Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

vel conducto vel in quo gratis habitabat, deiectum effusumve aliquid est, ita ut alicui noceretur [al. nocerit], quasi ex maleficio obligatus intellegitur ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur, aut servi aut liberi. Cui similis est is qui ea parte qua vulgo iter fieri solet id positum aut suspensum habet, quod potest si ceciderit alicui nocere :1 quo casu poena decem aureorum constituta est. De eo vero quod deiectum effusumve est dupli, quanti damnum Jal. damni] datum sit, constituta est actio. Ob hominem vero liberum occisum quinquaginta aureorum poena constituitur; si vero vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum iudici videtur, actio datur: iudex enim computare debet mercedes medicis praestitas, ceteraque impendia quae in curatione facta sunt, praeterea operarum [al. operas] quibus caruit aut cariturus est ob id quod inutilis factus est. ($ 2.2) Si filiusfamilias seorsum a patre habitaverit, et quid ex coenaculo eius deiectum effusumve sit, sive quid positum suspensumve habuerit cuius casus periculosus est: Iuliano placuit in patrem nullam esse actionem, sed cum ipso filio agendum. quod et in filiofamilias iudice observandum est qui litem suam fecerit. (§ 3.3) Item exercitor navis aut cauponae aut stabuli de dolo [al. damno] aut furto, quod in nave aut in caupona aut in stabulo factum erit, quasi ex maleficio teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum quorum opera navem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit [neque ex maleficio adversus eum constituta haec actio, et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur. in his autem casibus in factum actio competit, quae heredi quidem datur, adversus heredem autem non competit.

INSTITUTIONUM

GAI COMMENTARIUS IV.

Superest, ut de actionibus loquamur.

1) ex Cels. fr. 51. D. de O. et A.

D. IUSTINIANI LIBER IV. (contin.)

Tit. VI. DE ACTIONIBUS. Superest, ut de actionibus loquamur. Actio autem nihil aliud est quam ius persequendi iudicio quod sibi debetur. 1

actionum

in rem

§ 1. Omnium actionum quibus inter aliquos apud iudices arbitrosve de quacumque re quaeritur summa divisio in duo geactio- nera deducitur: aut enim in ($ 2.) rem sunt aut in personam. Namque agit unusquisque aut cum eo qui ei obligatus est vel ex contractu vel ex maleficio (quo casu proditae actiones in personam sunt, per quas intendit adversarium ei dare facere

Si quaeritur, * quot genera sint, verius videtur duo esse: et in personam.a nam qui esse dixerunt ex sponsionum generibus, non animadverterunt quasdam species num inter genera se rettulisse. In personam actio est qua agimus quotiens cum aliquo qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est contendimus, id est cum intendimus dare, facere, praestare oportere. ($ 3.) In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut ius aliquod nobis competere, velut utendi, aut utendi fruendi, eun

oportere, et aliis quibusdam modis); aut cum eo agit qui nullo iure ei obligatus est, movet tamen alicui de aliqua re controversiam. Quo casu proditae actiones in rem sunt. Veluti si rem corporalem possideat quis, quam Titius suam esse affirmet, et possessor dominum se esse dicat: nam si Titius suam esse intendat, in di, agendi aquamve du- rem actio est. ($ 2.) Aeque si agat ius sibi cendi, vel altius tollendi esse de [al. in] fundo forte vel aedibus utendi velprospiciendi.item actio fruendi, vel per fundum vicini eundi agendi, vel ex diverso adversario est ex fundo vicini aquam ducendi, in rem actio est. negativa. b eiusdem generis est actio de iure praediorum urbanorum, veluti si agat ius sibi esse altius aedes suas tollendi, prospiciendive, vel proii

*) Unum versum deperditum ita fere supplendum esse censent Göschen et Lachm.

a) Ulpianus libro singul. regularum: Actionum genera duo sunt, in rem, quae dicitur vindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. In rem actio est per quam rem nostram quae ab alio possidetur petimus; et semper adversus eum est qui rem possidet. In personam actio est qua cum eo agimus qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum; et semper adversus eundem locum habet. (fr. 25. pr. D. de O. et A. 44. 7.) cf. Ulp. fr. 37. pr. eod. et fr. 178. § 2. de V. S. (50. 16). De formula dare, facere, praestare vid. L. Rubr. c. 22. (D. F. P. RESTITUERE) fr. 37. pr. D. de operis libert (38. 1). fr. 13. § 6. D. de act. emti (19. 1).

b) cfr. 2. pr. D. si servit. vind. (8. 5.)

1) cfr. 2 pr. D. si serv. vind.

2) Dig.?

3) cf. Ulp. fr. 25. § 2. h. t. cit. ad Gai. 5. infra.

4) cf. Gai IV. 36.

cfr. 1. D. de Publ. act.

5) cfr. 21. pr. 23. D. ex qu. caus. mai. fr. 35. pr. D. de O. et A.

6) cfr. 10 pr. D. quae in fraud.

ciendi aliquid vel immittendi [tignum] in vicini aedes. contra quoque de usufructu et de servitutibus praediorum rusticorum, item praediorum urbanorum invicem quoque proditae sunt actiones, ut si quis intendat ius non esse adversario utendi fruendi, eundi agendi, aquamve ducendi, item altius tollendi, prospiciendi, proiiciendi, immittendi, istae quoque actiones in rem sunt, sed negativae. quod genus actionis in controversiis rerum corporalium proditum non est: nam in his is agit qui non possidet; ei vero qui possidet non est actio prodita per quam neget rem auctoris [al. alterius v. actoris] esse. sane [hoc] uno casu qui possidet nihilominus actoris partes obtinet, sicut in latioribus digestorum libris opportunius apparebit.

§ 3. Sed istae quidem actiones quarum mentionem habuimus, et si quae sunt similes, ex legitimis et civilibus causis descendunt. Aliae autem sunt quas Praetor ex sua iurisdictione comparatas habet,3 tam in rem quam in personam, quas et ipsas necessarium est exemplis ostendere. Ecce plerumque ita permittit [al. permittitur] in rem agere, ut vel actor diceret se quasi usu cepisse quod usu non ceperit, vel ex diverso possessor diceret adversarium suum usu non cepisse quod usu ceperit. ($ 4.) Namque si cui ex iusta causa res aliqua tradita fuerit, veluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis aut legatorum, necdum eius rei dominus effectus est, si eius rei casu possessionem amiserit, nullam habet directam in rem actionem ad eam rem persequendam: quippe ita proditae sunt iure civili actiones, ut quis dominium suum vindicet. sed quia sane durum erat eo casu deficere actionem, inventa est a Praetore actio, in qua dicit is qui possessionem amisit eam rem se usucepisse et ita vindicat suam esse. quae actio Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio Praetore in edicto proposita est. (§ 5.5) Rursus ex diverso, si quis cum reipublicae causa abesset vel in hostium potestate esset, rem eius qui in civitate esset usuceperit, permittitur domino, si possessor reipublicae causa abesse desierit, tunc intra annum, rescissa usucapione, eam petere, id est ita petere, ut dicat possessorem usu non cepisse et ob id suam esse rem. quod genus actionis quibusdam et aliis, simili aequitate motus, Praetor accommodat, sicut ex latiore digestorum seu pandectarum volumine intellegere licet. ($ 6.6) Item si quis in fraudem

[blocks in formation]

creditorum rem suam alicui tradiderit, bonis eius a creditoribus ex sententia Praesidis possessis, permittitur ipsis creditoribus, rescissa traditione, eam rem petere, id est dicere eam rem traditam non esse et ob id in bonis debitoris mansisse. ($ 7.1) Item Serviana et quasi Serviana, quae etiam hypothecaria vocatur, ex ipsius Praetoris iurisdictione substantiam capit. Serviana autem experitur quis de rebus coloni quae pignoris iure pro mercedibus fundi ei tenentur; quasi Serviana autem, qua creditores pignora hypothecasve persequuntur.2 inter pignus autem et hypothecam, quantum ad actionem hypothecariam [pertinet], nihil interest: nam de qua re inter creditorem et debitorem convenerit, ut sit pro debito obligata, utraque hac appellatione continetur. sed in aliis differentia est: 3 nam pignoris appellatione eam proprie contineri dicimus quae simul etiam traditur creditori, maxime si mobilis sit; at eam quae sine traditione nuda conventione tenetur proprie hypothecae appellatione contineri dicimus. ($ 8.) In personam quoque actiones ex sua iurisdictione propositas habet Praetor. Veluti de pecunia constitutą, cui similis videbatur receptitia: sed ex nostra constitutione (cum et si quid plenius habebat, hoc in pecuniam constitutam transfusum est) et ea quasi supervacua iussa est cum sua auctoritate a nostris legibus recedere. Item Praetor proposuit [actionem] de peculio servorum filiorumque familias, et ex qua quaeritur an actor iuraverit, et alias complures. ($ 9.5) De pecunia autem constituta cum omnibus agitur, quicumque vel pro se vel pro alio soluturum se constituerit, nulla scilicet stipulatione interposita. nam alioquin, si stipulanti promiserit, iure civili tenetur. ($ 10.6) Actiones autem de peculio ideo adversus patrem dominumve comparavit Praetor, quia licet ex contractu filiorum servorumve ipso iure non teneantur, aequum tamen est peculio tenus, quod veluti patrimonium est filiorum filiarumque, item servorum, condemnari eos. (§ 11.7) Item si quis postulante adversario iuraverit deberi sibi pecuniam quam peteret, neque ei solvatur, iustissime accommodat ei talem actionem per quam non illud quaeritur, an ei pecunia debeatur, sed an iuraverit. ($ 12.8) Poenales quoque actiones bene [al. paene] multas ex sua iurisdictione introduxit: veluti adsersus eum qui quid ex albo eius corrupisset; et in eum qui patronum vel parentem in ius vocasset, cum id non

1) ef. Gai IV, 44.

2) efr. 2. $ 24. D. de orig. iur.

a

impetrasset; item adversus eum qui vi exemerit eum qui in ius vocaretur, cuiusve dolo alius exemerit; et alias innumerabiles. (§ 13.1) Praeiudiciales actiones in rem esse videntur, quales sunt per quas quaeritur, an aliquis liber vel libertus sit, vel de partu agnoscendo. ex quibus fere una illa legitimam causam habet per quam quaeritur, an aliquis liber sit; ceterae ex ipsius Praetoris iurisdictione substantiam capiunt.

S 4. Sic itaque discretis actionibus, certum est non posse nos rem nostram ab alio ita petere, SI PARET EUM DARE OPORTERE: nec enim quod nostrum est, nobis dari potest [III. 99], cum solum id dari nobis intellegatur quod ita datur, ut nostrum fiat; nec res quae est nostra, nostra amplius fieri potest. plane odio furum, quo magis pluribus actionibus teneantur, effectum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli rei recipiendae nomine fures ex hac actione etiam teneantur, si PARET EOS DARE OPORTERE, quamvis sit etiam adversus eos haec actio qua rem nostram esse petimus. (S 5.) Appellantur autem rem quidem actiones vindicationes; in personam vero actiones quibus dare fierive oportere intendimus, condi

ctiones.

3) vid. Gai IV. 18.

$ 14. Sic itaque discretis actionibus, certum est non posse actorem rem suam ita ab aliquo petere, si paret eum dare oportere: nec enim quod actoris est, id ei dari oportet, quia scilicet dari cuiquam id intellegitur quod ita datur, ut eius fiat; nec res quae iam actoris est, magis eius fieri potest. plane odio furum, quo magis pluribus actionibus teneantur, effectum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli rei recipiendae nomine fures etiam hac actione teneantur, si paret eos dare oportere [IV. 1. S 19], quamvis sit adversus eos etiam haec in rem actio per quam rem suam quis esse petit. (§ 15.) Appellamus autem in rem quidem actiones vindicationes; in personam vero actiones quibus dare facere oportere intenditur, condictiones. 3 condicere enim est denuntiare prisca lingua; nunc vero abusive dicimus condictionem actionem in personam esse qua actor intendit dari sibi oportere. nulla enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit.

ut

§ 6. Agimus autem interdum, rem tantum consequamur, interdum ut poenam tantum, alias ut rem et poenam. (§ 7.) Rem tantum persequimur velut actionibus quibus ex contractu agimus.

in

§ 16. Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt. ($ 17.) Rei persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. Earum vero actionum quae in personam sunt, hae quidem quae ex contractu nascuntur, fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur: veluti quibus mutuam pecu

a) aliam divisionem huic addit Ulpianus libro singulari regul.: Actionum autem quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. Ex contractu actio est quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, veluti emendo vendendo, locando conducendo et ceteris similibus. Ex facto actio est quotiens ex eo teneri quis incipit quod ipse admisit, veluti furtum vel iniuriam commisit vel damnum dedit. In faclum actio dicitur, qualis est exempli gratia actio quae datur putrono adversus libertum a quo contra edictum Praetoris in ius vocatus est. (Omnes autem actiones aut civiles dicuntur aut honorariae.) fr. 25. § 1. 2. D. de O. et A. (44. 7.)

« PreviousContinue »