Page images
PDF
EPUB

pillaeve suspectus a tutela submotus fuerit, vel etiam iusta de causa excusatus, in locum eius tutor alius detur.

$ 24. Moribus tutor datur mulieri pupillove qui cum tutore suo lege aut legitimo iudicio agere vult, ut auctore eo agat (ipse enim tutor in rem suam auctor fieri non potest): qui praetorianus tutor dicitur, quia a Praetore urbis dari consuevit.

$ 25. Pupillorum pupillarumque tutores et negotia gerunt et auctoritatem interponunt; mulierum autem tutores auctoritatem dumtaxat interponunt.

§ 26. Si plures sunt tutores, omnes in omni re debent auctoritatem accommodare, praeter eos qui testamento dati sunt, nam ex his vel unius auctoritas sufficit.

§ 27. Tutoris auctoritas necessaria est mulieribus quidem in his rebus, si lege aut legitimo iudicio agant, si se obligent, si civile negotium gerant, si libertae suae permittant in contubernio alieni servi morari, si rem mancipi alienent. pupillis autem hoc amplius etiam in rerum nec mancipi alienatione tutoris auctoritate opus est.

$ 28. Liberantur tutela masculi quidem pubertate. puberem autem Cassiani quidem eum esse dicunt, qui habitu corporis pubes apparet, id est qui generare possit: Proculeiani autem eum qui quattuordecim annos explevit; verum Priscus✶ eum puberem esse in quem utrumque concurrit, et habitus corporis, et numerus annorum. (§ 28a.) Feminae autem tutela liberantur

Tit. XII. DE CURATORIBUS.

[ocr errors]

§ 1. Curatores aut legitimi sunt, id est qui ex lege duodecim tabularum dantur, aut honorarii, id est qui a Praetore constituuntur. (§ 2.) Lex duodecim tabularum furiosum, itemque prodigum cui bonis interdictum est, in curatione iubet esse agnatorum. (§ 3.) A Praetore constituitur curator quem ipse Praetor voluerit libertinis prodigis, itemque ingenuis qui ex testamento parentis heredes facti male dissipant bona: his enim ex lege curator dari non poterat, cum ingenuus quidem non ab intestato, sed ex testamento heres factus sit patri; libertinus autem nullo modo patri heres fieri possit, qui nec patrem habuisse videtur, cum servilis cognatio nulla sit. (§ 4.) Praeterea dat curatorem ei etiam qui nuper pubes factus idonee negotia sua tueri non potest.

DE CAELIBE ORBO ET SOLITARIO PATRE.

[ocr errors]

Tit. XIII. § 1. Lege Iulia prohibentur uxores ducere senatores quidem liberique eorum libertinas et quae ipsae quarumve pater materve, artem ludicram fece

*) Iavolenus? cf. fr. 10 § 2. D. de usu. (7. 8.) Schilling mavult: plerisque visum est. **) haec consulto ab epitomatore omissa censet Mommsen. De re cf. Gai I. 94. 95. Ulp. XXIX. 3. ***) Exposita divisione de iis personis quae vel in tutela vel curatione sunt, aut non, Gaius Commentario I. de iure ,,quod ad personas pertinet" finem imposuerat. Apud Ulpianum additur nova quaedam divisio de caelibe, orbo et solitario patre secundum Legem Juliam et Papiam Poppaeam: in qua videtur a definitionibus coepisse (rubr. XIII.), deinde de poenis caelibatus (XIII. XIV.) et de poenis orbitatis et regulis communibus (XV-XVIII). egisse. Non tamen integrum Ulpiani locum habemus. Nam cum interim Constantinus a. 320. poenas caelibum et orborum sustulisset (Theod. Cod. VIII. 16.), bre

§ 24. cf. Gai I. 184.

-

§ 25-27. Gai I. 190-192. et citt. Inst. I. 21. Ulp. XXII. 15. § 28. Gai I. 196. et citt. Tit. XII. § 1. cf. Gai Epit. I. 8. (pag. 52. not. *.) § 2. Inst. I. 21. § 3. Ulp. XX. 13. cf. Varro de R. R. I. 2. Cic. de inv. II. 50. § 3. cf. Gai I. 53. Paul. S. R. III. 4a. §§ 6. 7. $ 4. cf. Gai I. 197. et citt. Epit. I. 8. cit. (Capitolin. in Marco c. 10. coll. Suet. in Claud. XXIII.) Tit. XIII. § 1. cf. Ulp. XVI. 2. Paul. fr. 44. pr. de ritu

rit, item corpore quaestum facientem.* ($ 2.) ceteri autem ingenui prohibentur ducere lenam, et a lenone lenave manumissam, et in adulterio deprehensam, et iudicio publico damnatam, et quae artem ludicram fecerit: adicit Mauricianus et a senatu damnatam.

menses:

Tit. XIV. DE POENA LEGIS IULIAE.

[ocr errors]

Feminis lex Iulia a morte viri anni tribuit vacationem, a divortio sex
** lex autem Papia a morte viri bienii, a repudio anni et sex menses.
Tit. XV. DE DECIMIS. ***

§ 1. Vir et uxor inter se matrimonii nomine decimam capere possunt. quodsi ex alio matrimonio liberos superstites habeant, praeter decimam quam matrimonii nomine capiunt totidem decimas pro numero liberorum accipiunt. (S 2.) Item communis filius filiave post nominum diem amissus amissave unam decimam adicit; duo autem post nominum diem amissi duas decimas adiciunt. ($ 3.) Praeter decimam etiam usumfructum tertiae partis bonorum coniuges + capere possunt; et quandoque liberos habuerint, eiusdem partis proprietatem; hoc amplius mulier, praeter decimam, dotem capere potest legatam sibi.

Tit. XVI. DE SOLIDI CAPACITATE INTER VIRUM ET UXOREM. ttt

§ 1. Aliquando vir et uxor inter se solidum capere possunt, velut si uterque vel alteruter eorum nondum eius aetatis sint a+* qua lex liberos exigit, id est si aut +* vir minor annorum XXV sit, aut uxor annorum XX minor; item si utrique lege Papia finitos annos in matrimonio excesserint, id est vir LX annos, uxor L; item si cognati inter se coierint usque ad sextum gradum; aut si vir absit, et donec abest, et intra annum postquam abesse desierit.

viator has ipsas poenas ex Ulpiani libro expunxit, ita ut iam argumentum desit, quo inscriptiones tit. XIII. et XIV. referantur. Quae in his titulis supersunt certe quasi reliquiae plenioris cuiusdam argumenti apparent, ad quas Constantini legem non pertinere epitomator putaverat. Recte quidem retinuit poenas orbitatis inter coniuges, utpote Constantini lege non sublatas, tit. XV. sqq. Sed etiam in his complura non apte resecuit, et post tit. XVII. caducorum vindicationem heredum et legatariorum patrum omisit: quod eo magis mirum est, cum duo commata (I. 25. et XXV. 17.) ad hunc locum respiciant. Plura eaque probabilia de hac re exposuit Mommsen in epistola de Ulpiani regulis (in Ulp. fragm. ed. Böcking. Lips. 1855. pag. 113. 112.).

*) coll. fr. 43. 44. cit. Mommsen quaedam h. 1. transponenda esse censet. Vahlen transpositione duorum versuum haec tentat: (§ 2.) Ceteri autem ingenui prohibentur ducere corpore quaestum facientem, item lenam et a lenone rel.

**) edd. non sine ratione: mensum vel mensium. ***) cf. not. *** ad tit. XII. †) Cod. nono die. ††) ita Schilling. Cod. Vat. eius. Huschke prop. vir et uxor. †††) Rubricam non apte insertam Mommsen breviatori tribuit. +*) ita Schillingio suadente Böcking. Cod.: aetates sunt. aut qualex liberos exegit, id est si vir minor rel.

nupt. (23. 2.) Iustin. c. 28. C. de nuptiis. (5. 4.) § 2. cf. citt. XVI. 2. et fr. 44. i. f. fr. 43. D. de R. N. (23. 2.) Tit. XIV. cf. Gai II. 286. 111. 144. Tit. XV. § 1. cf. fr. 62. § 2. D. de cond. et dem. (35. 1.) fr. 135. D. de V. S. (50. 16.) fr. 18. pr. § 1. D. de auro leg. (34. 2.) Theod. Cod. VIII, 18. c. 9. § 1. IX. 42. c. 9. § 1. Paul. S. R. IV. 9. § 2. Paul. diac. ex Festo (ed. Müller p. 120): Lustrici dies infantium appellantur, puellarum octavus, puerorum nonus, quia his lustrantur et iis nomina imponuntur. § 3. cf. Scaev. fr. 48. D. de usur. (22. 1.) Iav. fr. 10. D. de praescr. verb. (19. 5.) Venul. fr. 43. D. de usu leg. (33. 2.) Scaev. fr. 37. D. eod. fr. 51. 53. D. de legat. II. (31.) fr. 25. de condit. et dem. (35. 1.) Tit. XVI. § 1. cf. Theod. Cod. VIII. 16. Iust. Cod. VIII. 58. de infirmandis poenis caelibatus. Iust. c. 27. C. de nupt. (5. 4.) —

(§ 1a.) item libera inter eos testamenti factio est, si ius liberorum a Principe inpetraverint; aut si filium filiamve communem habeant, aut quattuordecim annorum filium vel filiam duodecim amiserint; vel si duos trimos, vel tres post nominum diem amiserint, ut intra annum tamen et sex menses etiam unus cuiuscumque aetatis inpubes amissus solidi capiendi ius praestet. item si post mortem viri intra decem menses uxor ex eo pepererit, solidum ex bonis eius capit.

§ 2. Aliquando nihil inter se capiunt, id est si contra legem Iuliam Papiamque Poppaeam contraxerint matrimonium, verbi gratia si famosam quis uxorem duxerit, aut libertinam senator [ef. tit. XII1].

§ 3. Qui intra sexagesimum vel quae intra quinquagesimum annum neutri legi paruerit, licet ipsis legibus post hanc aetatem liberatus esset, perpetuis tamen poenis tenebitur ex senatusconsulto Perniciano: sed Claudiano senatusconsulto maior sexagenario si minorem quinquagenaria duxerit, perinde habebitur, ac si minor sexaginta annorum duxisset uxorem. (§ 4.) Quodsi maior quinquagenaria minori sexagenario nupserit, inpar matrimonium appellatur, et senatusconsulto Calvitiano iubetur non proficere ad capiendas hereditates et legata dotesque. itaque mortua muliere dos caduca erit. —

Tit. XVII. DE CADUCIS.

§ 1. Quod quis sibi testamento relictum, ita ut iure civili capere possit, aliqua ex causa non ceperit, caducum appellatur, veluti ceciderit ab eo: verbi gratia si caelibi vel Latino Iuniano legatum fuerit, nec intra dies centum vel caelebs legi paruerit, vel Latinus ius Quiritium [ef. tit. III.] consecutus sit; aut si ex parte heres scriptus vel legatarius ante apertas tabulas decesserit vel pereger factus sit. ($ 2.) Hodie ex constitutione Imperatoris Antonini omnia caduca fisco vindicantur; sed servato iure antiquo liberis et parentibus. ($ 3.) Caduca ** cum suo onere fiunt: ideoque libertates et legata et fideicommissa ab eo data ex cuius persona hereditas caduca facta est salva sunt: scilicet et legata et fideicommissa cum suo onere fiunt caduca.

QUI HABEANT IUS ANTIQUUM IN CADUCIS.

***

Tit. XVIII.
Item liberis et parentibus testatoris usque ad tertium gradum lex Papia

*) hoc inserit Schilling. Lachmann vv. et donec.. testam. faclio est parenthesis signis includere vult. Mommsen nihil mutandum censet, cum in casibus §o la enumeratis ab initio libera testamenti factio sit.

...

...

**) Schneider (Anwachsungsrecht pag. 186 sq.) vult: vindicantur. [§ 3.] sed, servato parentibus, caduca et r.,,Sed nunc cum Momms. verba Hodie parentibus a margine in locum non iustum inserta esse, eademque ante tit. XVIII. ponenda fuisse opinor: §i 3. primum ultimumque vocabulum est caduca." (Böcking.) ***) rubricam supervacuam breviatori tribuit Mommsen.

fr. 35-38. D. ex quib. c. mai. (4. 6.) § 1a. cf. fr. 148. 149. 153. D. de V. S. (50. 16.) §§ 3. 4. haec a breviatore negligenter retenta esse censet Mommsen, utpote quae iam Constantini lege sublata essent. Cf. citt. ad § 1.

Tit. XVII. § 1. Vid. Ulp. XXVIII. 7. XIX. 17. XXII. 3. Gai II. 111. 144. 150. 286. fr. 6. D. de vulg. subst. (28. 6.) Iust. c. 1. C. de cad. toll. (6. 51.) § 2. cf. Ulp. I. 21. XXVIII. 7. fr. 20. §§ 6. 7. D. de H. P. (5. 3.) fr. 13. pr. §§ 1. 2. fr. 15. § 3. D. de I. F. (49. 14.) Fgm. de Iure Fisci. § 3. Paul. S. R. V. 12. Marcell. fr. 3. D. de his quae in testam. del. (28. 4.) § 3. cf. Ulp. I. 21. XXIV. 12. XXV. 17. Gai ÌÌ. 206–208. 286. fr. 9. D. ad SČ. Silan. (29. 5.) Cels. fr. 29. § 2. Gai fr. 55. § 1. D. de leg. II. (31.) Paul. fr. 60. § 1. D. de cond. et dem. (35. 1.) et fr. 2. § 2. D. siq. aliq. test. (29. 6.) Gai fr. 14. D. de I. F. (49. 14.) Tit. XVIII. cf. citt. ad XVII. 3. Iustin. c. 1. pr. C. de cad. toll. (6. 51.)

ius antiquum dedit, ut heredibus illis institutis, quod quis ex eo testamento non capit, ad hos pertineat aut totum aut ex parte, prout pertinere possit. —

Tit. XIX. DE DOMINIIS* ET ADQUISITIONIBUS RERUM.

§ 1. Omnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. mancipi res sunt praedia in Italico solo, tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus; item iura praediorum rusticorum, velut via, iter, actus, aquae ductus; item servi et quadrupedes quae dorso collove domantur, velut boves, muli, equi, asini. ceterae res nec mancipi sunt. elefanti et cameli, quamvis collo dorsove domentur, nec mancipi sunt, quoniam bestiarum numero sunt.

§ 2. Singularum rerum dominia** nobis adquiruntur mancipatione, traditione, in iure cessione, usucapione, adiudicatione, lege.

$ 3. Mancipatio propria species alienationis est [et] rerum mancipi; eaque fit certis verbis, libripende et quinque testibus praesentibus. (S 4.) Mancipatio locum habet inter cives Romanos et Latinos colonarios Latinosque Iunianos eosque peregrinos quibus commercium datum est. Commercium est emendi vendundique invicem ius. (§ 5.) Res mobiles non nisi praesentes mancipari possunt, et non plures quam quot manu capi possunt; immobiles autem etiam plures simul, et quae diversis locis sunt, mancipari possunt.

§ 7. Traditio propria est alienatio rerum nec mancipi. harum rerum dominia ipsa traditione adpraehendimus, scilicet si ex iusta causa traditae sunt nobis.

$ 8. Usucapione dominia adipiscimur tam mancipi rerum quam nec mancipi. usucapio est autem dominii adeptio per continuationem possessionis anni vel biennii: rerum mobilium anni, inmobilium biennii.

§ 9. In iure cessio quoque communis alienatio est et mancipi rerum et nec mancipi. quae fit per tres personas, in iure cedentis, vindicantis, addicentis. ($ 10.) in iure cedit dominus; vindicat is cui ceditur; addicit Praetor. ($ 11.) In iure cedi res etiam incorporales possunt, velut ususfructus et hereditas et tutela legitima libertae. (§ 12.) Hereditas in iure ceditur vel antequam adeatur vel posteaquam adita fuerit. (§ 13.) antequam adeatur, in iure cedi potest a legitimo herede; posteaquam adita est, tam a legitimo quam ab eo qui testamento heres scriptus est. (§ 14.) si antequam adeatur hereditas in iure cessa sit, proinde heres fit cui cessa est, acsi ipse heres

Incipit hoc titulo altera = Gai libro II. et III.

*) Böcking: DOMINIO, cf. infra §§. 2. 7. 8. 16. pars Regularum quae est DE REBUS, Ulp. XVIII-XXIX. **) Cod. Vat. dominia nobis adquiritur. Ita et infra §§ 7. 8. 16. dominia legitur, quod retinui.

[ocr errors]

=

Tit. XIX. § 1. Gai II. 15—17. et citt. Gai I. 120. II. 27; de iuribus praediorum Gai II. 29-33 et citt. § 2. Gai II. 65. et citt. Desideratur summa divisio acquisitionum (Gai II. 97). Sed simili ordine etiam Ulpianus prius agit de acquisitionibus rerum singularum tit. XIX; deinde de acquisitione per universitatem tit. XX-XXIX. Singulae res acquiruntur 1. mancipatione h. t. § 3—6. = Gai II. 22-37. 2. traditione h. t. § 7. Gai II. 19–21. 3. usucapione h. t. § 8. Gai II. 40-60. 4. in iure cessione h. t. § 9—15. Gai II. 22-37. 5. adiudicatione h. t. § 16. cf. Gai IV. 42. 6. lege h. t. § 17. cf. Gai II. 97. Accedit disquisitio per quas personas nobis dominia acquirantur h. t. § 18-21. = Gai II. 86-96. §§ 3-6: Gai II. 22 sqq. I. 119-121. et citt. § 7. Gai II. 19. 20. 65. Inst. II. 1. § 40. § 8. Gai II. 42-44. et citt. SS 9. 10. Gai II. 22. 24. § 11. cf. Gai II. 14. 29-38. Ulp. XI. 6—8. §§ 12-15. cf. Gai II. 34-37. III. 85-87.

-

legitimus esset; quod si posteaquam adita fuerit, in iure cessa sit, is qui cessit permanet heres, et ob id creditoribus defuncti manet obligatus; debita vero pereunt, id est debitores defuncti liberantur; (§ 15.) res autem corporales, quasi singulae in iure cessae essent, transeunt ad eum cui cessa est hereditas.

§ 16. Adiudicatione dominia nanciscimur per formulam familiae herciscundae quae locum habet inter coheredes; et per formulam communi dividundo cui locus est inter socios; et per formulam finium regundorum quae est inter vicinos. nam si iudex uni ex heredibus aut sociis aut vicinis rem aliquam adiudicaverit, statim illi adquiritur, sive mancipi sive nec mancipi sit.

$ 17. Lege nobis adquiritur velut caducum vel ereptorium** ex lege Papia Poppaea, item legatum ex lege duodecim tabularum, sive mancipi res sint sive nec mancipi.

§ 18. Adquiritur autem nobis etiam per eas personas quas in potestate manu mancipiove habemus. itaque si quid *** mancipio puta acceperint, aut traditum eis sit, vel stipulati fuerint, ad nos pertinet. (§ 19.) item si heredes instituti sint, legatumve eis sit, et hereditatem iussu nostro adeuntes nobis adquirunt, et legatum ad nos pertinet. ($ 20.) Si servus alterius in bonis, alterius ex iure Quiritium sit, ex omnibus causis adquirit ei cuius in bonis est. ($ 21.) Is quem bona fide possidemus, sive liber sive alienus servus sit, nobis adquirit ex duabus causis tantum, id est quod ex re nostra et quod ex operis † suis adquirit extra has autem causas aut sibi adquirit, si liber sit, aut domino, si alienus servus sit. eadem sunt et in eo servo in quo tantum usumfructum habemus.

Tit. XX. DE TESTAMENTIS. ††

§ 1. Testamentum est mentis nostrae iusta contestatio, in id sollemniter facta, ut post mortem nostram valeat. (§ 2.) Testamentorum genera fuerunt tria, unum quod calatis comitiis, alterum quod in procinctu, tertium quod per aes et libram appellatum est. his +++ duobus testamentis abolitis hodie solum in

*) Cod. Vat. quoties ...cesse (cessae) sunt. Cf. Gai II. 35. **) Cod. eruruplurium. Ed. princ. Cui. 1566. aliique ereptitium. ***) Cod. Vat. siquidem. †) Cod. operibus. cf. Gai II. 91. III. 164. ††) omissis articulis illis quibus Gai II. 97-100. transit ad acquisitiones rerum quae per universitatem fiunt, Ulpianus de hereditatibus tit. XX-XXVII et de bonorum possessionibus tit. XVIII. XXIX. agit. Hereditates sunt aut ex testamento (XX-XXV.) aut legitimae (XXVI. XXVII.). Ius testamentorum in hos articulos dividitur: 1. quae sint genera testamentorum XX. 1-9= Gai II. 101-108. 2. qui testamenta facere non possint XX. 10-16. cf. Gai II. 112. 113. 118. 3. quemadmodum heres institui debeat XXI Gai II. 114-117. 4. qui heredes institui possint XXII. 1–13. - Gai II. 185-190. 5. qui heredes institui aut exheredari debeant XXII. 14–23: 123-137. 6. heres quemadmodum hereditatem adeat XXII. 24–34 172-173 (quibus inseritur substitutio vulgaris §§ 33. 34. Gai II. 174-178). 7. quomodo testamenta rumpantur XXIII. 1—6. 8. de substitutione pupillari XXIII. 7-9. 9. de testamento militum XXIII. 10. Accedunt legata et fideicommissa XXIV. XXV. ttt) sic Cod. Edd. illis; sed potius aliquid excidisse crediderim.

Gai II.

Gai II.

§ 16. cf. Gai IV. 42. Inst. IV. 17. §§ 4-7. IV. 6. § 20. § 17. cf. Ulp. I. 21. XVI. 4. XVII. XXII. 3. XXIV. 1. 12. 13. XXV. 17. XXVIII. 7. fr. 130. D. de V. S. (50. 16.) De legato cf. Ulp. XI. 14. Gai II. 97. SS 18. 19. Gai II. 86- 90 citt. cf. Ulp. XX. 5.

I. 16.

§ 21. cf. Gai II. 92. 91. III. 164–66. Gai II. 101. § 2. Gai II. 101-104 et citt.

$20. Gai II. 88. et supra Tit. XX. § 1. vid. citt. ad

« PreviousContinue »