Page images
PDF
EPUB

1) cfr. 8. pr. cit. D. de peric.

2) cfr. 4. 5. 6. pr. D. de contr. empt.

3) adde Paul. S. R. II. 17.

niat, animadvertendum erit, an custodiam eius usque ad traditionem venditor susceperit. sane enim, si susceperit, ad ipsius periculum is casus pertinet; si non susceperit, securus erit. idem et in ceteris animalibus ceterisque rebus intellegimus. Utique tamen vindicationem rei et condictionem exhibere debebit emptori: quia sane qui rem nondum emptori tradidit adhuc ipse dominus est. idem est etiam de furti et de damni iniuriae actione. ($ 4.') Emptio tam sub condicione quam pure contrahi potest. sub condicione, veluti si Stichus intra certum diem tibi placuerit, erit tibi emptus aureis tot. ($ 5.2) Loca sacra vel religiosa, item publica (veluti forum, basilicam) frustra quis sciens emit, quae tamen si pro privatis vel profanis deceptus a venditore emerit, habebit actionem ex empto, quod non habere ei liceat, ut consequatur quod sua interest deceptum eum non esse. Idem iuris est, si hominem liberum pro servo emerit.3

Tit. XXIV. DE LOCATIONE ET CONDUCTIONE.

b

Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni, hisdemque iuris regulis consistunt.* Nam ut emptio et venditio ita contrahitur, si de pretio convenerit, sic etiam locatio et conductio ita contrahi intellegitur, si merces constituta sit. Et competit locatori quidem locati actio, conductori vero conducti. (§ 1.) Et quae supra [III. 23. § 1] diximus, si alieno arbitrio pretium permissum [al. promissum] fuerit, eadem et de locatione et conductione dicta esse intellegamus, si alieno arbitrio merces permissa fuerit. Qua de causa si fulloni polienda curandave, aut sarcinatori sarcienda vestimenta quis dederit, nulla statim mercede constituta, sed postea tantum daturus quantum inter eos convenerit, non proprie locatio et conductio contrahi intellegitur, sed eo

§ 142. Locatio autem et conductio similibus regulis constituuntur:a nisi enim merces certa statuta sit, non videtur locatio et conductio contrahi. (§ 143.) unde si alieno arbitrio merces permissa sit, velut quanti Titius aestimaverit, quaeritur an locatio et conductio contrahatur. qua de causa si fulloni polienda curandave, sarcinatori sarcienda vestimenta dederim, nulla statim mercede constituta, postea tantum daturus quanti inter nos ɔonvenerit, quaeritur an locatio et conductio contrahatur ; (S 144.) vel si rem tibi utendam dederim et invicem aliam rem utendam acceperim, quaeritur an

nomine praescriptis verbis actio datur. ($ 2.) Praeterea, sicut vulgo quaerabatur, an permutatis rebus emptio et venditio contrahitur [III. 23. § 2]: ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam

a) similiter Gai fr. 2. D. locati (19. 2.) cf. Paul. fr. 1. eod. Gai III. 162. Ulp. libro Í. Inst. (ex fragm. ed. Endlicher): Locatum quoque et conductum ius gentium induxit. Nam ex quo coepimus possessiones proprias et res habere, et locandi ius nancti sumus, et conducendi rcs alienas; et is qui conduxit iure gentium tenetur ad mercedem ex. . . . .

b) cf. Gai fr. 25. pr. D. locati (19. 2.) et fr. 22. D. de praescr. verb. (19. 5.) Gai III. 205.

locatio et conductio contrahatur.

1) ex Ulp. fr. 17. § 3. D. praescr. v.

$ 145. Adeo autem emptio et venditio et locatio et conductio familiaritatem aliquam inter se habere videntur, ut in quibusdam causis quaeri soleat utrum emptio et venditio contrahatur, an locatio et conductio. a. veluti si qua res in perpetuum locata sit, quod evenit in praediis municipum quae ea lege locantur, ut quamdiu id vectigal praestetur, neque ipsi conductori neque heredi eius praedium auferatur; sed magis placuit locationem conductionemque esse.

2) c. 1. C. de iure emphyt.

sive fruendam quis dederit, et invicem a te aliam utendam sive fruendam acceperit. et placuit non esse locationem et conductionem, sed proprium genus esse contractus.1 veluti si cum unum quis bovem haberet et vicinus eius unum, placuerit inter eos, ut per denos dies invicem boves commodarent ut opus facerent, et apud alterum bos periit: neque locati vel conducti, neque commodati competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, verum praescriptis verbis agendum est. § 3. Adeo autem familiaritatem aliquam inter se habere videntur emptio et venditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam causis quaeri soleat utrum emptio et venditio contrahatur, an locatio et conductio. Ut ecce de praediis quae perpetuo quibusdam fruenda traduntur, id est ut quamdiu pensio sive reditus pro his domino praestetur, neque ipsi conductori neque heredi eius cuive conductor heresve eius id praedium vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit aliove quo modo alienaverit, auferre liceat. sed talis contractus, quia inter veteres dubitabatur, et a quibusdam locatio, a quibusdam venditio existimabatur: lex Zenoniana2 lata est quae emphyteuseos contractui propriam statuit naturam, neque ad locationem neque ad venditionem inclinantem, sed suis pactionibus fulciendam, et si quidem aliquid pactum fuerit, hoc ita obtinere, acsi naturalis [al. natura talis] esset contractus; sin autem nihil de periculo rei fuerit pactum, tunc si quidem totius rei interitus accesserit, ad dominum super hoc redundare periculum, sin particularis, ad emphyteuticarium huiusmodi damnum venire. quo iure

utimur.

$ 146. Item si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in singulos qui integri exierint pro sudore denarii xx mihi darentur, in eos vero singulos qui occisi aut debilitati fuerint, denarii mille: quaeritur utrum emptio et venditio, an locatio et conductio contrahatur. et magis placuit eorum qui integri exierint locationem et conductionem contractam videri, at eorum qui occisi aut debilitati sunt emptionem et venditionem esse: idque ex accidentibus apparet, tamquam sub condicione facta cuiusque venditione an locatione. iam enim non dubitatur, quin sub condicione res ve

niri aut locari possint. (§ 147.) Item quaeritur, si ($ 4.) Item quaeritur, si

a) similiter Gai fr. 2. § 1. locati (19. 2.). De praediis in perpetuum locatis

vide Dig. VI. 3. si ager vectigalis petatur.

b) cf. Paul. fr. 20. pr. D. locati. (19. 2.) Inst. III. 23. § 3.

c) cf. Gai fr. 2. § 1. cit. locati. cfr. 22. § 2. eod. fr. 20. D. de contr. emt. (18. 1.)

cum aurifice mihi convenerit, ut is
ex auro suo certi ponderis certaeque
formae anulos mihi faceret, et ac-
ciperet verbi gratia denarios cc,
utrum emptio et venditio, an locatio
et conductio contrahatur. Cassius
ait materiae quidem emptionem ven-
ditionem contrahi, operarum autem
locationem et conductionem. sed ple-
risque placuit emptionem et venditio-
nem contrahi. atqui si meum aurum
ei dedero, mercede pro opera con-
stituta, convenit locationem condu-
ctionem contrahi.

1) Gai fr. 25. § 3. 6. 7. D. locati.

2) c. 10. C. eod.

$ 148. Societatem coire solemus aut totorum bonorum, aut unius alicuius negotii, veluti mancipiorum emendorum aut vendendorum. 3) cf. Ulp. fr. 29. D. pro soc.

Gai III. 150. infra.

cum aurifice Titius convenerit, ut is ex auro suo certi ponderis certaeque formae anulos ei faceret, et acceperit [al. acciperet] verbi gratia aureos. decem, utrum emptio et venditio contrahi videatur, an locatio et conductio. Cassius ait materiae quidem emptionem et venditionem contrahi, operae autem locationem et conductionem. sed placuit tantum emptionem et venditionem contrahi. quodsi suum aurum Titius dederit, mercede pro opera constituta, dubium non est quin locatio et conductio sit.

$ 5. Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet, et si quid in lege praetermissum fuerit, id ex bono et aequo debet praestare. Qui pro usu aut vestimentorum, aut argenti, aut iumenti, mercedem aut dedit aut promisit, ab eo custodia talis desideratur qualem diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet. quam si praestiterit et aliquo casu rem amiserit, de restituenda ea non tenebitur.

$ 6.2 Mortuo conductore intra tempora conductionis, heres eius eodem iure in conductionem succedit.

Tit. XXV. DE SOCIETATE.

Societatem coire solemus aut totorum bonorum, quam Graeci specialiter xoivoлoažiav appellant; aut unius alicuius negotiationis, veluti mancipiorum emendorum vendendorumque, aut olei, vini, frumenti emendi vendendique. (S 1.3) Et quidem, si nihil de partibus lucri et damni nominatim convenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur. Quodsi expressae fuerint partes, hae servari debent: nec enim umquam dubium fuit, quin valeat conventio, si duo inter se pacti sunt, ut ad unum quidem duae partes et damni et lucri pertineant, ad alium tertia. ($ 2.) De illa sane conventione quaesitum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debeat haberi conventio? Quintus Mucius contra naturam societatis talem pactionem esse existimavit, et ob id non esse ratam habendam. Servius

($ 149.) Magna autem quaestio fuit, an ita coiri possit societas, ut quis maiorem partem lucretur, minorem damni praestet. quod Quintus Mucius

*

etiam contra naturam societatis esse censuit; sed Servius Sulpicius, cuius praevaluit sententia, adeo ita coiri posse societatem existimavit, ut dixerit illo quoque modo coiri posse,

[ocr errors]

*) ita ex Iust., coll. Paul, fr. 30. D. pro socio. (17. 2.) Adde Ulp. fr. 29. eod.

erunt.

ut quis nihil omnino damni praestet, Sulpicius cuius sententia praevaluit sed lucri partem capiat, si modo contra sentit, quia saepe quorundam opera eius tam pretiosa videatur, ut ita pretiosa est opera in societate, aequum sit eum cum hac pactione ut eos iustum sit meliore condicione in societatem admitti. nam et ita in societatem admitti: nam et ita posse coire socie- coiri posse [al. coire] societatem non dubitatur, ut alter tatem constat, ut pecuniam conferat, alter non conferat, et tamen lucrum unus pecuniam con- inter eos commune sit, quia saepe opera alicuius pro peferat, alter non cunia valet. et adeo contra Quinti Mucii sententiam obconferat, et tamen tinuit, ut illud quoque constiterit posse convenire, ut lucrum inter eos quis lucri partem ferat, damno [al. damni] non teneatur, commune sit; sae- quod et ipsum Servius convenienter sibi [fieri] existipe enim opera ali- mavit: quod tamen ita intellegi oportet, ut si in aliqua cuius pro pecunia re lucrum in aliqua damnum allatum sit, compensatione valet. ($ 150.) Et facta, solum quod superest intellegatur lucri esse. (§ 3.) illud certum est, si de partibus lucri et damni illud expeditum est, si in nihil inter eos convenerit, tamen aequis ex par- una causa pars fuerit extibus commodum et incommodum inter eos compressa, veluti in solo lucro mune esse. sed si in altero partes expressae vel in solo damno, in altera fuerint velut in lucro, in altero vero omissae, vero omissa: in eo quoque in eo quoque quod omissum est similes partes quod praetermissum est eandem partem servari. § 4. Manet autem societas eousque, donec in eodem consensu perseveraverint; at cum aliquis renuntiaverit societati, solvitur societas. sed plane si quis callide in hoc renuntiaverit societati, ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti si totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiaverit societati, ut hereditatem solus lucrifaceret, cogetur hoc lucrum communicare. si quid vero aliud lucrifaciat quod non captaverit, ad ipsum solum pertinet. ei vero cui renuntiatum est, quicquid omnino post renuntiatam societatem acquiritur, soli conceditur. (S 5.) Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit certam personam sibi elegit. sed et si consensu plurium societas coita sit, morte unius solvitur, etsi plures supersint, nisi in coeunda societate aliter convenerit. (§ 6.) Item si alicuius rei contracta societas sit, et finis negotio impositus est, finitur societas. ($7.) Publicatione

§ 151. Manet autem societas eousque, donec in eodem sensu perseverant; at cum aliquis renuntiaverit societati, societas solvitur. sed plane si quis in hoc renuntiaverit societati, ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti si mihi totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiaverit societati, ut hereditatem solus lucrifaciat, cogetur hoc lucrum communicare. si quid vero aliud lucri fecerit quod non captaverit, ad ipsum solum pertinet. mihi vero, quidquid omnino post renuntiatam societatem adquiritur, soli conceditur. ($ 152.) Solvitur adhuc societas etiam morte socii; quia qui societatem contrahit certam personam sibi eligit. ($ 153.) Dicitur et capitis diminutione solvi societatem, quia civili ratione capitis diminutio morti aequiparari * dicitur: sed si adhuc consentiant in societatem, nova videtur incipere societas. (§ 154.) Item si cuius

*) Huschke mavult: mortis instar habere; alii aliter. Cf. Gai III. 101. I. 128.

a) cf. fr. 4. § 1. fr. 63. § 10. fr. 65. pr. § 1–12. D. pro socio. (17. 2.)

ex sociis bona publice aut privatim venierint, solvitur societas. sed hoc quoque casu societas de qua loqui

**

mur nova consensu contrahitur nudo; iuris enim gentium obligationes contrahere omnes homines naturali ratione possunt.

1) cf. Gai fr. 72. D. pro socio.

quoque distrahi societatem manifestum est, scilicet si universa bona socii publicentur : nam, cum in eius locum alius succedat, pro mortuo habetur. (§ 8.) Item si quis ex sociis mole debiti praegravatus bonis suis cesserit, et ideo propter publica aut privata debita substantia eius veneat, solvitur societas. sed hoc casu si adhuc consentiant in societatem, nova videtur incipere societas.

$ 9.1 Socius socio utrum eo nomine tantum teneatur pro socio actione, si quid dolo commiserit, sicut is qui deponi apud se passus est, an etiam culpae, id est desidiae atque negligentiae nomine, quaesitum est: praevaluit tamen etiam culpae nomine teneri eum. culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est: sufficit enim talem diligentiam in communibus rebus adhibere socium qualem suis rebus adhibere solet. nam qui parum diligentem socium sibi assumpsit, de se queri debet.

$ 155. Mandatum consistit sive nostra gratia mandemus sive aliena, id est sive ut mea negotia geras, sive ut alterius mandem tibi, erit inter nos obligatio, et invicem alter alteri tenebimur, ideoque iudicium erit in id quod paret te++ mihi bona fide praestare oportere. ($ 156.) nam si tua gratia tibi mandem, supervacuum est mandatum; quod enim tu tua gratia facturus sis, id ex tua sententia, non ex meo mandatu facere videberis: 2) e Gai fr. 2. § 1. D. mand.

3) e Gai fr. 2. § 4. cit.
cfr. 22. § 2. 45. § 8. eod.

4) e Gai fr. 2. § 2. cit.

Tit. XXVI. DE MANDATO.

Mandatum contrahitur *** quinque modis, sive sua tantum gratia aliquis tibi mandet, sive sua et tua, sive aliena tantum, sive sua et aliena, sive tua et aliena. at si tua tantum gratia tibi mandatum sit, supervacuum est mandatum, et ob id nulla ex eo obligatio nec mandati inter vos actio nascitur. (§ 1.2) - Mandantis tantum gratia intervenit mandatum, veluti si quis tibi mandet, ut negotia eius gereres, vel ut fundum ei emeres, vel ut pro eo sponderes. ($ 2.3) Tua et mandantis, veluti si mandet tibi, ut pecuniam sub usuris crederes ei qui in rem ipsius mutuaretur, aut si, volente te agere cum eo ex fideiussoria causa, mandet tibi, ut cum reo agas periculo mandantis, vel ut ipsius periculo stipuleris ab eo quem tibi deleget in id quod tibi debuerat. (§ 3.4) Aliena autem causa intervenit mandatum, veluti si tibi mandet, ut Titii negotia gereres, vel ut Titio fundum emeres, vel

*) Heffter: denuo quemadmodum prior; Huschke: denuo contrahi potest, quia; Böcking: desinit quasi morte [S 153] iterumque.

**) ita fere nunc ex coniect. Böckingii.

***) totus art. Inst. pr. § 1-6. usque ad v. expediat consilium formatus est e Gai. Rer. Quotid. fr. 2. D. mandati. (17. 1.)

†) ita Goeschen.

††) ita Böcking; al. al. Huschke ideo quod tam me tibi impensas, quam te mihi bonam fidem praestare oportet.

« PreviousContinue »