Page images
PDF

libertate recte quidem heres instituitur quasi proprius pro parte nostra; sine libertate autem quasi alienus propter socii partem. (§ 11.) Proprius servus cum libertate heres institutus, si quidem in eadem causa permanserit, ex testamento liber et heres fit, id est necessarius: (§ 12.) quodsi ab ipso testatore vivente manumissus vel alienatus sit, suo arbitrio vel iussu emptoris hereditatem adire potest. sed si sine Iibertate sit institutus, omnino non consistit institutio. (§ 13.) Alienus servus heres ihstitutus, si qnidem in ea causa permansejit, iussu domini debet hereditatem adire; quodsi vivo testatore manumissus aut alienatus a domino fuerit, aut suo arbitrio aut iussu emptoris poterit adire hereditatem.

§ 14. Sui heredes instituendi sunt vel exheredandi. sui autem heredes sunt liberi quos in potestate habemus, tam naturales quam adoptivi; item uxor quae in manu est, et nurus quae in manu est filis quem in potestate habemus. (§ 15.) Postumi quoque liberi, id est qui in utero sunt, si tales sunt, ut nati in potestate nostra futuri sint, suoriim heredum numero sunt. (§ 16.) Ex suis heredibus filius quidem neque heres institutus, neque nominati/re [quo] * exheredatus, non patitur valere testamentum. (§ 17.) reliquae vero personae Iiberorum, velut filia, nepos, neptes, si praeteritae sint, valel testamentum : sed scriptis heredibus adcrescunt, suis quidem heredibus in partem virilem, extraneis autem in partem dimidiam. (§ 18.) Postumi quoque liberi ciiiuscumque sexus omissi, quod valuit testamentum agnatione rumpnnt. (§ 19.) Eos qui in utero sunt, si nati sui heredes nobis futuri sunt, possumus instituere heredes: si quidem post mortem nostram nascantur, ex iure civili; si vero viventibus nobis, ex lege Iunia.**

§ 20. Filius qui in potestate est, si non instituatur heres, nominatim e.vheredari debet; reliqui sui heredes utriusque sexus aut nominatim aut inter ceteros. (§ 21.) Postumus filius nominatim exheredandus est; lilia postnma ceteraeque postumae feminae vel nominatim vel inter ceteros; dummodointer ceteros exheredatis aliquid legetur. (§ 22.) Nepotes et pronepotes ceterique masculi postumi praeter filium vel nominatim vel inter ceteros cum adiectione Iegati sunt exheredandi; sed twtius est tamen nominatim eos exheredari; et id observatur magis.

§ 23. Emancipatos liberos qaamms iwre civili neque heredes instituere neque exheredare necesse sit, tamen Praetor iubet, si non instituantur heredes, exheredari, masculos omnes nominatim, feminas vel*** inter ceteros: alioquin contra tabulas bonorum possessionem eis pollicetur.

§ 24. Inter necessarios heredes, id est servos cum libertate heredes scriptos, et suos et necessarios, id est Iiberos qui in potestate sunt, iure civili nihil interest: nam utrique etiam inviti heredes sunt. sed iure praetorio suis et necessariis heredibus abstinere se a parentes hereditate permittitur; necessariis autem tantum heredibus abstinendi potestas non datur.

[ocr errors][graphic][ocr errors]

§ 25. Extraneus heres si quidem cum cretione sit heres institutus, cernendo fit heres; si vero *sine cretione, pro herede gerendo. (§ 26.) Pro lierede gerit qui rebus hereditariis tamquam dominus utitur, velut qui auctionem** rerum hereditariarum facit, aut servis hereditariis cibaria dat. (§ 27.) Cretio est certorum dierum spatium quod datur instituto heredi ad deliberandujn, utrum expediat ei adire hereditatem nec ne, velut: Titius Heres

ESTO CERNITOQUE IN DIEBUS CENTUM PROXIMIS QUIBUS SCIERIS POTERIS

9ue. Nisi Ita Creveris, Exheres Esto. (§ 28.) Cernere est verba cretionis dicere ad hunc modum: Quod Ue Mekius*** Heredem Instituit, Eam Hereditatem Adeo Cernoque. (§ 29.) Sine cretione heres institulus si constituerit nolle se heredem esse, statim excluditur ab hereditate, et amplius eam adire non potest. (§ 30.) cum cretione vero heres institutus, sicut cernendo fit heres, ita non aliter excluditur quam si intra diem cretionis non creverit: ideoque etiam si constituerit nolle se heredem esse, tamen si supersint dies cretionis, paenitentia actus cernendo heres fieri potest.

§ 31. Cretio aut vulgaris dicitur aut continua: vulgaris, in qua adiciuntur haec verba, Quibus Scieris Poterisque; continua, in qua non adiciuntur. (§ 32.) Ei qui vulgarem cretionem habet dies illi Aunlaxal computantur quibus scietf se heredem institutum esse et potuit cernere; ei vero qui continuam habet cretionem etiam illi dies computanlur quibus ignoravit se heredem institutum, aut scivit quidem, sed non potuit cernere.

§ 33. Heredes aut instituti dicuntur aut substituti: insliluli, qui primo gradu scripti sunt; substituti, qui secundo gradu vel sequentibus heredes scripli sunt, \e\uti: T/tius Heres Esto Cernitoque In Diebus Proximis

CENTUM QUIBUS SCIES POTERISQUE. QUOD Nlft ITA CREVERIS, EXHERES ESTO.

Tunc Mefius Heres Esto Cernitoque In Diebus Centuu et reliqua. similiter et deinceps substitui potest.

§ 34. Si sub inperfecta cretione heres institutus sit, id est non adiectis liis verbis si Non Creveris, Exheres Esto, sed si ita: si Non Creveris, Tunc Mevius Heres Esto, cernendo quidem superior inferiorem excludit; non cernendo autem, sed pro herede gerendo in partein admittit substitutum: sed postea divus Marcus constituit, ut et pro herede gerendo ex asse fiat heres. quodsi neque creverit, neque pro herede gesserit, ipse excluditur, et substitutus ex asse fit heres.

Tit. XXIII. QUEMADMODUM TESTAMENTA RUMPUNTUR. ttt

§ 1. Testamento» iure factiw» infirmatur duobus modis, si ruptum aut inritum factum sit.

Rumpitur testamentum mutatione, id est si postea aliurf testamentum iure factum sit. item agnatione, id est si suus heres agnascatur, qui neque heres institutus, neque ut oportet exheredatus sit. (§ 3.) Agnascitur suus heres aut agnascendo, aut*adoptando, aut in manum conveniendo, aut in locum sui

[ocr errors][ocr errors]

318 ULPIAN. TIT.XXIII. QUEMADM.TEST.EUMP.§§4—10. TIT.XIV.§§ 1—7.

heredis succedendo, velut nepos mortuo lilio vel emancipato; aut manumissione, id est si filius ex prima secunda»e mancipatione manumissus reversus sit in patris potestatet».

§ 4. Inritum fit testamentum si testaior capite diminutus fuerit, aut si iure facto testamento nemo exteterit heres.

§ 5. Si is qui testamentum fecit ab hostibus captus sit, testamentum eius valet, si quidem reversus fuerit, iure postliminii; si vero ibi decesserit, ex lege Cornelia quae perinde successionem eius conlirmat, atque si in civitate decessisset.

§ 6. Si septem signis testium signatum sit testamentum, licet iure cirili ruptum vel irritum factum sit, Praetor scriptis heredibus iuxta tabulas bonorum possessione/n dat, si testator et civis Romanus et suae potestatis, cum moreretur, fuit; quam bonorwm possessionem cum re, id est cum effectn habent, si nemo alius iure heres sit.

§ 7. Liberis inpuberibus in potestate manentibus, tam natis quam postumis, heredes substituere parentes possunt duplici modo, id est aut eo quo extraneis, ut si heredes non extiterint liberi, substitutus heres Gat; aut proprio iure, id est si post mortem parentis heredes facti intra pubertatem decesserint, substitutus heres fiat. (§ 8.) Etiam exheredatis filiis substituere parentibus Iicet. (§ 0.) Non aliter inpuberi filio substituere quis heredem potest, quam si sibi prius* heredem instituent vel ipsum filium vel quemlibet alium.

§ 10. Milites gwomodocumque fecerint testamenta valent, id est etiam sine legitima observatione. nain principalibus constitutionibus permissum est illis quomodocumque vellent, quomodocumque possent, testari. idque testamentum quod m\\es** contra ium regulam fecit ita demum valet, si vel in castris mortuus sit, vel post missionem intra annum.

Tit. XXIV. DE LEGATIS.***

§ 1. Legatum est quod leges modo, id est imperative, testamento relinquitur. nam ea quae precativo modo relinquuntur fideicommissa vocantur.

§ 2. Legamus autem quattuor modis: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem. (§ 3.) Per vindicationem his verbis legamus: Do Lego, Capito, Sumito, Sh/habeto; (§ 4.) per damnationem his verbis: Hekes Meus Damnas Esto Dare, Dato, Facito, Herede.m Meum Dare Iubeo; (§ 5.) sinendi modo ita: Heres Meus Damnas Esto Sinere Lucium Titium Sumere Illam Rem Sibique Habere; (§6.) per praeceptionem sic: Lucius Titius Illam Rem Praecipito.

§ 7. Per vindicationem legari possunt res quae utroque tenipore ex iore Quiritium testatoris fuerunt, mortis, et quando t testamentum faciebat, prae

[ocr errors]

*) ita Lachmann, secunduvn Ulp. fr. 2. § 4. D. de vulg. substit. — Cod. quis. **) Cod. cum illis. ***) de divisione h. t. comparati cum Gaio vid. tabb. syst. Nova habet Ulpianus de legato ususfructus (§ 26. 27.) de legato civitati relicto (§ 28) de ademptione (§ 29.) et de acquisitione legatorum. (§ 30. 31.) t) Cod. Vat. quomodo. Bocking quom (= cum).

[ocr errors]

terquam si pondere, numero, mensura contineantur; in his enim satis est si vel mortis dumtaxat tempore eius fuerint ex iure Quiritium. (§ 8.) Per damnationem omnes res legari possunt, etiam quae non sunt testatoris, dummodo tales sint quae dari possint. (§ 9.) Iiber homo aut res populi aut sacra aut religiosa nec per damnationem legari potest, quoniam dari non potest. (§ 10.) Sinendi modo legari possunt res propriae testatoris, et heredis eius. (§ 11.) Per praeceptionem legari possunt res, quae etiam per vindicationem.

§ Ua. Si ea res quae non fuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium per vindicationem legata sit, licet iure civili non valeat Iegatum, tamen senatusconsulto Neroniano firmatur; quo cautum est, ut quod minus pactis* verbis legatum est, perinde sit ac si optimo iure legatum esset: optimum autem ius legati per damnationem est.

§ 12. Si duobus eadem res per vindicationem Iegata sit, sive disiunctim,

Velllt TITIO HOMINEM STICBUM DO LEGO, SEIO EVNDEM BOMMEM DO LEGO, ** sive COIlillllCtilll,

velut Titio Et Seio Hominem STiOHWf Do Lego: iure civili concursu partes fiebant, non concurrente altero pars eius alteri adcrescebat: sed post legem Papiam Poppaeam non capienU°s pars caduca lit. (§ 13.) Si per damnationem eadem res duobus legata sit, si quidem coniunctem, singulis partes debentur (et non capienlis pars iure civili in hereditate remanebat; nunc autem caduca fit); quod si disiunctim, singulis solidum debetur.

§ 14. Optione autem legati per vindicationem data, legatarii electio est, veluti Hominem Optato, Elegito. idemque est, et si tacite legaverim optionem. Al si ila: Heres Meus Damnas Esto*** Hominem Dare, .heredts electio est quem velit dare.

§ 15. Ante heredis institutione/n legari non potest, quoniam vuf et potestas testamenti ab heredis institutione incipit. (§ 16.) Post mortem lieredis legari non potest, ne ab heredis herede legari videatur, quod iuris civilis ratio non patitur. in mortis autem heredis tempus legari potest, velut CUM Heres Morietur.

§ 17. Poenae causa legari non potest. poenae autem causa legatur

*) sic Cod. Vat. Hugo aplis. Alii tentant rectis v. iustis v. exactis v. perfeetis v. probatis. Hoc quidem BScking coll. tit. XXI. **) haec restituit e Gai II. 199. Hugo, et inserit BScking h. 1., ubi propter bfioiOTfi.evzov excidere potaerant. ***) recepi cx coniect. Savinii Obligationenr. I. p. 393. Cod. Vat.

haec exhibet: ideinque est etsi tacite (hoc v. in litura est) legaverim Titio hominem aut decem heres meus dato hominem dare heredis electis .(". nisi X velit dare. Qnae litteris cursivis expressimus, a recentiore raami in lacunis codicis addita snnt. Cuiacius in Observat. XVII. 28 tres lacunas etiam in Codice Tiliano esse testatur et haec supplementa proponit: idemque est si generaliter legaverim Tiiio hominem. At si ila, Heres meus damnas esto hom. dare etc. Alia recepit in edd. et in notis. — BScking, suadente Lachmanno, incerta verba lineolis indicans alias quoque e«riiecturas enumerat. t) vis Lachmanno auctore inseruit BScking, ut

est apud Gai II. 229. I. 123.

[ocr errors]

quod coercendi heredis ca«sa'relinquitur, ut faciat quid aut non faciat, non ut ad legatarium pertineat, ut puta hoc modo: si Filiam Tuam In Matrimo

MIO TITIO CONLOCAVERIS, DECEJf MILIA HS. SEIO DATO.

§ 18. Incertae personae Iegari non potest, veluti: Quicumque Filio

MEO FILIAM SUAM IN MATRIMONIO CONLOCAVERIT , EI HERES MEVS TOT MI

Lia Hs. Dato. sub certa tamen demonstratione incertae personae Iegari polest, velut: Ex Cognatis Meis Qui Nunc Sunt, Qui Primi/s Ad Punus

MEUM VENERIT, EI HERES MEUS ILLUD DATO.

S 19. Neque ex falsa demonstratione, neque ex falsa causa legatum infirmatur. falsa demonstratio est velut: Titio Fundum Quem A Titio Emi Do Lego, cum is fundws a Titio emptus non sit. falsa causa est velut: Titio, Quoniam Negotia Mea Curavit, Pundum Do Lego, ut* negotia eius numquam Titius c»rasset.

§ 20. A legatario legari non potest. (§ 2J.) Legatum ab eo tantum dari potest qui teslamentp lieres scriptus esl:** ideoque filio familiae herede instituto, vel servo, neque a patre neque a domino legari potest. (§ 22.) Heredi a semet ipso legari non potest. (§ 23.) Ei qui in potestate mann mancipiove est scripti heredis sub condilione legari potest, ut requiratur, an quo tempore dies legati cedit in potestate heredis non sit. (§ 24.) Ei cuius in potestate manu mancipiove est heres scriptus legari [non]*** potest.

§ 25. Sicut singulae res legari possunt, ita universarum quoque summa legari potest, ut puta hoc modo: Heres Meus Cum Titio Hereditatem Meam Partito, Dividito, quo casu dimidia pars bonorum legata videtur: potest autem et alia pars, velut terlia vel quarta legari: quae species partitio appellatur. t

§ 26. Ususfructus legari potest iure civili earum rerum quarum salva substantia utendi fruendi potest esse facultas; et tam singularum rerum quam plurium; item partis. (§ 27.) Senatwsconsulto cautum est, ut etiam si earum rerum quae in abusu continentur, utpula vini, olei, tritici ususfructus legatus sit, legatario res tradantur, cautionibus interpositis de restituendis eis, cum Ususfructus ad legatarium pertinere desierit.

§ 28. Civitatibus omnibus quae sub imperio populi Romani sunt legari potest; idque a divo Nerva introductum, postea a senalu auctore Adriano diligentius constitutum est.

*) Cuiaoius prop. cum. **) Cod. Vat. teg. ab eo vantu dari pozefz qui trtuneud eft. Postrema duo verba a secunda manu scripta, litterae ab et o inductae sunt. Cuiacius, qui etiam in Tilii codice vacuum spatium fuisse testatur, in ed. 1580: Legatum ab eo tantum dari potest qui ex sua persona heres esl. Lachmann, annuente Boekingio id proponit qnod supra recepimus. Cf. Ulp. XIX. 13. ***) Cum Cuiac. (Obss. VI. 37. et ed. 1586. in marg.) Schultingioque (ad h. 1.) negationem, in edd. aliorum sine nota admissam, eliminandam esse apparet. Cf. Gai II. 245. „Ex diverso et s." Paul. fr. 25. D. de legatis I. et § 33. I. de legatis. (Bocking.) t) appellai* a rec. manu in codice scriptum est.

[ocr errors]
« PreviousContinue »