II. 135. (cf. Cui. Observ. XIII. 16.)

III. 4b. § 7. Inst. II. 14. pr. § 14. Gai II. 123. 138. 143. 156. 159. § 15. Gai I. 130. III. 4. Paul. S. R. III. 4b. §§ 9. 10. $ 17. Gai II. 124. Paul. S. R. III. 4b. § 8. § 18. XXIII. 2. § 19. Gai III. 2. 4. Paul. III. 4b. § 9. D. de liberis et post. (28. 2.). Vid. etiam Gai II. 242. citt. §§ 20-22. Gai II. 127-134 et Inst. h. t. XXVIII. 2-4. § 24. Gai II. 153. 156. 160.

§ 16. Gai II. 123. Gai II. 130-134. Ulp. Scaev. fr. 29. § 11. 12. 287. Inst. III. 9. pr. et § 23. Gai II. 135. Ulp.

§ 25. Extraneus heres si quidem cum cretione sit heres institutus, cernendo fit heres; si vero sine cretione, pro herede gerendo. ($ 26.) Pro herede gerit qui rebus hereditariis tamquam dominus utitur, velut qui auctionem ** rerum hereditariarum facit, aut servis hereditariis cibaria dat. (§ 27.) Cretio est certorum dierum spatium quod datur instituto heredi ad deliberandum, utrum expediat ei adire hereditatem nec ne, velut: TITIUS HERES

ESTO CERNITOQUE IN DIEBUS CENTUM PROXIMIS QUIBUS SCIERIS POTERIS

QUE. NISI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. ($ 28.) Cernere est verba cretionis dicere ad hunc modum: QUOD ME MEVIUS *** HEREDEM INSTITUIT, EAM HEREDITATEM ADEO CERNOQUE. ($ 29.) Sine cretione heres institutus si constituerit nolle se heredem esse, statim excluditur ab hereditate, et amplius eam adire non potest. (§ 30.) cum cretione vero heres institutus, sicut cernendo fit heres, ita non aliter excluditur quam si intra diem cretionis non creverit: ideoque etiam si constituerit nolle se heredem esse, tamen si supersint dies cretionis, paenitentia actus cernendo heres fieri potest.

$ 31. Cretio aut vulgaris dicitur aut continua: vulgaris, in qua adiciuntur haec verba, QUIBUS SCIERIS POTERISQUE; Continua, in qua non adiciuntur. ($ 32.) Ei qui vulgarem cretionem habet dies illi duntaxat computantur quibus sciit + se heredem institutum esse et potuit cernere; ei vero qui continuam habet cretionem etiam illi dies computantur quibus ignoravit se heredem institutum, aut scivit quidem, sed non potuit cernere.

§ 33. Heredes aut instituti dicuntur aut substituti: instituti, qui primo gradu scripti sunt; substituti, qui secundo gradu vel sequentibus heredes scripti sunt, veluti: TITIUS HERES ESTO CERNITOQUE IN DIEBUS PROXIMIS CENTUM QUIBUS SCIES POTERISQUE. QUOD NI†† ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. TUNC MEVIUS HERES ESTO CERNITOQUE IN DIEBUS CENTUM et reliqua. similiter et deinceps substitui potest.

§ 34. Si sub inperfecta cretione heres institutus sit, id est non adiectis his verbis SI NON CREVERIS, EXHERES ESTO, sed si ita: SI NON CREVERIS, TUNC MEVIUS HERES ESTO, cernendo quidem superior inferiorem excludit; non cernendo autem, sed pro herede gerendo in partem admittit substitutum: sed postea divus Marcus constituit, ut et pro herede gerendo ex asse fiat heres. quodsi neque creverit, neque pro herede gesserit, ipse excluditur, et substitutus ex asse fit heres.

Tit. XXIII. QUEMADMODUM TESTAMENTA RUMPUNTUR. +++

§ 1. Testamentum iure factum infirmatur duobus modis, si ruptum aut inritum factum sit.

Rumpitur testamentum mutatione, id est si postea aliud testamentum iure factum sit. item agnatione, id est si suus heres agnascatur, qui neque heres institutus, neque ut oportet exheredatus sit. ($ 3.) Agnascitur suus heres aut agnascendo, aut adoptando, aut in manum conveniendo, aut in locum sui

*) Cod. sive. **) Cod. actionem. ***) Cod. h. 1. et § 33. 34. cum id medius cf. Gai II. 166. †) Cod. scit. Böcking sciit (scivit) coll. Vat. fragm. §§ 1. 156, ††) quodni inserit Böcking coll. Gai II. 174; alii nisi. ttt) haec rubrica ad §§ 1-3. tantum quadrat.

S$ 25-28. Gai II. 164 167. 170. et citt. Paul. S. R. IV. 8. § 25. §§ 28. 29. cf. Gai II. 169. 168. (144.) S$ 31. 32. Gai II. 171. 172. § 33. Gai II. 174-176. § 34. Gai II. 177. 178. ubi nihil de divi Marci constitutione legitur. Tit. XXIII. § 1. Inst. II. 17. pr. § 2. Gai II. 131. et citt. 144. Inst. II. 17. § 1. Ulp. XXII. 18. § 3. Gai II. 133. 138-41. 159. III. 3. 6. Paul,

318 ULPIAN. TIT. XXIII. QUEMADM.TEST.RUMP. §§ 4—10. TIT. XIV. §§ 1—7.

heredis succedendo, velut nepos mortuo filio vel emancipato; aut manumissione, id est si filius ex prima secundave mancipatione manumissus reversus sit in patris potestatem.

§ 4. Inritum fit testamentum si testator capite diminutus fuerit, aut si iure facto testamento nemo extiterit heres.

§ 5. Si is qui testamentum fecit ab hostibus captus sit, testamentum eius valet, si quidem reversus fuerit, iure postliminii; si vero ibi decesserit, ex lege Cornelia quae perinde successionem eius confirmat, atque si in civitate decessisset.

§ 6. Si septem signis testium signatum sit testamentum, licet iure civili ruptum vel irritum factum sit, Praetor scriptis heredibus iuxta tabulas bonorum possessionem dat, si testator et civis Romanus et suae potestatis, cum moreretur, fuit; quam bonorum possessionem cum re, id est cum effectu habent, si nemo alius iure heres sit.

$ 7. Liberis inpuberibus in potestate manentibus, tam natis quam postumis, heredes substituere parentes possunt duplici modo, id est aut eo quo extraneis, ut si heredes non extiterint liberi, substitutus heres fiat; aut proprio iure, id est si post mortem parentis heredes facti intra pubertatem decesserint, substitutus heres fiat. ($ 8.) Etiam exheredatis filiis substituere parentibus licet. ($ 0.) Non aliter inpuberi filio substituere quis heredem potest, quam si sibi prius* heredem instituerit vel ipsum filium vel quemlibet alium.

$ 10. Milites quomodocumque fecerint testamenta valent, id est etiam sine legitima observatione. nam principalibus constitutionibus permissum est illis quomodocumque vellent, quomodocumque possent, testari. idque testamentum quod miles ** contra iuris regulam fecit ita demum valet, si vel in castris mortuus sit, vel post missionem intra annum.

[blocks in formation]

§ 1. Legatum est quod legis modo, id est imperative, testamento relinquitur. nam ea quae precativo modo relinquuntur fideicommissa vocantur.

§ 2. Legamus autem quattuor modis: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem. ($ 3.) Per vindicationem his verbis legamus: DO LEGO, CAPITO, SUMITO, SIBI HABE TO; (§ 4.) per damnationem his verbis: HERES MEUS DAMNAS ESTO DARE, DATO, FACITO, HEREDEM MEUM DARE IUBEO; ($ 5.) sinendi modo ita: HERES MEUS DAMNAS ESTO SINERE LUCIUM TITIUM SUMERE ILLAM REM SIBIQUE HABERE; (§ 6.) per praeceptionem sic: LUCIUS TITIUS ILLAM REM PRAECIPITO.

§ 7. Per vindicationem legari possunt res quae utroque tempore ex iure Quiritium testatoris fuerunt, mortis, et quando + testamentum faciebat, prae

*) ita Lachmann, secundum Ulp. fr. 2. § 4. D. de vulg. substit. Cod. quis. **) Cod. cum illis. ***) de divisione h. t. comparati cum Gaio vid. tabb. syst. Nova habet Ulpianus de legato ususfructus (§ 26. 27.) de legato civitati relicto (§ 28) de ademptione (§ 29.) et de acquisitione legatorum. (§ 30. 31.) †) Cod. Vat. quomodo. Böcking quom (= cum).

S. R. IV. 8. § 7. $ 4. Gai II. 145. 146. § 5. Paul. S. R. III. 4a. § 8. Ulp. X. 4. Inst. II. 12. § 4. § 6. Gai II. 119. 120. 147-149. Ulp. XXVIII. 6. 13. §§ 7-9. Gai II. 179-184. § 10. Gai II. 109-111. 114. Ulp. I. 20. XX. 10. Tit. XXIV. § 1. Inst. II. 20. pr. Gai H. 268. cf. Ulp. XIX. Î7. XXV. 1—3. § 2. Gai II. 192. Inst. II. 20. § 3. § 3. Gai II. 193. § 4. cf. Gai II. 201. § 5. Gai II. 209. § 6. cf. Gai II. 216. § 7. cf. Gai II. 196.

« PreviousContinue »