Page images
PDF
EPUB

domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit. nam qui nudum ius Quiritium in servo habet, is potestatem habere non intellegitur.

[ocr errors]

$ 55. Item in potestate nostra sunt liberi nostria quos iustis nuptiis procreavimus. quod ius proprium civium Romanorum est.* fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus. idque divus Hadrianus edicto quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo civitatem Romanam petebant, significavit. nec me praeterit Galatarum gentem credere, in potestatem** parentum liberos esse. 1) cf. fr. 1. D. de ritu nuptiarum. 2) ex Ulp. fr. 4. D. de his qui sui.

$56. Habent autem in potestate liberos cives Romani,*** si cives Romanas uxores duxerint, vel etiam Latinas peregrinasve cum quibus conubium habeant. cum enim conubium id efficiat, ut

Tit. IX. DE PATRIA POTESTATE.

In potestate nostra sunt liberi nostri quos ex iustis nuptiis procreaverimus. ($ 1.1) Nuptiae autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio, individuam consuetudinem vitae continens. (§ 2.) Ius autem potestatis quod in liberos habemus proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus.

(S 3.2) Qui igitur ex te et uxore tua nascitur in tua potestatc est. item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri. Qui tamen ex filia tua nascitur in tua potestate non est, sed in patris eius. Tit. X. DE NUPTIIS.

Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum praecepta legum coëunt, masculi quidem puberes, feminae autem viripotentes, sive patresfamilias sint sive filiifamilias; dum tamen filiifamilias et consensum habeant parentum, quorum in po

*) haec verba §i 55. repetuntur in Gai fr. 3. D. de his qui sui (1. 6). Ceterum cf. fr. 4. 5. eod.

**) in potestatem est: sic Cod. Ver. — Böcking in Addendis pag. 342. edit. IV. permultos locos collegit, quibus huius accusativi usus confirmatur, velut: in potestatem esse G. I. 55. 57. 88. 132. Aes Salpens. c. 21. Liv. II. 14. Valer. Max. I. 6. Cicero de imp. Pomp. 12. 33. Gell. I. 7; in libertatem esse Liv. XXXVII. 56; in possessionem esse Gai IV 153. et fr. 9. D. 41. 2. et Paulus, Ulp., Scaevola, Tryph. in Dig.; in adoptionem habere Iavolenus fr. 107. D. 45. 1. Gai II. 136; in vadimonium esse Cic. · pro Quint. 5, 22.; in amicitiam P. R. dicionemque esse Cic. div. 20, 66; in moram esse Sallust. in censum manumitti Dosith. § 17; in custodiam habere Liv. Tac.; in terram Italiam esse Lex agr. v. 1; in Macedoniam esse, Liv.; in usum est Gai III 123. Cod. Ver.; in mentem est Plaut.; in eius personam procedit G. II 217. etc.

***) ita prop. Göschen. Huschke duorum versuum spatium explere mavult ita: Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere cives Romani ita intelleguntur, si conubium intervenerit, hoc est rel. De re ipsa cf. Gai. I 67. 76. 80. 88. Ulp. V. § 1-6. 8. fr. 19. 24. D. de statu hom. (1. 5.)

a) cf. fr. 4. D. de his qui sui i. (1. 6.) Ulp. libro I. Inst.: Nam civium Romanorum quidam sunt patresfamiliarum, alii filiifamiliarum, quaedam matresfamiliarum, quaedam filiaefamiliarum. patresfamiliarum sunt, qui sunt suae potestatis, sive puberes sive impuberes; simili modo matresfamiliarum. filiifamiliarum et filiae, quae sunt in aliena potestate; nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est; item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate; et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri.

b) cf. fr. 2. 3. D. de ritu nupt. (23. 2.) fr. 25. § 4. D. de acquir. hered. (29. 2.); de ritu nuptiarum vid. ad Gai. I 110 sqq. citt.

liberi patris condicionem sequantur, evenit ut non solum cives Romani fiant, set et in potestate patris sint. ($57.) Unde et veteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisve quas primas post missionem uxores duxerint. et qui ex eo matrimonio nascuntur, et cives Romani et in potestatem parentum fiunt.

testate sunt. nam hoc fieri debere, et civilis et naturalis ratio suadet in tantum, ut iussum parentis praecedere debeat. unde quaesitum est, an furiosi filia nubere, aut furiosi filius uxorem ducere possit? cumque super filio variabatur, nostra processit decisio [c. 25. C. de nupt.], qua permissum est, ad exemplum filiae furiosi filium quoque posse et sine patris interventu [al. interitu] matrimonium sibi copulare secundum datum ex constitutione modum. § 1. Ergo non omnes nobis uxores ducere licet. nam quarundam nuptiis abstinendum est.

$ 58. Sciendum autem est non omnes nobis uxores ducere licere: nam a quarundam nuptiis abstinere debemus.

$ 59. Inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se optinent nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, velut inter patrem et filiam, vel matrem et filium, vel avum et neptem : et si tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut et dissoluta adoptione idem iuris maneat: itaque eam quae nobis adoptione filiae aut neptis loco esse coeperit non poterimus uxorem ducere, quamvis eam emancipaverimus.

$ 60. Inter eas quoque personas quae ex transverso gradu cognatione iunguntur est quaedam similis observatio, sed non tanta. (§ 61.) Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, sive eodem patre eademque matre nati fuerint, sive alterutro eorum. sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; set et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.

a

Inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se obtinent nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam, vel avum et neptem, vel matrem et filium, vel aviam et nepotem, et usque ad infinitum. et si tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. Et haec adeo ita sunt, ut quamvis per adcptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio iungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat: itaque eam quae tibi per adoptionem fiiia aut neptis esse coeperit non poteris uxorem ducere, quamvis eam emancipaveris.

§ 2. Inter eas quoque personas quae ex transverso gradu cognationis iunguntur est quaedam similis observatio, sed non tanta. Sane enim inter fratrem et sororem nuptiae prohibitae sunt, sive ab eodem patre eademque matre nati fuerint, sive ex alterutro eorum. sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter te et eam nuptiae consistere non possunt; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, poteris eam uxorem ducere; sed et si tu emancipatus fueris, nihil est impedimento nuptiis. et ideo con

a) cf. ad. § 1-10. h. t. fr. 8. fr. 12. §4. fr. 14. 15. 17. 39. 40.53-55. 68. D. de ritu nupt. (23. 2.)

1) e Gai fr. 17. § 1. D. de ritu nupt.

$ 62. Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum venit, cum divus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset. sororis vero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus constitutionibus significantur. Item amitam et materteram uxorem ducere non licet.

2) cf. Diocl. c. 17. C. de nuptiis. c. 5. C. de incestis nupt.

$ 63. Item eam quae nobis quondam socrus aut nurus aut privigna aut noverca fuit. ideo autem diximus quondam, quia si adhuc constant eae nuptiae per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione inter nos nuptiae esse non possunt, quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere. 3) cfr. 14. § 4. D. de ritu nupt.

4) cfr. 31. § 2. D. eod.

5) ex Ulp. fr. 12. § 3. D. de ritu nupt.

6) cf. fr. 14. § 2. D. eod.

stat si quis generum adoptare velit, debere eum ante filiam suam emancipare; et si quis velit nurum adoptare, debere eum ante filium emancipare. ($3.) Fratris vel sororis filiam uxorem ducere non licet. sed nec neptem fratris vel sororis ducere quis potest, quamvis quarto gradu sint: cuius enim filiam uxorem ducere non licet, eius neque neptem permittitur. eius vero mulieris quam pater tuus adoptavit filiam non videris impediri uxorem ducere, quia neque naturali neque civili iure tibi coniungitur. (§ 4.) duorum autem fratrum vel sororum liberi, vel fratris et sororis, iungi possunt. (§ 5.) item amitam, licet adoptivam, uxorem ducere non licet, item materteram: quia parentum loco habentur. qua ratione verum est, magnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxorem ducere.

3

§ 6. Affinitatis quoque veneratione quarundam nuptiis abstinere necesse est. Ut ecce privignam aut nurum uxorem ducere non licet, quia utraeque filiae loco sunt. quod scilicet ita accipi debeat, si fuit nurus aut privigna: nam si adhuc nurus est, id est si adhuc nupta est filio tuo, alia ratione uxorem eam ducere non possis, quia eadem duobus nupta esse non potest; item si adhuc privigna tua est, id est si mater eius tibi nupta est, ideo eam uxorem ducere non poteris, quia duas uxores eodem tempore habere non licet. ($ 7.) Socrum quoque et novercam prohibitum est uxorem ducere, quia matris loco sunt. quod et ipsum dissoluta demum affinitate procedit: alioqui, si adhuc noverca est, id est si adhuc patri tuo nupta est, communi iure impeditur tibi nubere, quia eadem duobus nupta esse non potest; item si adhuc socrus est, id est si adhuc filia eius tibi nupta est, ideo impediuntur nuptiae, quia duas uxores habere non possis. ($ 8.) Mariti tamen filius ex alia uxore et uxoris filia ex alio marito, vel contra, matrimonium recte contrahunt, licet habeant fratrem sororemve ex matrimonio postea contracto natos. ($ 9.) 5 Si uxor tua post divortium ex alio filiam procreaverit, haec non est quidem privigna: sed Iulianus huiusmodi nuptiis abstinere debere ait; nam nec sponsam filii nurum esse, nec patris sponsam novercam esse, rectius tamen et iure facturos eos qui huiusmodi nuptiis se abstinuerint. ($ 10.) Illud certum est serviles quoque cognationes impedimento esse nuptiis, si forte pater et filia, aut frater et soror manumissi fuerint. ($ 11.) Sunt et aliae personae, quae pro

6

4

pter diversas rationes nuptias contrahere prohibentur, quas in libris digestorum seu pandectarum ex veteri iure collectorum [al. collectarum] enumerari permisimus.

$ 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere videtur, neque liberos. hi enim qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere videntur, patrem vero non utique nec ob id in potestate eius sunt, sed quales sunt ii quos mater vulgo concepit. nam nec hi patrem habere omnino intelleguntur, cum his etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, vel a Graeca voce quasi блоoάdηv concepti, vel quasi sine patre filii.

1) c. 6. C. de incestis nupt.

§ 12. Si adversus ea quae diximus aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae, nec matrimonium, nec dos intellegitur. Itaque ii qui ex eo coitu nascuntur in potestate patris non sunt: sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt ii quos mater vulgo concepit. nam nec hi patrem habere intelleguntur, cum his etiam [pater] incertus est: unde solent filii spurii appellari, vel a Graeca voce quasi σποράδην concepti, vel [S. P.] quasi sine patre filii. Sequitur ergo, ut et dissoluto tali coitu nec dotis exactioni locus sit. Qui autem prohibitas nuptias coëunt et alias poenas patiuntur, quae sacris constitutionibus continentur.

[blocks in formation]

$13. Aliquando autem evenit, ut liberi qui statim ut nati sunt in potestate parentum non fiant, postea autem redigantur in potestatem. Qualis est is qui, dum naturalis fuerat, postea curiae datus, potestati patris subiicitur. nec non is qui, a muliere libera procreatus cuius matrimonium minime legibus interdictum fuerat, sed ad quam pater consuetudinem habuerat, postea ex nostra constitutione2 dotalibus instrumentis compositis in potestate patris efficitur: quod et alii ex eodem matrimonio si fuerint procreati, [al. quod et aliis liberis qui ex eodem matrimonio fuerint procreati] similiter nostra constitutio praebuit.

§ 67. Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam civem Romanam esse crederet, et filium

*) ita ex coniect. Huschkii. Sententia certe haec est: filio anniculo facto et causa probata Latinum, praeterquam quod civitatem adipiscatur tam ipse quam uxor eius et filius, si eiusdem condicionis sint, incipere etiam in potestate habere filium. (Göschen.)

a) cf. Gai I. 29. 73. 94. 95. III. 5. Ulp. VII, 4.

b) cf. Gai I. 30. 80.

c) legitimationem per curiae oblationem introduxit Theodosius II. c. 3. 4. C. de natur. liberis (5. 27) legitimationem per subsequens matrimonium primo Constantinus, deinde Zeno, Anastasius, Iustinianus c. 5-7. 10. 11. eod.; legitimationem per rescriptum principis et ius novissimum contin. nov. 12. c. 4; 18. c. 11; 78. c. 3; 74. c. 1. 2; 117. c. 2. d) cf. Gai II. 142. III. 5. 73. Ulp. VII. 4. V. 9.

procreaverit, hic non est in potestate, quia ne quidem civis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis cuius et mater fuerit, quia non aliter quisquam ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad civitatem Romanam perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. Idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit civis Romana. (§ 68.) Item si civis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam civi Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque et maritus ad civitatem Romanam perveniunt, et aeque simul incipit filius in potestate-patris esse. Idem iuris est si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit: nam et de hoc specialiter senatusconsulto cavetur. Idem iuris est aliquatenus, si ei qui dediticiorum numero est, tamquam civi Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit: nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamvis fiat civis Romanus, in potestatem patris non redigitur. ($ 69.) Item si Latina peregrino, quem Latinum esse crederet, nupserit, potest ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita omnes fiunt cives Romani, et filius in potestate patris esse incipit. ($ 70.) Idem iuris omnino est, si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut civem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit. ($ 71.) Praeterea si civis Romanus, qui se credidisset Latinum, duxisset Latinam, permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam si ex lege Aelia Sentia uxorem duxisset. Item his qui licet cives Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare quo facto peregrina uxor civis Romana fit et filius quoque ita non solum ad civitatem Romanam pervenit, sed etiam in potestatem patris redigitur. ($172.) Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus. (§ 73.) Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest cuius aetatis. filius sive filia sit

b

a) cf. Ulp. VII. 4. Paul. in Collat XVI. 3. §§. 7. 15. Gai I. 78 sqq. b) cf. Gai I. 30.

« PreviousContinue »