Page images
PDF
EPUB

1) cfr. 1. § 1. fr. 18. D. depos. $ 26. I. h. t.

($8.) Poenam tantum consequimur velut actione furti et iniuriarum, et secundum quorundam opinionem actione vi bonorum raptorum; nam ipsius rei et vindicatio et condictio nobis competit. (§ 9.) Rem vero et poenam persequimur velut ex his causis ex quibus adversus infitiantem in duplum agimus: quod accidit per actionem iudicati, depensi, damni iniuriae legis Aquiliae, et rerum legatarum* nomine quae per damnationem certae relictae sunt.

2) Inst. IV. 3. § 9. cf. h. t. § 23. 26.

3) cf. Inst. III. 27. § 7.

4) cf. Inst. III. 27. § 3. 4. Inst. IV. 17. § 4-7.

niam vel in stipulatum deductam petit actor, item commodati, depositi, mandati, pro socio, ex empto vendito, locato conducto. plane si depositi agetur eo nomine, quod tumultus, incendii, ruinae, naufragii causa depositum sit,1 in duplum actionem Praetor reddit, si modo cum ipso apud quem depositum sit, aut cum herede eius ex dolo ipsius agetur: quo casu mixta est actio. (§ 18.) Ex maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae persequendae causa comparatae sunt, aliae tam poenae quam rei persequendae, et ob id mixtae sunt. Poenam tantum persequitur quis actione furti: sive enim manifesti agatur quadrupli, sive nec manifesti dupli, de sola poena agitur: nam ipsam rem propria actione persequitur quis, id est suam esse petens, sive fur ipse eam rem possideat sive alius quilibet; eo amplius adversus furem etiam condictio est rei. (S 19.) Vi autem bonorum raptorum actio mixta est, quia in quadruplum rei persecutio continetur [IV. 2. pr.], poena autem tripli est. Sed et legis Aquiliae actio de damno [iniuriae v. iniuria dato] mixta est, non solum si adversus infitiantem in duplum agatur, sed interdum et si in simplum quisque agit. veluti si quis hominem claudum aut luscum occiderit, qui in eo anno integer et magni pretii fuerit: tanti enim damnatur quanti is homo in eo anno plurimi fuerit, secundum iam traditam2 divisionem. Item mixta est actio contra eos qui relicta sacrosanctis ecclesiis vel aliis venerabilibus locis legati vel fideicommissi nomine dare distulerint usque adeo, ut etiam in iudicium vocarentur: tunc etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relicta est dare compelluntur, êt aliud tantum pro poena, et ideo in duplum eius fit condemnatio.

4

3

§ 20. Quaedam actiones mixtam causam obtinere videntur, tam in rem, quam in personam. qualis est familiae erciscundae actio quae competit coheredibus de dividenda hereditate; item communi dividundo quae [al. qua] inter eos redditur inter quos aliquid commune est, ut id dividatur; item finium regundorum quae inter eos

*) recepi ex coniectt. Gösch. Lachm. et al., nunc probante Boeckingio. Cum toto articulo cf. Gai IV. 171. Paul. R. S. I. 19. § 1.: Quaedam actiones, si a reo infitientur, duplantur: velut iudicati, depensi, legati per damnationem relicti, damni iniuria legis Aquiliae, item de modo agri, cum a venditore emtor deceptus est. Inst. III. 27. § 7. De actione iudicati v. Cic. pro Flacco c. 21. § 49. fr. 6. § 3. D. de re iud. (42. 1.) fr. 74. § 2. D. de iudiciis (5. 1.) c. 2. C. de compens. (4. 31.); de a. depensi Gai III. 127. IV. 22.; de a. damni iniur. Gai IÎI. 210. (216.); de legatis per damnationem Gai II. 201. (282.)

1) ef. Gai IV. 172. 173.

2) cf. h. t. $ 19. supra.

fr. 1. pr. D. de servo corrupt.

3) c. 2. § 2. C. de plus petit.

4) cfr. 14. D. quod met. caus. fr. 1. pr. D. de calumniat.

5) c. 2. 5. restit. C. de sportulis.

6) ef. § 23. 25. I. h. t.

agitur qui confines agros habent. in quibus tribus iudiciis permittitur iudici rem alicui ex litigatoribus ex bono et aequo adiudicare, et si unius pars praegravare videbitur, eum invicem certa pecunia alteri condemnare.

§ 21. Omnes autem actiones vel in simplum conceptae sunt, vel in duplum, vel in triplum, vel in quadruplum: ulterius autem nulla actio extenditur. (§ 22.) In simplum agitur, veluti ex stipulatione, ex mutui datione, ex empto vendito, locato conducto, mandato, et denique ex aliis compluribus causis. (§ 23.2) In duplum agimus, veluti furti nec manifesti, damni iniuriae ex lege Aquilia, depositi ex quibusdam casibus [al. causis]. item servi corrupti quae competit in eum cuius hortatu consiliove servus alienus fugerit, aut contumax adversus dominum factus est, aut luxuriose vivere coeperit, aut denique quolibet modo deterior factus sit: in qua actione etiam earum rerum quas fugiendo servus abstulit aestimatio deducitur. item ex legato quod venerabilibus locis relictum est, secundum ea quae supra [8 19] diximus. ($ 24.) Tripli vero cum quidam maiorem verae aestimationis quantitatem in libello conventionis inseruit, ut [al. et] ex hac causa viatores, id est executores litium ampliorem summam sportularum nomine exegerint: tunc enim id quod propter eorum causam damnum passus fuerit reus in triplum ab actore consequetur, ut in hoc triplo et simplum in quo damnum passus est connumeretur. quod nostra constitutio induxit quae in nostro codice fulget, ex qua [al. quam] dubio procul est ex lege condicticiam [al. condicticia] emanare. (§ 25.1) Quadrupli, veluti furti manifesti, item de eo quod metus causa factum sit, deque ea pecunia quae in hoc data sit, ut is cui datur calumniae causa negotium alicui faceret vel non faceret, item ex lege condicticia [quae] a nostra constitutione oritur, in quadruplum condemnationem imponens his executoribus litium qui contra nostrae constitutionis normam a reis quicquam exegerint. ($ 26.) Sed furti quidem nec manifesti actio et servi corrupti a ceteris de quibus simul locuti sumus eo differt, quod hae actiones omnimodo dupli sunt; at illae, id est damni iniuriae ex lege Aquilia, et [de dolo] interdum depositi, infitiatione duplicantur, in confitentem autem in simplum dantur; sed illa quae de his competit quae relicta venerabilibus locis sunt non solum infitiatione duplicatur, sed et si distu

5

lerit relicti solutionem usque quo iussu magistratuum nostrorum conveniatur, in confitentem vero, et ante quam iussu magistratuum conveniatur solventem, simpli redditur. (§ 27.) Item actio de eo quod metus causa factum sit a ceteris de quibus simul locuti sumus eo differt, quod eius natura tacite continetur, ut qui iudicis iussu ipsam rem actori restituat absolvatur. quod in ceteris casibus non ita est, sed omnimodo quisque in quadruplum condemnatur, quod est et in furti manifesti actione.

$ 10. Quaedam praeterea sunt actiones quae ad legis actionem exprimuntur [s 32. 33), quaedam sua vi ac potestate constant. quod ut manifestum fiat, opus est ut prius de legis actionibus loquamur.

a

$ 11. Actiones quas in usu veteres habuerunt legis actiones appellabantur, vel ideo quod legibus proditae erant, quippe tune edicta Praetoris quibus complures actiones introductae sunt nondum in usu habebantur; vel ideo quia ipsarum legum verbis accommodatae erant, et ideo immutabiles proinde atque leges observabantur. unde cum quis de vitibus succisis ita egisset, ut in actione vites nominaret, responsum est eum rem perdidisse, quia debuisset arbores nominare, eo quod lex XII tabularum, ex qua de vitibus succisis actio competeret, generaliter de arboribus succisis loqueretur. (§ 12.) Lege autem agebatur modis quinque: sacramento, per iudicis postulationem, per condictionem, per manus iniectionem, per pignoris captionem.

с

§ 13. Sacramenti actio generalis erat: de qui

a) de origine legis actionum cf. Pomp. fr. 2. § 6-8. 12. 38. D. de orig. iur. (1. 2.) Gai IV. 30-34. 95; vide etiam Gai I. 184. II. 24. IV. 82. 94. 108. Ulp. XI. 24. 27. fragm. Vat. § 49. fr. 77. 123 pr. D. de R. I. (50. 17.) fr. 4. D. de. adopt. (1. 7.) fr. 3. D. de off. Praet. (1. 14.) fr. 3. D. de off. Procons. (1. 16.) fr. 1. D. de off. iuridici (1. 20.) Gord. c. 1. C. de adopt. (8. 48.) Constant. c. 7. C. de his qui a non domino man. (7. 10.) Varro de L. L. VI. 30. (Müller p. 84.): Contrarii horum vocantur dies nefasti, per quos dies nefas fari Praetorem: do, dico, addico; necesse enim aliquo eorum uti verbo, cum lege quid peragitur. Gellius XX. 10. Cic. pro Caec. 33. § 97. in Verr. II. 1. 45. § 115. de Orat. I. 36. § 167. Livius III. 44 sq. 49. Quinctil. Inst. Or. VII. 3. § 17. Tacit. Annal. XII. 60.

b) cfr. 1. pr. 2. 3. pr. 4. 11. D. arbor. furt. caes. (47. 7.) Paul. fr. 28. § 6. D. de iurei: (12. 2.)

c) de sacramenti L. A. agit § 13-17; de condictione § 18-20; de manus iniectione § 21-25; de pignoris captione § 26-29. h.; quo de iudicis postulatione auctor tractaverat folium deperditum est.

d) cf. Festus s. v. Sacramentum, aes significat quod poenae nomine rel. (Müller p. 344b-47a.) Varro de L. L. V. § 180. (Müller p. 70.) Ea pecunia quae in iudicium venit in litibus, sacramentum a sacro. Qui petebat et qui inficiabatur, de aliis rebus utrique quingenos aeris ad pontem deponebant, de aliis rebus item certo alio legitimo numero assum; qui iudicio vicerat suum sacramentum e sacro auferebat, victi ad aera16

GNEIST INSTITUTIONES.

bus enim rebus ut aliter ageretur lege cautum non erat, de his sacramento agebatur. eaque actio perinde periculosa erat falsi nomine,* atque hoc tempore periculosa est actio certae creditae pecuniae propter sponsionem qua periclitatur reus, si temere neget, et restipulationem qua periclitatur actor, si non debitum petat [$ 171. 180]: nam qui victus erat summam sacramenti praestabat poenae nomine; eaque in publicum cedebat praedesque eo nomine Praetori dabantur [§ 16. i. f.], non ut nunc sponsionis et restipulationis poena lucro cedit adversario qui vicerit. ($14.) Poena autem sacramenti aut quingenaria erat aut quinquagenaria. nam de rebus mille aeris plurisve quingentis assibus, de minoris vero quinquaginta assibus sacramento contendebatur; nam ita lege XII tabularum cautum erat. sed si de libertate hominis controversia erat, etsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento contenderetur, eadem lege cautum est favoris causa, ne satisdatione ** onerarentur adsertores [desunt 23 lin.]. ($ 15.)

[ocr errors]

ad iudicem accipiundum venirent. postea vero reversis dabatur post diem + xxx. index: idque per legem Pinariam factum est; ante eam au

rium redibat.

Valer. Probus (ed. Mommsen § 4): Q. N. T. S. Q. P. (quando negas, te sacramento quingenario provoco.)

*) ita quidem cum Bluhmii schedis fere congruum. Huschke: falsi convictis.

Savinius: falsiloquis;

**) ita ex coniect. Savinii; Heffter: ne pluris datione, vel praedis datione; Huschke favoris scilicet gratia libertatis, ne onerarentur ads.; Böcking: f. causa libertatis, ne rel.

***) in pagina LXXVIII.a Cod. Ver. pauca verba legi possunt haec: lin. 12: istae omnes actiones; lin. 18: captus; lin. 24: ad iudicem accipiundum. Dimidiam partem huius paginae Heffter, antiquis formulis testimoniisque usus, ita fere restituere conatus est:,,Nunc admonendi sumus, istas omnes actiones certis quibusdam et solemnibus verbis peragi debuisse. Si verbi gratia in personam agebatur contra eum qui nexu se obligaverat, actor eum apud Praetorem ita interrogabat: Quando in iure te conspicio, postulo an fias auctor, qua de re nexum mecum fecisti? Et altero negante, ille dicebat: Quando negas, sacramento quingenario te provoco, si propter te fidemve tuam captus fraudatusve siem. Deinde adversarius quoque dicebat: Quando ais neque negas me nexum fecisse tecum, qua de re agitur, similiter ego te sacramento quingenario provoco, si propter me fidemve meam captus fraudatusve non sies. Quibus ab utraque parte peractis litigatores poscebant iudicem, et Praetor ipsis diem praestituebat, quo ad iudicem accipiundum venirent." Verisimile certe etiam Goeschenio videtur h. 1. Nostrum de sacramenti L. A. in personam egisse, ut in § 16. de sacram. L. A. in rem agere pergit.

†) ita suppl. secundum Pseudo - Asconium ad Cic. Verr. II. 1. c. 9. (Orell. p. 164): poscebant iudicem, qui dahatur post trigesimum diem: quo dato deinde inter se comperendinum diem, ut ad iudicium venirent, denunciabant. Quo cum esset ventum, antequam causa ageretur, quasi per indicem rem exponebant: quod ipsum dicebatur causae coniectio, quasi causae suae in breve coactio.

a) Val. Prob. cit. § 4. T. PR. I. A. V. P. U. D. (te Praetor iudicem arbitrumve postulo uti des.)

*

tem legem
* dabatur iudex. illud ex su-
perioribus intellegimus, si de re minoris quam
M aeris agebatur, quinquagenario sacramento, non
quingenario eos contendere solitos fuisse. postea
tamen quam iudex datus esset, comperendinum
diem, ut ad iudicem venirent, denuntiabant.
deinde cum ad iudicem venerant, antequam aput
eum causam perorarent, solebant breviter ei et
quasi per indicem rem exponere: quae dicebatur
causae collectio, quasi causae suae in breve co-
actio. (S 16.) Si in rem agebatur, mobilia qui-
dem et moventia, quae modo in ius adferri addu-
cive possent, in iure vindicabantur ad hunc mo-
dum. qui vindicabat festucam tenebat. deinde
ipsam rem adprehendebat, velut hominem, et ita
dicebat: HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRI-
TIUM MEUM ESSE AIO SECUNDUM SUAM CAUSAM

SICUT DIXI. ECCE TIBI VINDICTAM INPOSUI:"
et simul homini festucam inponebat. adversarius
eadem similiter dicebat et faciebat. cum uterque
vindicasset, Praetor dicebat: MITTITE AMBO HO-
MINEM. illi mittebant. qui prior vindicaverat, ita
alterum interrogabat: POSTULO ANNE DICAS QUA
EX CAUSA VINDICAVERIS. ille respondebat: IUS
PEREGI SICUT VINDICTAM INPOSUI. deinde qui
prior vindicaverat dicebat: QUANDO TU INIURIA
VINDICAVISTI, D AERIS SACRAMENTO TE PRO-

*) Hollweg: statim; Heffter: nondum; Huschke: iis e decemviris.

a) Val. Prob. cit. § 4. I. D. T. S. P. (in diem tertium sive perendinum). Festus: Res comperendinata significat iudicium in diem tertium constitutum. (Müller p. 282.) b) vide Pseudo - Ascon. cit. not. t. Causae coniectio Paul. in fr. 1. de R I. et Nonius Marc. v. Coicere.

c) quid sit in iure manum conserere docet Gellius XX. 10. § 1. 7—10. (Hertz.) Manum conserere". nam de qua re disceptatur in iure [in re] praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re solemnibus verbis vindicare. ,,Vindicia", id est correptio manus, in re atque in loco praesenti apud Praetorem ex XII tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: si qui in iure manum conserunt. Sed postquam Praetores propagatis Italiae finibus, datis iurisdictionibus negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum caussa [ad] loginquas res gravabantur, institutum est, contra XII tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud Praetorem manum consererent, sed,,ex iure manum consertum vocarent"; id est, alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret, atque profecti simul in agrum de quo litigabatur terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad Praetorem deferrent, et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. Val. Prob. cit. E. I. M. C. V. (ex iure manu consertum vocavit). Cicero pro Mur. c. 12. § 26. has formulas exhibet: Fundus, qui est in agro, qui Sabinus vocatur, eum ego ex iure Quiritium meum esse aio. Inde ego te ex iure manum consertum voco. Unde tu me ex iure manu consertum vocasti, inde ibi ego te revoco. Suis utrisque superstitibus istam viam dico: ite viam. Redite viam Quando te in iure conspicio. Sed anne tu dicis, qua causa vindicaveris?

causam,

[ocr errors]

d) Val. Prob. (ed. Mommsen.) § 4: S. S. C. S. D. E. T. V. (secundum suam sieuti dixi, ecce tibi vindicta). Boethius I. ad Cic. Top. c. 2. § 10. (Orell. p. 288.): Vindicta vero est virgula quaedam, quam lictor manumittendi servi capiti imponens, eundem servum in libertatem vindicabat, dicens quaedam verba solemnia, atque ideo illa virgula vindicta vocabatur.

« PreviousContinue »