Page images
PDF

(S la.) iletn* libera inter eos teslamenti factio est, si ius liberorum a Principe inpetraverint; aut si filium liliamve communem habeant, aut quattuordecim annorum filium vel filiam daodecim amiserint; vel si duos trimos, vel tres post nomtnum diem amiserint, ut intra annum tamen et sex menses etiam unus cuinscumque aetatis inpubes amissus solidi capiendi ius praestet. item si post mortem viri intra decem menses uxor ex eo pepererit, solidum ex bonis eius capit.

§ 2. Aliquando nihil inter se capiunt, id est si contra legem Iuliam Papiamque Poppaeam contraxerint matrimonium, verbi gratia si famosam quis uxorem duxerit, aut libertinam senator fcr. ui. Xiii].

§ 3. Qui intra sexagesimum vel quae intra quinquagesimum annum neutri legi paruerit, licet ipsis legibus post hanc aetatem liberatus esset, perpetuis tamen poenis tenebitur ex senatusconsulto Perniciano: sed Claudiano senatusconsulto maior sexagenario si minorem quinquagenaria duxerit, perinde habebitur, ac si minor sexaginta annorum duxisset uxorem. (§ 4.) Quodsi maior quinquagenaria minori sexagenario nupserit, inpar matrimonium appellatur, el senatusconsulto Calvitiano iubetur non proficere ad capiendas hereditates et legata dolesque. itaque mortua muliere dos caduca erit. —

Tit. XVII. DE CADUCIS.

S 1. Quod quis sibi testamento relictMM, ita ut iure civili capere possit, aliqua ex causa non ceperit, caducum appellatur, veluti ceciderit ab eo: verbi gratia si caelibi vel Latino Iuniano legatum fuerit, nec intra dies centum vel caelebs legi paruerit, vel Latinus ius Quiritium [^r. m. m.J consecutus sit; aut si ex parte heres scriptus vel legatarius ante apertas tabulas decesserit vel pereger factus sit. (§ 2.) Hodie ex constitutione Imperatoris Antonini omnia caduca lisco vindicantur; sed servato iure antiquo liberis et parentibus. (S 3.) Caduca** cum suo onere liunt: ideoque libertates et legata et fideicomtnissa ab eo data ex cuius persona hereditas caduca facta est salva sunt: scilicet et legata et fideicomniissa cum suo onere fiunt caduca. —

Tit. XVIII. QUI HABBANT IUS ANTIQUUM IN CADUCIS.***

Item liberis et parentibus testatorts usque ad tertium gradum lex Papia

*) hoc inserit Schilling. — Lachmann vv. et donec .. testam. faclio est pareuthesis s!gnis includeie vult. Mommsen nihil mutandum censet, cum in casibus §o la enumeratis ab initio libera testamenti factio sit.

**) Schneider (Anwachsungsrecht pag. 186 sq.) vult: vindicanlur. [§ 3.] sed, seroato ... parentibus, caduca et r. „Sed nunc cum Momms. verba Hodie... parentibus a margine in locum non iustum inserta esse, eademque antc tit. XVIII. ponenda fuisse opinor: §i 3. primum ultimumque vocahulum est caduca." (Bocking.)

***) rubricam supervacuam breviatori tribuit Mommsen.

ir. 35—38. D. ex quib. c. mai. (4. 0.) § la. cf. fr. 148. 140. 153. D. de V. 8.

(50. 1(3.) §§ 3. 4. haec a breviatore negligenter retenta esse censet Mommseu, utpote quae iam Constantini lege sublata essent. Cf. eitt. ad § 1.

Tit. XVII. § 1. Vid. Ulp. XXVIII. 7. XIX. 17. XXII. 3. Gai II. 111. 144. 150. 286. fr. 6. D. de vulg. subst. (28. 6.) Iust. c. 1. C. de cad. toll. (6. 51.) § 2. cf. Ulp. I. 21. XXVIII. 7. fr. 20. §§ 6. 7. D. de H. P. (5. 3.) fr. 13. pr. §§ 1. 2. fr. 15. § 3. D. de I. P. (49. 14.) Fgm. de Iure Fisci. § 3. Paul. S. K. V. 12. Marcell. fr. 3. D. de Jiis quae in testam. del. (28. 4.) § 3. cf. Ulp. I. 21. XXIV. 12. XXV. 17. Gai II. 206 — 208. 286. fr. 9. D. ad SC. Silan. (29. 5.) Cels. fr. 29. § 2. Gai fr. 55. § I. D. de leg. II. (31.) Paul. fr. 60. § 1. D. de eond et dem. (35. 1.) et fr. 2. § 2. D. siq. aliq. test. (20. (i.) Gai fr. 14. D. de I. F. (49. 14.) Tit. XVIII. cf. citt. ad XVII. 3. Iustin. c. 1. pr. C. de cad. toll. (6. 51.)

S

ius antiquum dedit, ut heredibus iltis institutis, quod quis ex eo teslamento non capit, ad hos pertineat aut totum aut ex parte, prout pertinere possit. —

Tit. XIX. DE DOMINIIS* ET ADQUISITIONIBUS KERUM.

§ 1. Omnes res aut munc/pi sunt aut nec manctpi. manctpi res sunl praedia in Italico solo, tam rustica, qunlis est fundus, quam urbana, qualis domus; item iura praediorum rusticorum, velut via, iter, actus, aqtiae ductus; item servi et quadrupedes quae dorso collove domantur, velut boves, muli, equi, asini. ceterae res nec mancipi sunt. elefanti et cameli, quamvis collo dorsove domentur, nec tnanc/pi sunt, quoniam bestiarum numero sunt.

§ 2. Singularum rerum dominia** nobis adquirwntur mancipatione, traditione, in iure cessione, usucapione, adiudicatione, lege.

§ 3. Mancipatio propria species alienationis est [et] rernm mancipi; eaque fit certis verbis, libripende et quinque teslibus praesent/oris. (§ 4.) Mancipatio locum habet inter cives Romanos et Latinos colonarios Latinosque Iunianos eosque peregrinos quibus commercium datum est. Commercium est emendi vendundique invicem ius. (§ 5.) Res mobiles non nisi praesentes mancipari possunt, et non plures quam quof manu capi possunt; immobiles autem etiam plures simul, et quae diversis locis sunt, mancipari possunt.

§ 7. Traditio propria est alienatio rerum nec mancipi. narum rerum dominia ipsa traditione adpraehendimus, scilicet si ex iusta causa traditae sunt nobis.

§ 8. Usucapione dominia adipiscimur tam mancepi rerum quam nec manctpi. usucapio est autem dominii adeptio per continuationem possessionis anni vel biennii: rerum mobilium anni, inmobilium biennii.

S 9. In iure cessio quoque communis alienatio est et mancipi rerum et nec mancepi. quae fit per tres personas, in iure cedentis, vindicantis, addicentts. (§ 10.) in iure cedit dominus; vindicat is cui cedttur; addicit Praetor. (§ 11.) In iure cedi res etiam incorporales possunt, velut iisnsfructus el hereditas et tutela legitima libertae. (§ 12.) Hereditas in iure ceditur vel antequam adeatur vel posteaquam adita fuerit. (§ 13.) antequam adeatur, in iure cedi potest a legitimo herede; posteaquam adita est, tam a legitirao quam ab eo qni testamento heres scriptus est. (§ 14.) si antequam adeatur hereditas in iure cessa sit, proinde heres fit cui cessa est, acsi ipse heres

[ocr errors][ocr errors]

legitimus esset; quod si posleatfiiftm adita fuerit, in iure cessa sit, is qui cessit permaaet heres, et ob id creditorihus defuncti manet obligatus; debila vero pereunt, id est debilores defuncti liberantur; (§ 15.) res antem corporales, qu«.vi singulae in iure cessrtc essent,* transeunt ad eum cui cessa est hereditas.

§ 16. Adiudicationedominia nanciscimur per formulam familiae herciscundae quae locum habet inter coheredes; et per formulam communi dividundo cui locus est inter socios; et per formulam linium regundorum quae est inter vicinos. nara si iudex uni ex heredibus aut sociis aut vicinis rem uliquam adiudicaverit, statim illi adquiritur, sive mancipi sive nec mancipi sit.

.5 17. Lege nobis adquiritur velut caducum vel ereptorium** ex lege Papia Poppaea, item legatum ex lege duodecini tabularum, sive mancipi res sint sive nec mancipi.

§ 18. Adquiritur autem nobis etiam per eas personas quas in potestate manu inancipiove habemus. itaque si quid*** mancipio puta acceperi/tt, aut tradituin eis sit, vel stipulali fuerint, ad nos pertinet. (§ 19.) item si heredes instituti sint, legatumve eis sit, ct hereditatcm iussu nostro adeuntes nobis adquirunt, e( legatum ad nos perlinet. (§ 20.) Si servus alterius in bonis, alterius ex iure Quiritium sit, ex omnibus causis adquirit ei cuius in bonis est. (§ 21.) Is quem bona fide possidemus, sive liber sive alienus servus sit, nobis adquirit ex duabus causis tantum, id est quod ex re nostra et quod exoperisf suis adquirit: extra has autem causas aut si&e adquirit, si liber sit, aut domino, si alienus servus sit. eadem sunt et in co servo in quo tantum usumfructum habemus. —

Tit. XX. DE TESTAMENTIS.ft

§ 1. Testamenttim est menlts nostrae iusta contcviatio, in id sollemniter fact«, ut post mortem nostram valeat. (§ 2.) Testamentorum genera fuerunt tria, unum quod calatis comitits, alterum quod in procinctu, tertium quod per aes el librara appellatum est. histtt duobus testamentis abolilis hodie solum in

*) Cod. Vat. quolies ...eesse (cessae) suni. Cf. Gai II. 35. **) Cod. eru-

ruplurium. Ed. princ. Cui. 15(50. aliique ereptilium. ***) Cod. Vat. siquidem. t) Cod. operibus. cf. Gai II. 91. III. 104. tt) omissis articulis illis quibus

Gai II. 97—100. transit ad acquisitiones rerum quae per universitatem fiunt, UIpianus de hereditatibus tit. XX—XXVII et de bonorum possessionibus tit. XVIII. XXIX. agit. Hereditates sunt aut ex testamento (XX—XXV.) aut legitimae (XXVI. XXVII.). Ius testainentorum in hos articulos dividitur: 1. quae sint genera testamentorum XX. 1—9 = Gai II. 101 —108. 2. qui testamenta facere non possiut XX. 10 — 10. cf. Gai II. 112. 113. 118. 3. quemadmodum heres institui debeat XXl = GaiII. 114—117. 4. qui heredes institui possint XXII. 1 —13. = Gai II. 185—190. 5. qui heredes institui aut exheredari debeant XXII. 14—23 = Gai II. 123—137. 6. heres quemadmodum hereditatem adeat XXII. 24—34= Gai II. 172 —173 (qnibus inseritur substitutio vulgaris §§ 33. 34. = Gai II. 174—178). 7. quomodo testamenta rumpantur XXIII. 1—0. 8. de substitutione pupillari XXIII. 7—9. 9. de testamento militum XXIII. 10. — Accedunt legata et fideicommissa XXIV. XXV. ttt)'sic Cod. — Edd. illis; sed potius aliquid exci

disse crediderim.

[ocr errors]

usu est quod per aes et libram fit, id est per mancipationem imaginariam. in quo testamento litmpens adftibetur, et familiae emptor, et non minus quam qitinque testes cum quibus testamenti factfo est. (§ 3.) Qui in potestale testatoris est aut familiae emptoris, tesU*s mt librepens adhiberi non potest, quoniam familiae mancipatio inter testatorem et familiae emplorem lit, et ob id domestici testes adhibendi non sunt. (§ 4.) Fiiio famiiiam emente pater eitts testes esse non potest. 5.) Ex duobus fratribus qui in eiusAem patris potestate sunt, alter familiae emptor, alter testts esse non potest, quoniam quod unus ex his mancipio accepit, adquirit patri, cui filius suus testts esse non debet. (§ 6.) Pater et *qui in potestate eius est, item** duo fratres qui in eiusdem patris potestate sunt, testes utrique, vel alter testts, alter librtpens fieri possunt, alio familiam emente; quoniam nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. (§ 7.) Mutus, surdus, furiosus, pupillus, femina neque familiae emptor esse, neque testts librtpensve fieri potest. (§ 9.) Latinus Iunianus et familiae emptor et testts et librtpens fieri potest. quoniam cum eo testamenti factio est.

§ 9. In testamento quod per aes et libram fit duae res aguntur, famiiiae mancipatio et nuncupatio testamenti. nuncupatur testamentum in hunc modum: tahulas testamenti testafor tenens ita dicit: Haeo Ut In His Tabulis Cerisve

SCRIPTA SUNT, ITA DO, ITA LEGO, ITA TESTORJ ITAQUE VOS QU'RITES TE

Stimonium Praebitote.*** quae nuncupatio et testatio vocatur.

§ 10. Filitts familiae testamentum facere non potest, quoniam nihil suum habet, ut testari de eo possit. sed divus Augustus [Marcusjf constituit, ut filius familiae miles de eo peculio quod in castris adquisivit testamentum facere possit. (§ 11.) Qui de statu suo incertus est fact«s,tt quod patre peregre mortuo ignorat se sui iuris esse, testamentttm facere non potest (§ 12.) Inpubes licet sui iuris sit, facere testamentum non potest, quoniam nondum plenum iudicium animi habet. (§ 13.) Mutus, surdus, furiosus, itemque prodigus cui lege 6o»is interdictum est, testamentum facere non possunt: mutus, quoniam verba nuncupationis loqui non potest; surdus, quoniam verba familiae emptorts exaudire non potest; furiosus, quoniam mentem non habet, ut testari de ea rettt possit; prodigus, quoniam commercio illi interdictum est, et ob id familiam mancipare non potest. (§ 14.) Latinus Iunianus, ilem

*) Bocking inserit filius e fr. 17. D. de testibus. **) ita ex coni. Schil

Kngii cf. fr. 17. cit. Cod. institutus. Edd. constilulns. ***) Cod. pbitole.

Gai 1. c. phibitote. Vid. Laclimann in Zeitschr. fiir gesch. E, IX. p. 202. t) post multas aliorum coniecturas Bocking vult: A. mililibus concessit. Roeder: militiae causa. Fortasse nonnulla ad antiquius de testamento militari ius pertinentia inter utrumque nomen excidisse suspicatur Moramsen. tt) ita Bocking. Cod. facto. ttt) ita Cod. Vat. Hugo de sua re. Lachmann de ea ore. Schilling: testari eam (mentem) possit. Vahlen: recte eam. (Cannegieter: de ea recte). Bocking Codicis scripturam servari posse censet, si intelligas: de ea (i. e. meDte) re (i. e. cum effectu) t. p.

§ 3. cf. Gai II. 105. 107. §§ 4. 5. cf. Gai II. 106. § 6. repetitur in Ulp/fr. 17. D. de testibus. (22. 5.) cf. Inst. II. 10. § 8. § 7. Inst. II. 1« § 6. § 8. cf. Ulp. XI. 16. XX. 14. et XXII. 3. § 9. Gai II. 104.

§ 10. cf. Inst. II. 12 pr. Ulp. XXIII. 10. § 11. cf. Paul. et Ulp. fr. 14. 15. D. qui test. f. p. (28. 1.) Marcell. fr. 9. D. de iure codicill. (29. 7.) Ulp. fr. 6. § 8. D. de iniusto. (28. 3.) fr. 2. § 3. D. unde legitimi. (38. 7.) fr. 1. pr. D. de leg. III. (32.) fr. 11. §§ 1. 2. D. de test. mil. (29. 1.) § 12. Gai II. 112.

113. (111. not. **). Paul. S. E. III. 4a. §§ 1. 2. § 13- Gai I. 111. not. Inst. II. 12. §§ 2. 3. Paul. S. R. III. 4a. §§ 6. 7. 11. 12. cf. Ulp. XII. 2. 3. et h. t. § 7. § 14. cf. Ulp. XI. 16. I. 10. 11. XVII. 1. XXII. 4. Gai I. 12. 22-25.

is qui dediticiorum numero est, testamentum facere non potest: Latinus quidem, quoniam nominatim lege Iunia prohibitus est; is autem qui dediticiorum numero est, quoniam nec quasi ci-vis Romanus testari potest, cum sit peregrinus, nec quasi peregrinus, quoniam nullius certae civitatis sil ciflis, ut seamdum* leges civitatis suae testetur. (§ 15.) Femina* post duodecimum annum aetatis testamenta facere possunt, tutore auctore donec in tutela sMnt. (§ 16.) Servus publicus yopuli Romani partis dimidiae** testamenti faciendi habet ius.

Tit. XXI. QUEMADMODUM HERES INSTITUI DEBEAT.

Heres institui recte potest his verbis: Titius Heres Esto , Titius HeRes Sit, Titium Heredem Esse Iubeo. illa autem institutio Heredem InstiTuo, Heredem Facio plerisque inprobata est.

Tit. xxn. Qui Heredes Institui Possunt.

§ 1. Heredes institui possunt qui testamenti factione/ra cum testatore habent. (§ 2.) Dediticiorum numero heres institui non potest, quia peregrinus est, cum quo testamenti factio non est. (§ 3.) Lalinus Iunianus si quidem raortis testatoris tempore vel intra diem cretionis [cr. § 25 sqq,] civis Romanus sit, heres esse potest; quodsi Latinus manserit, lege Iunia capere hereditatem prohibetur. idem iuris est in persona caelibis propter legem Iuliam. (§ 4.) Incerta persona heres institui non potest, velut hocmodo: Quisquis Primus Ad Funus Meum Venerit Heres Esto; quoniam certum eonsilium debet esse testantis. (§ 5.) Nec municipia nec municipes heredes institui possunt, quoniam incertum corpus est, et neque cernere universi, neque pro herede ^erere possunt, ut heredes fiant: senatusconsulto tamen concessum est, ut a libertis suis heredes institui possint. sed et udeicommissa hereditas municipibus restitui potest; denique*** hoc senatusconsulto prospectum est. (§ 6.) Deos heredes instituere non possumus praeter eos quos senatusconsulto constitutionibuswj Principum instituere concessum est, sicuti Iovem Tarpeium, Apollinem Did«/maeum, [sicuti] Martem in Gallia, Minervam Iliensem, Herculem Gaditanum, Dianam Efesiam, Matrem deorum Sipylensem quae Smymae colitur, et Caelestem Salinensem Carthaginis.

§ 7. Servos heredes instituere possumus, nostros cum Iibertate, alienos sine libertate, communes cum libertate vel sine libertate. (§ 8.) Eum servum qui tantum in bonis noster est nec cum libertate heredem instituere possumus, quia Latinitatem consequitur, quod non prolicit ad hereditatem capiendam. (§ 9.) Alienos servos heredes instituere possumus eos tan/wmt quorum cum domini.v testamenti factioneni habemus. (§ 10.) Communis servus cum

*) Cod. adversus, ex male soluta sigla. cf. XXVIII. 1. **) Cod. partes dimi

dia. ***) itemque vel aeque prop. Roder. t) Cod. lamen.

[ocr errors]
« PreviousContinue »