Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

qui

* nisi minor anniculo sit filius filiave, causa probari non potest. nec me praeterit in aliquo rescripto divi Hadriani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris quoque causam probandam [desunt 2. lin.] Imperator tuendam dedit. ($ 74.) Item peregrino [3. lin.] uxorem duxisset et filio nato alias civitatem Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur an causam probare posset, rescripsit Imperator Antoninus perinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse. ($ 75.) Ex iis quae diximus apparet

[merged small][ocr errors][ocr errors]

**

errore

peregrinus [11⁄2 lin.] quidem er-
matrimonium

ea quae superius [8 68]

lus error intervenerit

nullo casu

nul

***

$ 76. [2 lin.] uxorem duxerit, sicut supra [$ 56] quoque diximus, iustum matrimonium contrahit et tunc ex iis qui nascitur, civis Romanus est et in potestate patris erit. ($ 77.) Itaque si civis Romana peregrino nupserit, is qui nascitur, licet omni modo peregrinus sit, tamen interveniente conubio iustus †† filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore e senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, etsi non fuerit conubium inter civem Romanam et peregrinum, qui nascitur iustus patris filius est. ($ 78.) Quod autem diximus inter civem Romanam peregrinumque matrimonio contracto eum qui nascitur, peregrinum [desunt 11 lin.]. ††† ($79.)

*) cf. Gai I. 29. sententia haec est: in erroris causa probanda nihil interest, cuius aetatis filius sit: ex lege Aelia Sentia autem causa probari non potest, si filius minor anniculo sit (Göschen).

**) argumentum hoc fere est: Peregrinus si civem Romanam uxorem duxerit, sive interveniente errore sive non, is qui nascitur peregrinus est; sed matrimonio per errorem contracto poterit admitti causae probatio, quam, ubi nullus error intervenerit, cessare constat. (Göschen secundum Hollw.)

***) summa hujus articuli haec videtur: peregrinum ex Lege A. S. causam probare non posse, sed erroris causam probandam admitti. (Goeschen.)

t) ex iis quae sequuntur intelligitur Gaium loqui de cive Romano qui peregrinam, cum qua conubium habeat, uxorem duxerit. (Göschen.)

††) ita ex coniect. Lachmanni. cf. §. 92.

ttt) in his undecim versibus (Cod. Ver. pag. XXIX a. v. 5-15) haec tantummodo legi possunt: lin. 7: eadem lege

qua et [ei?] conubium non sit

lin. 10: saria lex, lin. 14-16: est

accedit. qua parte iubet lex peregrina peregrinum

lege

futurum erat.

si partus; lin. 8. 9: peregrinus ex eo coitu nascatur;

nam etiam Totum articulum Göschen et Huschke

ita fere supplere volunt: (§. 78.) Quod autem diximus inter civem Romanum peregrinumque matrimonio contracto, eum qui nascitur peregrinum nasci, etiamsi co

a

Adeo autem hoc ita est, ut [desunt 3 lin.]* sed etiam, qui Latini nominantur: sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque civitates habebant et erant peregrinorum numero. ($ 80.) Eadem ratione ex contrario ex Latino et cive Romana qui nascitur, civis Romanus nascitur. fuerunt tamen qui putaverunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat: aliter vero contracto matrimonio eum qui nascitur iure gentium matris condicionem sequi. at vero hodie civis Romanus est; scilicet hoc iure utimur ex senatusconsulto, quo auctore divo Hadriano significatur, ut omni modo ex Latino et cive Romana natus civis Romanus nascatur. ($ 81.) His convenienter etiam illud senatusconsulto divo Hadriano auctore significatur, ut ex Latino et peregrina, item contra ex peregrino et Latina qui nascitur, matris condicionem sequatur. ($ 82.) Illud quoque his conveniens est, quod ex ancilla et libero iure gentium servus nascitur, et ex libera et servo liber nascitur. (§ 83.) Animadvertered tamen debemus, ne iuris gentium regulam vel lex aliqua vel quod legis vicem optinet, aliquo casu commutaverit. ($ 84.) Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat civis Romana quae alieno servo volente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed servum procreare: nam quod inter eam et dominum istius servi convenerit, ex senatusconsulto ratum esse iubetur. sed

e

nubium inter patrem et matrem non sit, id lege Mensia (?) introductum est. eadem lege illud quoque cavetur, ut si peregrinam, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit civis Romanus, peregrinus ex eo coitu nascatur. Et in priore quidem specie necessaria lex Mensia fuit: nam alioquin conubio inter patrem et matrem non interveniente is qui natus est secundum iuris gentium regulam matris, non patris condicioni accedit. || qua parte autem iubet lex e cive Romano et peregrina peregrinum nasci, nihil novi introduxit: nam etiam sine ea lege e regula iuris gentium idem futurum erat. (posterior pars ex coniect. Huschkii) cf. Ulp. V. 8. et fr. 24 D. de statu hom. (1. 5.) *) proponit Goeschen: Adeo autem hoc ita est, ut non interveniente conubio matrem is quoque sequatur, qui ex cive Romano et Latina coloniaria vel Iuniana nascitur, quamquam hoc casu cessat Lex Mensia (?). quae sane non eos tantum spectat qui peregrini, sed etiam qui Latini nominantur. Huschke: A. a. h. i. e., ut ex Latina et cive Romano qui nascitur, ex solo iure gentium matris condicioni accedat; quamquam lege Mensia non solum ceteri peregrini comprehenduntur, sed etiam qui Latini nominantur. (cf. § 96. not.).

a) cf. Gai I. 56. 67.

b) cf. Gai I. 30. 66 (III. 73.)

c) cf. Ulp. V. 9. (Inst. I. 4 pr.)

d) cf. Ulp. fr. 24. D. de statu hom. (1. 5.)

e) cf. Gai I. 91. 160. Inst. III. 12.

1

postea divus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat. ($ 85.) Ex lege ex ancilla et libero poterant liberi nasci: nam ea lege cavetur, ut si quis cum aliena ancilla quam credebat liberam esse coierit; si quidem masculi nascantur, liberi sint, si vero feminae, ad eum pertineant cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie divus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiam si masculi nascantur, servi sint eius cuius et mater fuerit. ($86.) Sed illa pars eiusdem legis salva est, ut ex libera et servo alieno, quem sciebat servum esse, servi nascantur. a itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.

$ 87. Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, iisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is civis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius [8 67 sqq.) rettulimus, quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum intervenire et emendare vitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur. ($ 88.) Sed si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa civis Romana facta sit, et tunc pariat, licet civis Romanus sit qui nascitur, sicut pater eius, non tamen in potestatem* patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est, neque ex ullo senatusconsulto talis coitus quasi iustus constituitur.

b

$ 89. Quod autem placuit, si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur liberum nasci, naturali ratione fit. nam hi qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur: itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit. at hi qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. ($ 90.) Itaque si cui mulieri civi Romanae praegnanti aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina fiat, tunc pariat, conplures distinguunt et putant, si

*) cf. Gai I. §. 55. not.

et

a) cf. fr. 2. pr. D. ne de statu defunct. (40. 15.) c. 3. C. soluto matr. (5. 18.) b) cf. Gai I. 82. 85. 89.

c) ad §§ 89. sqq. cf. Ulp. V. 8-10. fr. 18. 24. D. de statu hom. (I. 5.) fr. 2. §. 3. D. ad SC. Tertull. (38. 17.) coll. tit. J. I. 4.

quidem ex iustis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceperit, peregrinum ex ea nasci. (§ 91.) Item si qua mulier civis Romana praegnas ex senatusconsulto Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno servo coierit denuntiante domino eius [cf. $ 160], conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceperit, servum nasci eius cuius mater facta est ancilla. (§ 92.) Item peregrina quoque si vulgo conceperit, deinde civis Romana facta sit, et pariat, civem Romanum parit; si vero ex peregrino, cui secundum leges moresque peregrinorum coniuncta est, videtur ex senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est peregrinus nasci, nisi patri eius civitas Romana quaesita sit.

§ 93. Si peregrinus cum liberis civitate Romana donatus fuerit,* non aliter filii in potestate eius fiunt, quam si Imperator eos in potestatem redegerit. quod ita demum is facit, si causa cognita aestimaverit hoc filiis expedire: diligentius atque exactius enim causam cognoscit de impuberibus absentibusque. et haec ita edicto divi Hadriani significantur. (§ 94.) Item si quis cum uxore praegnante civitate Romana donatus sit, quamvis is qui nascitur, ut supra diximus [s 92], civis Romanus sit, tamen in potestate patris non fit: idque subscriptione divi Hadriani significatur. qua de causa qui intellegit uxorem suam esse praegnatem, dum civitatem sibi et uxori ab Imperatore petit, simul ab eodem petere debet, ut eum qui natus erit in potestate sua + habeat. (§ 95.) Alia causa est eorum qui Latini sunt++ et cum liberis suis ad civitatem Romanam perveniunt: nam horum in potestate fiunt liberi. quod ius quibusdam peregrinis** [desunt lin. 4] (S 96.) magi

ita ex coniect. Lachmanni et Huschkii. De re ipsa cf. Gai III. 20. †) suam Cod. Ver. ††) Huschke mavult: Latii iure.

**) Niebuhr ex hoc loco duplex ius: Latii maioris" et,,Latii minoris“ demonstrat. Quo non adoptato Huschke articulum ad sensum ita supplet: quod ius quibusdam peregrinis datum est, eoque pertinet quod Latini eo, quod stirpe ex se domi relicta cum uxore liberisque suis Romam migrant, et aliis quibusdam rebus et sibi et uxori liberisque suis civitatem Romanam quaerunt. illud vero ius, per quod Latini etiam eo, quod magistratum gerunt, civitatem R. consequuntur, minus latum est, cum hi tantum ipsi qui mag. g. rel. cf. Cic. pro Balb. 23. 24. Liv. 41. 8. Lex Servil. (ed. Klenze) c. 23. Huschke, Gaius p. 3—24. Nuper vero Mommsen hoc proposuit: quod ius quibusdam peregrinis civitatibus concessum est tributo iure maioris Latii. Eo enim differunt Latium maius et minus, quod maius Latium est, cum non solum qui magistratum gerunt, sed coniuges et parentes et liberi etiam eorum, qui magistratum gerunt, civitatem Rom. consequuntur: (§ 96) minus Latium, cum hi tantum qui rel. (coll. aere Salpens. cap. 21-23. 25.) Vid. Mommsen die Stadtrechte

stratum gerunt, civitatem Romanam consequuntur; minus latum [Latium?] est, cum hi tantum qui vel magistratum vel honorem gerunt ad civitatem Romanam perveniunt. idque conpluribus epistulis Principum significatur. [1 lin.]

$97. Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum et hi quos adoptamus.

c

Tit. XI. DE ADOPTIONIBUS.

Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam hi quos adoptamus.

b

§ 1. Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto, aut imperio magistratus. Imperatoris auctoritate adoptare quis potest eos easve qui quaeve sui iuris sunt. quae species adoptionis dicitur arrogatio. Imperio magistratus adoptare licet eos easve qui quaeve in potestate parentum sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est filius, filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis,

$ 98. Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut inperio magistratus, velut Praetoris. ($ 99.) Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is qui adoptatur rogatur an id fieri patiatur; et populus rogatur an id fieri iubeat. Imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis, pronepos, proneptis. (S 100.) Et quidem illa ado- pronepos, proneptis. ptio quae per populum fit § 2. Sed hodie ex nostra constitutione,1 cum nusquam nisi Romae fit: at haec etiam in provinciis aput Praesides earum fieri solet. ($101.) Item per populum feminae non adoptantur; nam id magis placuit. Aput Praetorem vero vel in provinciis aput Proconsulem Legatumve etiam feminae solent adoptari.

1) est c. 10. C. de adoptionibus.

filiusfamilias a patre naturali extraneae personae
in adoptionem datur, iura potestatis naturalis
patris minime dissolvuntur, nec quicquam ad pa-
trem adoptivum transit, nec in potestate eius
est, licet ab intestato iura successionis ei a no-
bis tributa sunt. si vero pater naturalis non ex-
traneo, sed avo filii sui materno, vel si ipse
pater naturalis fuerit emancipatus, etiam avo pa-
terno vel proavo simili modo paterno vel ma-
terno filium suum dederit in adoptionem: in hoc
casu,
quia in unam personam concurrunt et na-

der Lat. Gem. Salpensa etc. (1855) p. 405. not. 40. De re ipsa cf. etiam Gai 1. 79. 131. III. 56. Appian. B. C. II. 26. (Aatíov dínaιov) coll. Cic. ad Attic. V. 11. § 1. 2. Gellius XVI. 3. Asconius in Pison. (ed. Orell.) p. 3: Pompeius veteribus incolis dedit ius Latii, ut possent habere ius quod ceterae Latinae coloniae, id est ut gerendo magistratus civitatem Rom consequerentur. Strabo IV. 1. § 13 (tò xαλούμενον Λατεῖον)

*) §§ 98. 99. 103. 107. repetuntur in Gai fr. 2. D. de adopt. (1. 7.) cf. fr. 1. D. eod. Ulp. tit. VIII. Gell. V. 19.

a) Cic. pro domo c. 29: interrogatum: auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio?

b) i. e. novo modo, qui pedetentim in locum adoptionis per populum successit. Gell. V. 19. fr. 21. 38. 39. D. de adopt. (1. 7.) Diocl. c. 6. 8 C. (8. 48) De causae cognitione vid. fr. 15. § 2. 3. D. de adopt. (1. 7:)

c) de ritu adoptionis vid. Gai I. 132.

« PreviousContinue »