Page images
PDF

alias cognatione vel affinitate coniunctas personas necaverit, poenam legis Corneliae de si

1) cf. Paul. S. R. IV. 7. V. 25. .. ,. ..' ',. _ ... T° i ri i- j

Coiiaiio I.l. M. ni. 8. carus sustinebit. (§ 7.) Item lex Lornelia de

falsis, quae etiam testamentaria vocatur, poenam irrogat ei qui testamentum vel aliud instrumentum falsum scripserit, signaverit, recitaverit, subiecerit, quive signum adulterinum fecerit, sculpserit, expresserit sciens dolo malo. Eiusque legis poena in servos ultimum supplicium est (quod et in lege de sicariis et veneficis

?. cf. Insl. IV. 15. S 6. . \ • 1-u 1 . .- /„ oii

Marc. fr. i. s. 5. D. a.i i.. ini. servatur), in liberos vero deportatio. (§ 8.) dc »i pubi. Item lex Iulia de vi publica seu privata ad

Marc. fr. 1. 1). atl L. lol. ilc vi . . . r .

priv. versus eos exontur qui vim vel armatam, vel

sine armis commiserint. Sed si quidem armala vis arguatur, deportatio ei ex lege Iulia de vi publica irrogatur; si vero sine armis, in tertiam partcm bonorum publicatio imponitur. Sin autem per vim raptus virginis, vel viduae. vel sanctimonialis, vel aliae [al. alterius] fuerit perpetratus, tunc et peccatores, et ei qui opem [al. operam] flagitio dederunt capite

3) esi c. I. c. cic ra|tin virg. puniuntur, secundum nostrae3 constitutionis de

tinitionem ex qua haec apertius possibile est

4) cfr. i-4. D. ad L. loi. pccui. scire. (§ 9.4) Lex Iulia peculatus eos punil

qui pecuniam vel rem puhlicam vel sacram vel religiosam furati fuerint. Sed si quidem ipsi iudices tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, capitali animadversione puniuntur, et non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt, vel qui substractas ab his scientes susceperunt; alii vero qui in hanc legem inciderint poenae <leportationis subiiingentur [al. siibinr/enhir, v. subiicientur\ 10.5) Est et inter publica iudicia lex Fabia de plagiariis, quae interdum capitis poenam ex sacris constitutionibus irro'''fr^^.^lcaaLiioi.C.i"'1' gat, interdiiin leviorem. (§11.6) Sunt prae

terea publica iudicia lex Iulia ambilus, et lex Iulia repetundarura, et lex Iulia de annona, et lex Iulia de residuis [et Lex Visellia de libertinis], quae de certis [al. ceteris] capitulis loquuntur, et animae quidem amissionem non irrogant, aliis autem poenis eos subiiciunt qui praecepta earum neglexerint,

§ 12. Sed de publicis iudiciis haec exposuimus, ut vobis possibile sit summo digilo et quasi per indicem ea tetigisse. alioquin diligentior eorum scientia vobis ex latioribus digestorum seu pandectarnm libris, Deo propilioadventura est.

[ocr errors]

DOMITII ULPIANI

LIBER SINGULARIS REGULARUM

AB INCERTO AUCTORE CIRCUMOISUS.

IULII PAULI

SENTENTIARUM RECEPTARUM

DELECTUS.

[ocr errors]

INCIP/t/JVT TITULI EX CORPORE ULPIANI.

I. De libertis. XVI.
II. De statu liberum vel statu li-

beris.* XVII.

III. De Latinis. XVIII.
IV7. De his qui sui iuris sunt.

V. De his qui in potestate sunt. XIX.
VI. De dotibus.

VII. De iure donationum inter virum XX.

et uxorem. XXI.

VIII. De adoptionibus.

IX. De his qui in manu sunt. XXII.

X. Qui in potestate mmu mancipiove XXIII.

sunt quemadmodum eo iure libe

rentur. XXIV.

XI. De lutelis. XXV.

XII. De curatoribus. XXVI.

XIII. De caeh'6e orbo et solitario pa- XXVII
tre. .

XIV. De poena legis Iuliae. XXVIII.
XV. De decimis. XXIX.

De solidi capacitate inter vi

rum et uxorem.

De caducis.

Qui habeant ius antiquum in

caducis.

De dominiis et adquisitioni

bus rerum. *

De testamentis.

Quemadmodum heres institui

debeat.

Qui heredes institui possunt.

Quemadmodura testaraenta

rumpuntur.

De Iegatis.

De fideicommissis.

De legitimis heredibus.

De libertorum successioni

bus [vel bonis]. *

De possessionibus dandis.

De bonis libertorum.

§ 1. — Imperferta lex est, veluti Cincia, quae supra certum modum donari ** prohibet, exceptis quibusdam cognatis, et si plus donatum sit, non rescindel. (§ 2.) Minus quam perfecta lex est quae vetat aliquid fieri, et si factum sit, non rescindit, sed poenam iniungit ei qui contra legem fecit: qualis est lex Furia testamentaria, quae plus quam mille assium legatum mortisve causa prohibet capere praeter exceptas personas, et adversus eum qui plus ceperit quadrupli poenam constituit.

§ 3. Lex aut rogatur, id est fertur: aut abrogatur, id est prior lex tol

*) vid. rubricam huius tituli infra. **) ita lacunam supplevit Cuiacius, probante etiam Savinio. Alio loco Cuiacius (Observ. XIX. 30.) haec proponit: Lex aul perfecta esl, aut imperfecta, aul minus guam perfecla. Perfecta teoc est, veluli Aelia Sentia, quae vetat aliquid fieri, et si faclum sit, rescindit. Imperfecla lex est, veluti Cincia, quae supra certum modum donari proh. — Schilling Animadv. I. ita fere Ulpianum scripsisse putat: Perfecta lex esl quae vetat aliquid fieri, et si factum sit,

reseindit, qualis est lmperfecta lex est, quae vetal aliquid fieri, et si faclum

sil, non rescindit, nec poenam iniungit er qui conlra legem fecil; qualis est lex Cincia, quae plus quam donari prohibet.

§§ 1—4. In folio Codicis Vaticani quod ante hunc articulum intercidisse videtur, definitiones iuris quaerere possis tales, quales Ulpianus initio Institutionum exhibuit (fr. 1. D. de iust. et iur.) Certe de divisione iuris scripti et non scripti egit. Eorum quae de iure scripto habuit nunc pars extat in § 1—3; 'le iure non scripto pauca verba exhibet § 4. Toti articulo igitur Cuiacianae edd. rubricam ,,De legibus et moribus" praepositam habent; cf. Gai I. § 1—7. Inst. I. 2. § 1—11. et citt. § 1. De lege Cincia cf. Vatic. fragm. tit. de donat. ad L. Cinciam, inprimis §§310—313; de exceptis personis §§ 298—310 ibid. § 2 de L. Furia vid. infra XXVIII. 7. Gai. II. 225. IV. 23. § 3- cf. Modest.

litur: aut derogatur, id est pars primae tollitur: aut subrogatur, id est adicitur aliquid primae legi: aut obrogatwr, id est mutatur aliquid ex prima lege. § 4. Mores sunt tacitus consensus populi, longa consuetudine inveteratus.

Tit. I. I>E LIBERTIS.

§ 5. Libertorum genera sunt tria., cives Romani, Latini Iuniani, dediticiorum numero.

§ 6. Cives Romani sunt liberti qui legitime manumissi sunt, id est vindicta aul * censu aut testamento, nullo iure inpediente.

§ 7. Vindicta manumittuntur apud magistratum P. K., velut Consulem Proconsulem Praetoremve **. (§ 8.) Censu manumittebantur olim qui lustrali censu Romae iussu dominorum inter cives Romanos censum prolitebantur. (§ 9.) Ut testamento manumissi liberi sint, lex duodecim tabularum facit, quae conlirmat tesiamenta. ***

§ 10. —t hodie autem ipso iure Hberi sunt ex lege Iunia, qua lege Lalini sunt nominatim inter amicos manumissi —. ff

§11. Dediticiorum numero sunt qui poenae causa vincti sunt a domino, quibusve stigmata mscripta fuerunt, quii>e propter noxam torti nocentesque inventi sunt, quive traditi sunt, ut ferro aut cum bestiis depugnarent, inveludum vel custodiam coniecti fuerunt, deinde quoquo modo manumissi sunt. idque lex Aelia Sen/ia fft facit.

§ 12. Eadem lege cautum est, ut minor triginta annorum servus vindicta manumissus civis Romanus non (iat, nisi apud consilium causa probata fueril, id est sine consilio manumissum lex Aelia Sentiai* servum manjere putat; testamento vero manumissum perinde haberi iubet, atque si domini voluntate in libertate esset, ideoque Latinus fit.

*) haec verba, qnae a breviatore consulto deleta videntur, ita fere restitui possunt secundum Gai. I. 17, suadente Bbckingio et all. — Edit. princeps: qui vindicta, censu aul test. n. i. i. manumissi sunt. Similiter antiquiores pleraeque. — Schilling: qui legitima manumissione Hberali sunt, id est vindicta, aul censu aul test. n. i. i. **) sic Mommsen, Stadtr. v. Salpens. not. 131. — Cod. Vat. inverso

ordine: ap. mag. Praet. Cons. Proc. ***) sic Mommsen; alii: testamento datas

libertales. cf. not. sq. f) Cuiacius in Obss. XIX. 30. haec verba praescribenda

esse censet: lnter amicos manumissi olim non erant ipso iure liberi, sed volunlate domini in libertate morabantur, et eos servire non permittebat Praetor. — Lachmanno magis placet inter lianc § et sequentem novem versus excidisse eosque continuisse praeceptum XII tabularum Uti Legassit (cf. XI. 14.), derinitionem Latinorum Iunianorum, et cuiusmodi libertate antc legem Iuniam usi fuerint qui inter amicos sive alio modo sine iusta mannmissione liberi esse iussi fuerint, nt apud Gaiura III. 56. Quibus non pfobatis Mommsen breviora proponit haec: Latitii sunt liberti gui voluntate domini in libertate morantur. quos olim Praetor luebatur in possessione liberlalis; hodie etc. ft) Cod. Vat. et edd. nominati. ,,Sed recte

Lachm.: per legem Iuniam ii qui inter amicos manumissi sunt nominalim; ceteri vero qui non legitime [§ 6.] manumissi sunt, per consequentiam Latini facti sunt." (Bbcking.) ttt) Cod. Vat. lex ascia, ut semper habet. f*) sic ex coniect. M. Hertzii, quae post longas dubitationes sane obtinebit. — Cod. Vat. caesccris.

[ocr errors]
« PreviousContinue »