Page images
PDF
EPUB

($ 3.) Conubium est uxoris iure ducendae facultas. ($ 4.) Conubium habent cives Romani cum civibus Romanis; cum Latinis autem et peregrinis ita si concessum sit. (§ 5.) cum servis nullum est conubium. (§ 6.) Inter parentes et liberos [infinite]* cuiuscumque gradus conubium non est. inter cognatos autem ex transverso gradu olim quidem usque ad quartum gradum matrimonia contrahi non poterant: nunc autem etiam ex tertio gradu licet uxorem ducere; sed tantum ** fratris filiam, non etiam sororis filiam, aut amitam vel materteram, quamvis eodem gradu sint. eam denique *** quae noverca vel privigna, vel nurus vel socrus nostra fuit, uxorem *** ducere non possumus. (§ 7.) Si quis eam quam non licet uxorem duxerit, incestum matrimonium contrahit. ideoque liberi in potestate eius non fiunt, sed quasi vulgo concepti spurii sunt.

$ 8. Conubio interveniente liberi semper patrem sequuntur: non interveniente conubio matris conditioni accedunt, excepto eo qui ex peregrino et cive Romana peregrinus nascitur, quoniam lex Mensia ex alterultro peregrino natum deterioris parentis conditionem sequi iubet. (§ 9.) Ex cive Romano et Latina Latinus nascitur, et ex libero et ancilla servus; quoniam, cum his casibus conubia non sint, partus sequitur matrem. (§ 10.) In his qui iure contracto matrimonio nascuntur conceptionis tempus spectatur: in his autem qui non legitime concipiuntur, editionis: veluti si ancilla conceperit, deinde manumissa pariat, liberum parit; nam quoniam non legitime concepit, cum editionis tempore libera sit, partus quoque liber est.

Tit. VI. DE DOTIBUS.

§ 1. Dos aut datur, aut dicitur, aut promittitur. ($ 2.) Dotem dicere potest mulier quae nuptura est, et debitor mulieris, si iussu eius dicat; item†† parens mulieris virilis sexus, per virilem sexum cognatione iunctus, velut pa,ter, avus paternus. dare, promittere dotem omnes possunt.

§ 3. Dos aut profecticia dicitur, id est quam pater mulieris dedit; aut adventicia, id est ea quae a quovis alio data est.

§ 4. Mortua in matrimonio muliere dos a patre profecta ad patrem revertitur, quintis in singulos liberos in infinitum relictis penes virum. quod si pater non sit, apud maritum remanet. (§ 5.) Adventicia autem dos semper pe

*) infinite glossema esse videtur, et in Collat. deest. **) Cod. Sed tamen. Ed. princ.: Si tamen. Cui. Obss. XIII. 16: sed tantum ut in Coll. 1. c. ***) Cod. Vat.: eadeq: uxore noverca v. p. v. n. v. s. n. fuit ducere non possumus. Vox uxorem servari potest, si transponitur in lineam sequentem ante v. ducere, ut in Collatione VI. 2. Hugo: Uxorem eam quae; al. al. †) Cod. Vat. tempore exceptatur. – Schilling: tempus expectatur. Lachmann: tempore disceptatur, quod recepit Böcking. ††) Cod. Vat. institutus. Cod. Aured. constitutus. Schilling vidit librarium no

Gai fr. 3. D. de his qui sui. (1. 6.) § 2. cf. Gai I. 56 sqq. 76. Paul. S. R. II. 19. § 2. Boeth. II. ad Cic. top. 4. § 20. (p. 304. ed. Orell.) § 3. Serv. ad Aen. I. 73. (Conubium est ius legitimi matrimonii). § 4. cf. Gai I. 56 sq. et infra § 9. Theod. C. III. 14. S$ 6 et 7. repetuntur in Collat. L. L. Mos. VI. cap. 2: ,,ULPIANUS LIBRO REGULARUM SINGULARI SUB TITULO DE NUPTIIS." cf. Gai I. 59-64. et Inst. I. 10. eod. § 8. cf. Gai I. 78. 67. et citt. § 9. cf. Gai I. 82. Ulp. VII. 4. § 10. cf. Gai I. 89-92. et citt. Paul. S. R. II. 24. § 1—3.

Tit. VI. Tractatus de dotibus, quo h. 1. ea interrumpuntur quae de potestate manu mancipio Ulpianus tit. V-X exhibet, apud Gaium deest. § 2. de dotis dictione cf. Ulp. XI. 20. et citt. ad Gai III. 95. § 3. cf. Ulp. fr. 5. D. de I. D. (23. 3.) § 4. cf. Paul. in Vat. Fgm. § 108. Pomp. fr. 6. pr. D. de I. D. (23. 3.) Iul. fr. 59. D. sol. matr. (24. 3.) Iustin. c. 1. § 5. 6. C. de rei ux. a. (5. 13.) in infinitum] cf. infra § 10. § 5. vid. Iustin. c. 1. § 13. C. de rei ux. act. De dote recepticia vid. Gai fr. 31. § 2. D. de mort. c. don. (39. 6.)

[ocr errors]
[ocr errors]

nes maritum remanet, praeterquam si is qui dedit, ut sibi redderetur stipulatus fuit; quae dos specialiter recepticia dicitur.

§ 6. Divortio facto, si quidem sui iuris sit mulier, ipsa habet actionem, id est dotis repetitionem; quod si in potestate patris sit, pater adiuncta filiae persona habet actionem rei uxoriae*; nec interest adventitia sit dos, an profecticia. ($7.) Post divortium defuncta muliere, heredi eius actio non aliter datur, quam si moram in dote mulieri reddenda maritus fecerit.“

§ 8. Dos si pondere numero mensura contineatur, annua bima trima die redditur; nisi, ut praesens reddatur, convenerit. reliquae dotes statim redduntur.

§ 9. Retentiones ex dote fiunt aut propter liberos,** aut propter mores, aut propter inpensas, aut propter res donatas, aut propter res amotas.

$ 10. Propter liberos retentio fit, si culpa mulieris aut patris cuius in potestate est divortium factum sit: tunc enim singulorum liberorum nomine sextae retinentur ex dote; non plures tamen quam tres. sextae in retentione sunt, non in petitione. ($ 11.) Dos quae semel functa est amplius fungi non potest, nisi aliud matrimonium sit.

§ 12. Morum nomine, graviorum quidem'sexta retinetur; leviorum autem octava. graviores mores sunt adulteria tantum; leviores omnes reliqui. ($ 13.) Mariti mores puniuntur in ea quidem dote quae a die *** reddi debet ita, ut propter maiores mores praesentem dotem reddat, propter minores senum mensium die. in ea autem quae praesens reddi solet, tantum ex fructibus iubetur reddere, quantum in illa dote quae triennio † redditur, repensatio†† facit.

$ 14. Inpensarum species sunt tres: aut enim necessariae dicuntur, aut utiles, aut voluptuosae. ($ 15.) Necessariae sunt inpensae, quibus non factis dos deterior futura est, velut si quis ruinosas aedes refecerit. (§ 16.) Utiles sunt, quibus non factis quidem deterior dos non fuerit, factis autem fructuosior effecta est, veluti si vineta et oliveta fecerit. ($ 17.) Voluptuosae sunt, quibus neque omissis deterior dos fieret, neque factis fructuosior effecta est; quod evenit in viridiariis et picturis similibusque rebus.

Tit. VII. DE IURE DONATIONUM INTER VIRUM ET UXOREM.†††

§ 1. Inter virum et uxorem donatio non valet, nisi certis ex causis, id est mortis causa, divortii causa, servi manumittendi gratia. Hoc amplius prin

tam IT perperam resolvisse. (Böcking.) *) ita ex conì. Cuiacii. Cod. Vat. revera. Librarius enim in siglis R. V. errasse videtur. **) haec addenda esse, ex §o 10. apparet. ***) sic Codd. Vat. et Aured. Lachmann dubitat utrum a die, an ad diem, an die scribendum sit, ut supra § 8. Cod. trima a die habet pro trima die. †) Cod. Vat. quadriennio. sed litteras et in,quaetriennio' pro d sumpsisse librarium Hugo vidit. ††) alii repraesentatio. ttt) haec rubrica haud dubie ab epitomatore, et non apte inserta est. Quae enim in fine tituli praecedentis desiderantur, retentiones propter res donatas et propter res amotas, hoc loco continuantur, resectis a breviatore quasi,,suturis" disputationis (§ 1. 2.); accedunt cautiones pro negotiis gestis interpositae (§ 3.) Quibus peractis ad tractatum § 6. cf. Fgm. Vat. § 116. Ulp. fr. 2. D. sol. matr. (24. 3.) Paul. fr. 3. ibid. et cit. c. un. § 13. C. de R. U. A. (5. 13.) § 8. cf. infra § 13. fr. 14—16. D. de pact. dot. (23. 4.) fr. 1. § 2. D. de dote praeleg. (33. 4.) Aliter Iust. c. 1. § 7. C. de R. U. A. (5. 13.) $ 9. cf. Vat. Fgm. § 120. Marc. fr. 5. D. de dote praeleg. (33. 4.) Iustin. c. 1. § 5. C. de R. U. A. (5. 13.) § 10. repetitur apud Boeth. II. in Cic. top. 4. § 19. (p. 303. Orell.) cf. Vat. Fgm. §§ 105-107. SS 12. 13. cf. fr. 39. 47. D. sol. matr. (24. 3.) §§ 14-17. Inst. IV. G. § 37. cf. Paul. fr. 79. D. de V. S. (50. 16.) Ulp. fr. 1. 5. 7. 14. D. de impens. (25. 1.) Iust. c. 1. § 5. C. de R. U. A. (5. 13.) Tit. VII. § 1. Paul. S. R. 20

GNEIST INSTITUTIONES.

cipalibus constitutionibus concessum est mulieri in hoc donare viro suo, ut is ab Imperatore lato clavo vel equo publico similive honore honoretur.

§ 2. Si [maritus] divortii causa res amoverit, rerum quoque amotarum actione tenebitur.

§ 3. Si maritus pro muliere se obligaverit vel in rem eius inpenderit, divortio facto eo nomine cavere sibi solent stipulatione tribunicia.

§ 4. In potestate parentum sunt etiam hi liberi quorum causa probata est, per errorem contracto matrimonio inter disparis condicionis personas: nam sive civis Romanus Latinam aut peregrinam vel eam quae dediticiorum numero est, quasi civem Romanam per ignorantiam uxorem duxerit, sive civis Romana per errorem peregrino vel ei qui dediticiorum numero est, aut quasi civi Romano* aut etiam quasi Latino ex lege Aelia Sentia nupta fuerit, causa probata civitas Romana datur tam liberis quam parentibus, praeter eos qui dediticiorum numero sunt; et ex eo fiunt in potestate parentum liberi.

Tit. VIII. DE ADOPTIONIBUS.

§ 1. Non tantum naturales liberi in potestate parentum sunt, sed etiam adoptivi. ($ 2.) Adoptio fit aut per populum, aut per Praetorem vel Praesi dem provinciae. Illa adoptio quae per populum fit specialiter arrogatio dicitur. ($ 3.) Per populum qui sui iuris sunt arrogantur; per Praetorem autem filii familiae a parentibus dantur in adoptionem. ($ 4.) Arrogatio Romae dumtaxat** fit; adoptio autem etiam in provinciis apud Praesides. (§ 5.) Per Praetorem vel Praesidem provinciae adoptari tam masculi quam feminae, et tam puberes quam inpuberes possunt. per populum vero Romanum feminae quidem non arrogantur; pupilli autem quondam *** non poterant arrogari; nunc autem possunt ex constitutione divi Antonini. Hi qui generare non possunt, velut spado, utroque modo possunt adoptare. idem iuris est in persona caelibis. ($7.) Item is qui filium non habet, in locum nepotis adoptare potest. (§ 8.) Si pater familiae arrogandum se dederit, liberi quoque eius quasi nepotes in potestate fiunt arrogatoris. ($ 8.) Feminae vero neutro modo pos sunt adoptare, quoniam nec naturales liberos in potestate habent.

[ocr errors]

Tit. IX. DE HIS QUI IN MANU SUNT. †

Farreo convenitur in manum certis verbis et testibus X praesentibus et sollemni sacrificio facto, in quo panis quoque farreus adhibetur.

Tit. X. QUI IN POTESTATE MANU MANCIPIOVE SUNT QUEMADMODUM EO IURE LIBERENTUR.

§ 1. Liberi parentum potestate liberantur emancipatione, id est si postea quam mancipati fuerint, manumissi sint. sed filius quidem ter mancipatus, ter

de patria potestate in fine tituli V. interruptum redit: quae oritur 1. ex inst matrimonio (V. 1.) 2. ex causae probatione (VII. 4.) 3. ex adoptione (VIII.) *) ita Hollweg, Lachmann, Böcking, coll. Gai I. 68. **) Cod. Vat. da quas litteras codicis ex sigla dt enatas esse Lachmann iudicat. Alii: tantu ***) Cod. Vat. quidem. Böcking: quondam coll. Gai. I. 63. 14. Mommsen: minae non arrogantur. pupilli ante quidem non p. a. †) quae de manu manc pioque Ulpianus habuit (= Gai I. 116–123) breviator consulto resecuisse videtu

[ocr errors]

II. 23. Ulp. fr. 1. D. de donat. inter vir. (24. 1.) cf. fr. 60. § 1. 42. 40. eod. § 2. cf. Ulp. fr. 7. Paul. fr. 6. § 2. D. rerum amotar. (25. 2.) $ 3. cf. fr. 5. fr. 25. § 3. 4. D. soluto matrimonio. (24. 3.) § 4. cf. not. ad rubricam h. Gai I. 65-75. et citt. Ulp. III. 3. Tit. VIII. §§ 1-5. cf. Gai I. 97–102. § 6. cf. Gai I. 103. § 8. Gai I. 107. I. 132. et citt, Paul. S. R. II. 25. § 2.

§ Sa. Gai I. 104.

Tit. X. § 1.

[ocr errors]

manumissus sui iuris fit; id enim lex duodecim tabularum iubet his verbis: SI PATER FILIUM TER VEN VNDUIT FILIVS A PATRE LIBER ESTO. ceteri autem liberi praeter filium, tam masculi quam feminae, una mancipatione manumissioneque sui iuris fiunt. ($ 2.) Morte patris filius et filia sui iuris fiunt; morte autem avi nepotes ita demum sui iuris fiunt, si post mortem avi in potestate patris futuri non sunt, velut si moriente avo pater eorum aut [et]iam decessit aut de potestate dimissus est: nam si mortis avi tempore pater eorum in potestate eius sit, mortuo avo in patris sui potestate fiunt. (§ 3.) Si patri vel filio aqua et igni interdictum sit, patria potestas tollitur, quia peregrinus fit is cui aqua et igni interdictum est; neque autem peregrinus civem Romanum, neque civis Romanus peregrinum in potestate habere potest. ($ 4.) Si pater ab hostibus captus sit, quamvis servus hostium fiat, tamen cum reversus fuerit, omnia pristina iura recipit iure postliminii. sed quamdiu aput hostes est, patria potestas in filio eius interim pendebit; et cum reversus fuerit ab hostibus, in potestate filium habebit; si vero ibi decesserit, sui iuris filius erit. Filius quoque si captus fuerit ab hostibus, similiter propter ius postliminii patria potestas interim pendebit. (§ 5.) In potestate parentum esse desinunt et hi qui flamines Diales inaugurantur, et quae virgines Vestae capiuntur — *.

[blocks in formation]

§ 1. Tutores constituuntur tam masculis quam feminis: sed masculis quidem inpuberibus dumtaxat, propter aetatis infirmitatem; feminis autem tam inpuberibus quam puberibus, et propter sexus infirmitatem et propter forensium rerum ignorantiam.

§ 2. Tutores aut legitimi sunt, aut senatusconsultis constituti, aut moribus introducti.

§ 3. Legitimi tutores sunt qui ex lege aliqua descendunt; per eminentiam autem legitimi dicuntur qui ex lege duodecim tabularum introducuntur, seu propalam, quales sunt agnati, seu per consequentiam, quales sunt patroni. ($ 4.) Agnati sunt a patre cognati virilis sexus, per virilem sexum descendentes, eiusdem familiae, veluti patrui, fratres, filii fratris, patrueles. (§ 5.) Qui liberum caput mancipatum sibi vel a parente vel a coemptionatore manumisit, per similitudinem patroni tutor efficitur, qui fiduciarius tutor appellatur. ($ 6.) Legitimi tutores alii tutela in iure cedere possunt. (§ 7.) Is cui tutela in iure cessa est, cessicius tutor appellatur; qui sive mortuus fuerit, sive capite minutus, sive alii tutela porrot cesserit, redit ad legitimum tutorem tu

excepta confarreatione. (Gai I. 110. 112. 136.) *) venundavit Cod. et Cui. 1586; Hugo venumdavit; alii: VENUM DUIT. **) articulus de his qui in mancipio sunt, (Gai I. 116-123. et citt. Ulp. XI. 5. XIX. 18. Paul. S. R. V. 1. §§ 1. 2.) omnino desideratur. ***) sequitur ultima divisio personarum Gaiana de his personis quae vel in tutela vel in curatione sunt (Gai I. 142.) Et prius quidem de tutela agit, tit. XI Gai I 143-196, deinde de curatoribus, tit. XII = = Gai I. 197-200; mutata tamen tutorum divisione et ordine, de quibus cf. tabb. syst. †) ita Heise, Hugo, Böcking, coll. fr. 19. D. de mortis c. don. XXXIX. 6. Cod. Vat tulela pcesserit. Cui 1586. tutela processerit, (Paul. Diac. ex Festo p. 242. Müll. procedere dicebant pro porro cedere). Alii: tutela v. tutelam cesserit.

§ 2. Gai I. 127. § 3. Gai I. 128. § 4. Gai I. 129. Paul. S. R. II. 25. § 1. Ulp. XXIII. 5. § 5. Gai I. 130. I. 145. Gellius I. 12. Tit. XI. § 1. Cf. Gai I. 144. 189–193.

§ 2. cf. Paul. fr. 7. pr. D. de cap. min. (4. 5.) coll. Gai I. 188. De legitimis agit §§ 3-20; de SCto constitutis §§ 20-23; de moribus introductis § 24. § 3. cf. Gai I. 155. 165. § 4. Gai I. 156. III. 10. Ulp. XXVI. 1. § 5. Gai I. 166 et citt.

§§ 6-8. Gai

tela. sed et si legitimus decesserit aut capite minutus fuerit, cessicia quoque tutela extinguitur. ($ 8.) Quantum ad agnatos pertinet, hodie cessicia tutela non procedit, quoniam permissum erat in iure cedere tutela feminarum tantum, non etiam masculorum; feminarum autem legitimas tutelas lex Claudia sustulit, excepta tutela patronorum.

§ 9. Legitima tutela capitis diminutione amittitur. ($ 10.) Capitis minutionis species sunt tres, maxima, media, minima. (§ 11.) Maxima capitis diminutio est per quam et civitas et libertas amittitur, veluti cum incensus aliquis venierit, aut quod mulier alieno servo se iunxerit, denuntiante domino eius ancilla facta fuerit ex senatusconsulto Claudiano. (§ 12.) Media capitis diminutio dicitur per quam, sola civitate amissa, libertas retinetur; quod fit in eo cui aqua et igni interdicitur. (§ 13.) Minima capitis diminutio est per quam, et civitate et libertate salva, status dumtaxat hominis mutatur; quod fit adoptione et in manum conventione.

§ 14. Testamento quoque nominatim tutores dati confirmantur eadem lege duodecim tabularum his verbis: UTI LEGASSIT SUPER FAMILIA * PECUNIA TUTELAVE SUAE REI, ITA IUS ESTO: qui tutores dativi ** appellantur. (§ 14.) Dari testamento tutores possunt liberis qui in potestate sunt. (S 16.) Testamento tutores dari possunt hi cum quibus testamenti faciendi ius est, praeter Latinum Iunianum. nam Latinus habet quidem testamenti factionem, sed tamen tutor dari non potest; id enim lex Iunia prohibet. ($ 17.) Si capite diminutus fuerit tutor testamento datus, non amittit tutelam; sed si abdicaverit se tutela, desinit esse tutor: abdicare autem est dicere nolle se tutorem esse. in iure cedere autem tutela testamento datus non potest; nam et *** legitimus in iure cedere potest, abdicare se non potest.

§ 18. Lex Atilia iubet mulieribus pupillisve non habentibus tutores dari a Praetore et maiore parte Tribunorum plebis, quos tutores Atilianos appellamus. sed quia lex Atilia Romae tantum locum habet, lege Iulia et Titia prospectum est, ut in provinciis quoque similiter a Praesidibus earum dentur tutores. (S 19.) Lex Iunia tutorem fieri iubet Latinae vel Latini inpuberis + eum cuius etiam ante manumissionem ex iure Quiritium fuit. ($ 20.) Ex lege Iulia de maritandis ordinibus tutor datur a Praetore urbis ei mulieri virginive quam ex hac ipsa lege nubere oportet, ad dotem dandam, dicendam promittendamve, si legitimum tutorem pupillum habeat. sed postea senatus censuit, ut etiam in provinciis quoque similiter a Praesidibus earum ex eadem causa tutores dentur. (§ 21.) Praeterea etiam in locum muti furiosive tutoris alterum dandum esse tutorem ad dotem constituendam senatus censuit. (§ 22.) Item ex senatusconsulto tutor datur mulieri ei cuius tutor abest, praeterquam si patronus sit qui abest: nam in locum patroni absentis aliter peti non potest, nisi ad hereditatem adeundam et nuptias contrahendas. idemque permisit in pupillo patroni filio. (§ 23.) Hoc amplius senatus censuit, ut si tutor pupilli pu

*) hoc inserit Böcking, suadente Huschkio. ***) Mommsen prop. tametsi.

**) Cod. daviti. † Cod. Vat. latınıf inpuberb.

I. 168-171. cf. Ulp. h. t. § 17. § 9. cf. Gai I. 158. 195. Ulp. infra § 17. § 10-13. cf. Gai I. 159-162. et citt. (Paul. S. R. II. 21a.) De incensis vid. Liv. I. 44. § 14. cf. Gai II. 224. Ulp. I. 9. Inst. II. 21. pr. Pomp. fr. 120. D. de V. S. (50. 16.) Paul. fr. 53. D. pr. eod. Gai fr. 1. Paul. fr. 20. § 1. D. de testam. tut. (26. 2) § 15. Gai I. 144. Paul. in Vat. Fgm. § 229. § 16. cf. Gai I. 23. § 17. cf. supra § 9. 6-8. § 18. cf. Gai I. 185. § 19. Gai I. 167. cf. Ulp. I. 16. § 20. cf. Gai I. 178. 183. § 21. Gai I. 180. § 22. Gai I. 173-177. 179. Inst. I. 25. § 13. § 23. Gai I. 182.

« PreviousContinue »