Page images
PDF
EPUB

$ 102. Item inpuberem aput populum.adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est. nunc ex epistula optimi Imperatoris Antonini quam scripsit Pontificibus, si iusta causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. aput Praetorem vero, et in provinciis aput Proconsulem Legatumve, cuiuscumque aetatis adoptare possumus.

1) fr. 17-19. D. de adopt. c. 2. C. eod. fr. 13. D. si quid in fraud. patr.

2) cf. G. I. 106. fr. 16. 40. D h. t.

3) fr. 37. 43. D. eod.

4) cfr. 6. 10. 11. D. eod.

5) efr. 6. D. de libris et post.

turalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum, et legitimo adoptionis modo [al, nodo] constrictum [al. contractum, v. constructum], ut et in familia et potestate huiusmodi patris adoptivi sit.

§ 3. Cum autem impubes per principale rescriptum arrogatur: causa cognita arrogatio permittitur, et exquiritur causa arrogationis,' an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus arrogatio fit, id est ut caveat arrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest arrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint, et tunc sua bona eis reddat. sed etsi decedens pater eum exheredaverit, vel vivus sine iusta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonorum relinquere, videlicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit, et quorum commodum ei acquisivit postea.

§ 4.2 Minorem natu non posse maiorem adoptare placet adoptio enim naturam imitatur, et pro monstro est, ut maior sit filius quam pater. debet itaque is qui sibi per arrogationem vel adoptionem filium facit plena pubertate, id est decem et octo annis praecedere. (§ 5.3) Lacet autem et in locum nepotis vel pronepotis, vel in locum neptis vel proneptis, vel deinceps adoptare, quamvis filium quis non habeat. (§ 6.) Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii. ($ 7.4) Sed si quis nepotis loco adoptet, vel quasi ex eo filio quem habet iam adoptatum vel quasi ex illo quem naturalem in sua potestate habet: in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres agnascatur. sed ex contrario, si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse filium consentire.

$ 103. Illud vero utriusque adoptionis commune est, quia et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt. ($104.) Feminae vero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent. (S 105.) Item si quis per populum sive apud Praetorem vel aput Praesidem provinciae adoptaverit, potest eundem

§ 8. In plurimis autem causis assimilatur is qui adoptatus vel arrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio natus est. et ideo si quis per Imperatorem, sive apud Praetorem, vel apud Praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare. ($ 9.5) Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non pos

alii in adoptionem dare. ($106.) Set illa quaestio est, an minor natu maiorem natu adoptare possit: idque utriusque adoptionis commune est.

1) cf. Diocl. c. 5. C. de adopt.

sunt, quales sunt spadones, adoptare possunt; castrati autem non possunt. (S 10.) Feminae quoque adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia Principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt.' § 11. Illud proprium est illius adoptionis quae per sacrum oraculum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se arrogandum dederit, non solum ipse potestati arrogatoris subiicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum adoptavit: ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse.

s 107. Illud proprium est eius adoptionis quae per populum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, set etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tanquam nepotes.

1) tit. C. de Latina libert. toll. (S 10.)

$ 12. Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi [al. servos] si a domino adoptati sint, ex hoc ipso posse liberari. unde et nos eruditi in nostra constitutione1 etiam eum servum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit liberum esse constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit.

$ 108. Nunc de his personis videamus quae in manu nostra sunt.** quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est. ($ 109.) Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent in manum autem feminae tantum conveniunt. (§ 110.) Olim itaque tribus modis in manum conveniebant, usu, farreo, coemptione. ($ 111.) Usu in manum conveniebat quae anno continuo nupta perseverabat; quae enim velut annua possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat filiaeque locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum erat, si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ut quotannis trinoctio abesset atque ita usum cuiusque anni interrumperet. set hoc totum ius partim legibus subla

*) Lachm.: id quoque. Cetera verba huius articuli certa sunt. Huschke tamen emendat: Sed et illud, quod quaesitum est, an minor natu maiorem adoptare possit, utriusque adoptionis commune est.

**) ita Göschen.

a) De his quae in manu Bunt vide Ulp. tit IX. Gai II. 118. 136. III. 40. 41. Servium ad Georg. I. v. 31. et ad Aeneid. IV. v. 103. 214. 374. Boeth. II. ad Cic. Topic. c. 3. § 14. Cicer. pro Flacco c. 34. § 84. pro Murena 12. § 27. Gell. III. 2. § 13. X. 23. XVIII. 6. § 9. Tacit. Annal. IV. 16.

b) Cic. Topic. cap. 4: Genús est uxor, eius duae formae, una matrum familias quae in manum convenerunt; altera earum quae tantummodo uxores habentur. Boethius ad Top. c. 3. § 14. (Orell. 299.): quae autem in manum per coemtionem convenerant, hae matresfamilias vocabantur. Quae vero usu et farreatione minime.

tum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum
est. (S 112.) Farreo in manum conveniunt per
quoddam genus sacrificii
* in quo

farreus panis adhibetur: unde etiam confarreatio
dicitur. sed complura praeterea huius iuris ordi-
nandi gratia cum certis et sollemnibus verbis,
praesentibus decem testibus aguntur et fiunt.
quod ius etiam nostris temporibus in usu est:
nam flamines maiores, id est Diales, Martiales,
Quirinales, sicut reges * sacrorum, nisi sint con-
farreatis nuptiis nati, inaugurari non videmus **

confarreatio
+ ($ 113.)
Coemptione in manum conveniunt per mancipa-
tionem, id est per quandam imaginariam ven-
ditionem, adhibitis non minus quam v testibus,
civibus Romanis puberibus, item libripende, asse
is sibi emit mulierem, †† cuius in manum convenit.
($114.) Potest autem coemptionem facere mu-
lier non solum cum marito suo, sed etiam cum
extraneo: unde aut matrimonii causa facta
coemptio dicitur, aut fiduciae causa. quae
enim cum marito suo facit coemptionem, ut aput
eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fe-
cisse coemptionem: quae vero alterius rei causa
facit coemptionem cum viro suo aut cum extra-
neo, velut tutelae evitandae causa, dicitur fidu-
ciae causa fecisse coemptionem." ($115.) Quod
est tale si qua velit quos habet tutores repo-
nere, ut alium nanciscatur, iis auctoribus coem-
ptionem facit; deinde a coemptionatore reman-

:

*) Göschen proponit: quod adoreo farre fit, id est, quod cum ductibus Cod. ma. ximam partem congruit: sed fortasse glossema latet. De ipsa re cf. Servius ad Georgic. I. v. 31: nuptiae fiebant-farre, si per Pontificem Maximum et Dialem Flaminem, per fruges et molem salsam coniungebantur, unde confarreatio appellatur; ex quibus nuptiis patrimi nascebantur. Alii ad Plinium H. N. XVIII. 3 respiciunt (novae nuptae farreum praeferebant).

**) ita ex coniect. Savinii et Heffteri.

t) fortasse addidit: dumtaxat sacrificiorum causa suo tempore in usu esse. ††) ductus Cod. sane multifariam explicari possunt. Heffter prop.: una cum muliere eoque (quod proxime fere ad Sched. accedere dixerim); Göschen: praeter mulierem eumque; vel etiam: nummo emit mulierem is; Huschke nunc: asse emente muliere eo; Klenze: venumdatur, mulier ei; Rossbach (Röm. Ehe): auctores (pater et tutores) vendunt mulierem; Böcking (IV): asse is (vel vir) sibi emit mulierem. Boethius II. ad Cic. Topic. c. 3. § 14. rem ita describit: Coemtio vero certis solennitatibus peragebatur, et sese in coemendo invicem interrogabant: vir ita, an mulier sibi materfamilias esse vellet? illa respondebat, velle. Item mulier interrogabat, an vir sibi paterfamilias esse vellet? ille respondebat, velle. Itaque mulier viro conveniebat in manum. —— Quam solennitatem in suis Institutis Ulpianus refert. Eadem fere habet Servius ad Aeneid. IV. 214.; ad Georg. I. v. 31. vero de antiquo ritu loquitur, quo se maritus et uxor invicem emebant (?), et similiter Isidorus V. 24. § 26. (Lindem.) ritus, quo se maritus et uxor invicem emebant. Auctoritatem patrisfamilias ad coemtionem faciendam necessariam memorat Paul. in Collat. IV. 2 et. 7.; auctoritatem tutorum Cicero pro Flacco c. 34. Gai I 195.

a) cf. Gai I, 118. 136. 166. Cicero pro Mur. c. 12. § 27 cit.

GNEIST INSTITUTIONES.

3

[blocks in formation]

§ 116. Superest ut exponamus quae personae in mancipio sint. (117.) Omnes igitur liberorum personae, sive masculini sive feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam servi mancipari possunt. (§ 118.) Idem iuris est in earum personis quae in manu sunt. nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt mancipari quo liberi a parente mancipantur; adeo quidem, ut quamvis ea sola aput coemptionatorem filiae loco sit quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam quae ei nupta non sit*, nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit. (§ 118a.) Plerumque solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum velint parentes coemptionatoresque e suo iure eas personas dimittere, sicut inferius evidentius apparebit. (§ 119.**) Est autem mancipatio, ut supra [s 113] quoque diximus, imaginaria quaedam venditio: quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est. eaque res ita agitur. adhibitis non minus quam quin

*) ita Lachm., Cod.: est.

**) §um 119. exhibet Boethius III. in Cic. Topic. c. 5. § 28 (p. 322. Orell.) vv.: Eiusdem autem Gai libro Inst. I. de nexu faciendo haec verba sunt.

a) cf. Gai II. 137. 195.

b) cf. Gai II. 112. 113. 118. 121. 122. III. 43.

c) de mancipii causa cf. Gai I. 49. 123. 138. 140. 141. II. 160. III. 114. IV. 79–81. Liv. XLI. 8. in fin. Festus v. deminutus capite appellabatur, qui liber alteri mancipio datus est.. De acquisitionibus per eos quos in mancipio habemus: Gai II. 86. 90. 96. III. 114. Ulp. XIX. 18.

d) cf. Gai I. 132. 134. sqq. II. 104. III. 167. Boethius 1. c. in Top. 5. § 28. Ulp. XIX. 3. 4. Theophilus I. 12. § 6. Varro de L. L. IX. 83. (Müller): Pro assibus nonnunquam aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes: hoc aere aeneaque libra. Festus v. Rodus (Müller 265): in mancipando, cum dicitur: rudusculo ibram ferito, asse tangitur libra.

que testibus civibus Romanis puberibus, et praeterea alio eiusdem condicionis qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit rem, aes * tenens ita dicit: HUNC

EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO, ISQUE MIHI EMPTUS EST HOC AERE AENEAQUE LIBRA: deinde aere percutit libram, idque aes dat ei a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. ($120.) Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur. animalia quoque quae mancipi sunt [II. 15 sqq.), quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. (§ 121.) In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt adeo quidem, ut eum qui mancipio accipit adprehendere id ipsum quod ei mancipio datur necesse sit: unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur. praedia vero absentia solent mancipari. (§ 122.) Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur; et erant asses, dupondii, semisses et quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege XII tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum vis et potestas non in numero erat, sed in pondere nummorum. veluti asses librales erant, et dipondii tum erant bilibres; ** unde etiam dipondius dictus est quasi duo pondo:*** quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses quoque et quadrantes pro rata scilicet portione librae aeris habebant certum pondus. item qui dabant olim pecuniam non adnumerabant++ eam, sed appendebant. unde servi quibus permittitur administratio pecuniae dispensatores appellati sunt et adhuc appellantur. ($123.) Si tamen quaerat aliquis, quare citra coemptionem feminae etiam mancipentur: +++ ea qui

*) aes inserit Huschke, ut apud Boethium: aes tenens; apud Varronem: assem tenentes. Rei praesentiam ne necessariam quidem esse (Gai I. 121) observat Böcking.

**) bilibres ex coniect. Hollwegii et Huschkii. Lachmann: duas libras pondo. De re cf. Varro L. L. V. 169. (Müll.) Paul D. ex Festo v. Grave aes. ***) ita Lachmann. +) ex coniect. Huschkii.

††) ita ex Huschkii coniect., ut apud Isidorum X. v. Dispens.: quia prius qui dabant pecuniam non numerabant eam, sed appendebant. Lachmann proponit: qui dabat pecuniam praesentem, is tum non adnumerabat rel. Cf. Varro de L. L. V. 183. Müll. Huschke: Si t. ttt) ex coniect. Lachmanni, quae tamen parum certa videtur. quaerat a., qua re viro coemptione emta mancipatis distet, ea quidem rel. Alia proponit Rossbach R. Ehe 68 sq.

« PreviousContinue »