Page images
PDF
EPUB

1) cf. etiam fr. 1. pr. D. de success. ed.

2) cf. rubr. Dig. XXXVII. 4.

3) cf. rubr. Dig. XXXVII. 11.;

4) cf. rubr. Dig. XXXVIII. 6.
5) cf. rubr. Dig. XXXVIII. 7.
6) ef. Ulp. in Collat. XVI. 9. a)

7) cf. rubr. D. XXXVIII. 8.
8) cf. Ulp. XXVII. 7.

9) cf. rubr. D. XXXVII. 11.
10) cf. Ulp. in Collat. XVI. 9. a)

11) est c. 6. C. de emancip. cf. Inst. I. 11. § 6.

6

possessionem, loco heredum constituuntur, et vocantur bonorum possessores. adhuc autem et alios complures gradus Praetor fecit in bonorum possessionibus dandis, dum id agebat, ne quis sine successore moriatur:1 nam angustissimis finibus constitutum per legem duodecim tabularum ius percipiendarum hereditatum Praetor ex bono et aequo dilatavit. (§ 3.) Sunt autem bonorum possessiones ex testamento quidem hae. prima quae praeteritis liberis datur, vocaturque contra tabulas.2 secunda quam omnibus iure scriptis heredibus Praetor pollicetur, ideoque vocatur secundum tabulas.3 Et cum de testamentis prius locutus est, ad intestatos transitum fecit. et primo loco suis heredibus et his qui ex edicto Praetoris suis connumerantur dat bonorum possessionem, quae vocatur unde liberi. secundo legitimis heredibus.5 tertio decem personis quas extraneo manumissori praeferebat (sunt autem decem personae hae: pater, mater, avus, avia, tam paterni quam materni; item filius, filia, nepos, neptis, tam ex filio quam ex filia; frater, soror, sive consanguinei sive uterini). quarto cognatis, proximis. quinto tamquam ex familia. sexto patrono et patronae, liberisque eorum et parentibus. septimo viro et uxori. octavo cognatis manumissoris. ($ 4.) Sed eas quidem praetoria induxit iurisdictio. Nobis tamen nihil incuriosum praetermissum est, sed nostris constitutionibus omnia corrigentes, contra tabulas quidem et secundum tabulas bonorum possessiones admisimus, utpote necessarias constitutas, nec non ab intestato unde liberi et unde legitimi bonorum possessiones. quae autem in Praetoris edicto quinto loco posita fuerat, id est unde decem personae, eam pio proposito et compendioso sermone supervacuam ostendimus: cum enim praefata bonorum possessio decem personas praeponebat extraneo manumissori, nostra constitutio" quam de emancipatione liberorum fecimus omnibus parentibus eisdemque manumissoribus contracta fiducia ma

8

10

*

al. tamquam qui, vel tum quam, tum qua, tum qui, tum quem; tum quando etc. a) Ulp. libro II. Instit.: Post familiam patroni vocat Praetor patronum et patronam, item liberos et parentes patroni et patronae; deinde virum et uxorem; mox cognatos patroni et patronae. Quodsi is qui decessit liber fuit absque remancipatione manumissus, lex quidem duodecim tabularum manumissori legitimam hereditatem detulit; sed Praetor aequitate motus decem personas cognatorum ei praetulit has: patrem, matrem, filium, filiam, avum, aviam, nepotem, neptem, fratrem, sororem, ne quis occasione iuris sanguinis necessitudinem vinceret. Sed Imperator noster in hereditatibus quae ab intestato deferuntur, eas solas personas voluit admitti, quibus decimae immunitatem ipse tribuit. Cf. etiam Theophil. ad Inst. h. 1.

9

1) cf. Inst. III. 7. § 3.

2) Dig. XXXVIII. 14. Ut ex Legib.**

3,cfr. 1. pr. §8-17. D. de success. ed.

*) in aliis deest liberi.

numissionem facere dedit, ut ipsa manumissio eorum hoc in se habeat privilegium et supervacua fiat praedicta bonorum possessio. sublata igitur praefata quinta bonorum possessione, in gradum eius sextam antea bonorum possessionem induximus, et quintam fecimus quam Praetor proximis cognatis pollicetur. cumque antea septimo loco fuerat bonorum possessio tamquam ex familia, et octavo unde liberi* patroni patronaeque et parentes eorum, utramque per constitutionem nostram quam de iure patronatus fecimus' penitus vacuavimus: cum enim ad similitudinem successionis ingenuorum libertinorum successiones posuimus, quas usque ad quintum tantummodo gradum coartavimus, ut sit aliqua inter ingenuos et libertos differentia, sufficit eis tam contra tabulas bonorum possessio, quam unde legitimi et unde cognati, ex quibus possint sua iura vindicare, omni scrupulositate et inextricabili errore duarum istarum bonorum possessionum resoluta. aliam vero bonorum possessionem quae unde vir et uxor appellatur, et nono loco inter veteres bonorum possessiones posita fuerat, et in suo vigore ser vavimus, et altiore loco, id est sexto eam posuimus, decima veteri bonorum possessione quae erat unde cognati manumissoris propter causas enarratas merito sublata: ut sex tantummodo bonorum possessiones ordinariae permaneant, suo vigore pollentes. 2Septima eas secuta quam optima ratione Praetores introduxerunt. novissime enim promittitur [al. permittitur] edicto his etiam bonorum possessio, quibus ut detur, lege vel senatusconsulto vel constitutione comprehensum est, quam neque bonorum possessionibus quae ab intestato veniunt, neque iis quae ex testamento sunt, Praetor stabili iure connumeravit, sed quasi ultimum et extraordinarium auxilium, prout res exigit, accommodavit, scilicet his qui ex legibus, senatusconsultis, constitutionibus Principum ex novo iure, vel ex testamento vel ab intestato veniunt. 3 Cum igitur plures species successionum Praetor introduxisset easque per ordinem disposuisset, et in unaquaque specie successionis saepe plures extent dispari gradu personae: ne actiones creditorum differrentur, sed haberent quos convenirent, et ne facile in possessionem bonorum defuncti mitte

**) Praetor ait: UTI ME QUAQUA LEGE, SENATUSCONSULTO BONORUM POSSESSIONEM DARE OPORTEBIT, ITA DABO. fr. 1. pr. D. tit. cit. (38. 14.)

GNEIST INSTITUTIONES.

12

[blocks in formation]

rentur, et eo modo sibi consulerent, ideo petendae bonorum possessioni certum tempus praefinivit. liberis itaque et parentibus tam naturalibus quam adoptivis in petenda bonorum possessione anni spatium, ceteris centum dierum dedit. ($5.) 'Et si intra hoc tempus aliquis bonorum possessionem non petierit, eiusdem gradus personis accrescit; vel si nemo sit deinceps, ceteris perinde bonorum possessionem ex successorio edicto pollicetur, acsi is qui praecedebat ex eo numero non esset. si quis itaque delatam sibi bonorum possessionem repudiaverit, non quousque tempus bonorum possessioni praefinitum excesserit expectatur, sed statim ceteri ex eodem edicto admittuntur. (§ 6.2) In petenda autem bonorum possessione dies utiles singuli considerantur. ($ 7.) Sed bene anteriores Principes et huic causae providerunt, ne quis pro petenda bonorum possessione curet, sed quocumque modo si admittentis eam indicium [al. iudicium] intra statuta tamen tempora ostenderit, plenum habeat earum [al. egrum] beneficium.

3

De iure novissimo hereditatum quae ab intestato deferuntur vide infra.

a) ius successionis ab intestato, tam iure civili (Inst. III. 1—4.) quam iure praetorio (III. 5. 9. coll. tit. 1. 2.), novissime transformatum est Iustiniani novella 118, ex versione Hombergkii his verbis:

(Pr.) · necessarium duximus hac lege omnes simul successiones cognationis ab intestato clara et compendiosa distinctione definire, ut cessantibus prioribus legibus quae hac de causa latae sunt, in posterum ea solum observentur, quae nunc definimus. Iam igitur quia omnis ab intestato familiae successio tribus ordinibus cognoscitur, scilicet ascendentium, descendentium, et eorum qui ex latere sunt, qui in agnatos et cognatos dividitur: ut descendentium successio prima sit, sancimus.

Cap. I. Itaque si descendentem habeat is qui intestatus moritur, cuius cunque sexus aut gradus, sive ex masculorum sive ex feminarum progenie descendat, et sive sui iuris sive sub potestate sit, ille omnibus ascendentibus quique a latere sunt cognatis praeponatur. Ita tamen, ut si quem ex his descendentibus liberis relictis mori contigerit, filii eius aut filiae, aut reliqui descendentes, in parentis sui locum succedant, sive sub potestate defuncti sive sui iuris inveniantur, et tantam ex hereditate defuncti partem capiant, quotquot sint, quantam parens ipsorum, si superstes esset, accepisset, quam successionem in stirpes antiquitas vocavit. In hoc enim ordine gradum requiri nolumus, sed ut cum filiis et filiabus nepotes ex praemortuo filio vel filia vocentur, sancimus, nulla differentia facienda inter masculos et feminas, eosve qui ex masculorum aut feminarum progenie descendant, sive sub potestate sive sui iuris sint.

Cap. II. Quare si defunctus descendentes heredes non reliquit, pater vero et mater aliique parentes ei superstites sunt, sancimus, ut hi omnibus ex latere cognatis praeferantur, exceptis solis fratribus defuncto ex utroque parente coniunctis, sicut in sequentibus declarabitur. Si autem multi ascendentium supersunt, eos praeferri iubemus qui gradu propinquiores inveniantur, masculos et feminas, sive materni sive paterni sint. Si eundem gradum obtinent, aequaliter inter eos hereditas dividetur, ut dimidiam partem omnes paterni ascendentes, quotcunque sint, accipiant, reliquam vero dimidiam materni ascendentes, quotcunque inveniri contigerit. Si cum ascendentlbus inveniantur fratres vel so

§ 77. Videamus autem et de ea successione quae nobis ex emptione bonorum competit. (§ 78.) Bona autem veneunta aut vivorum aut mortuorum. vivorum, velut eorum qui fraudationis causa latitant, nec absentes defenduntur; item eorum qui ex lege Iulia bonis cedunt; item iudicatorum post tempus, quod eis partim lege XII tabularumb, partim edicto Praetoris ad expediendam pecuniam tribuitur. mortuorum bona veneunt velut eorum, quibus certum est neque heredes neque bonorum possessores neque ullum alium iustum successorem existere. (§ 79.) Si quidem vivi bona veneant, iubet ea Praetor per dies continuos xxx possideri et proscribi; si vero mortui, post dies XV postea iubet convenire creditores, et ex eo numero magistrum creari, id est eum per quem

rores defuncto per utrumque parentem coniuncti, cum ascendentibus gradu propinquioribus vocabuntur, licet pater aut mater sint, hereditate scilicet inter eos pro numero personarum dividenda, ut quilibet ascendentium et fratrum aequalem partem habeat. Neque ulla differentia inter illas personas observetur, sive feminae sive masculi sint qui ad hereditatem vocantur, et sive per masculum sive per feminam coniungantur, et sive sui iuris sive sub potestate fuerit cui succedunt.

[ocr errors]

Cap. III. Quamobrem si defunctus neque descendentes neque ascendentes relinquat, primo ad hereditatem vocamus fratres et sorores ex eodem patre et eadem matre natos, quos etiam cum parentibus ad hereditatem vocavimus. His vero non exstantibus in secundo ordine illos fratres ad hereditatem vocamus qui ex uno parente defuncto iunguntur, sive per patrem solum sive per matrem. Quodsi defunctus fratres habeat, et alterius praedefuncti fratris aut sororis liberos, hi cum thiis paternis et maternis, masculis et feminis, ad hereditatem vocabuntur, et quotcunque tandem sint, tantam ex hereditate partem capient, quantam parens eorum fuisset habiturus, si vixisset. § 1. Si defunctus neque fratres neque fratrum liberos, ut diximus, reliquerit, omnes ex latere cognatos ordine ad hereditatem vocamus secundum uniuscuiusque gradus praerogativam, ut propinquiores gradu reliquis praeponantur. Si multi eiusdem gradus inveniantur, pro numero personarum inter eos hereditas dividatur, id quod leges nostrae in capita appellant.

Cap. IV. Nullam vero differentiam esse volumus in qualibet successione aut hereditate inter masculos et feminas ad hereditatem vocatos, qui ut ex aequo ad hereditatem vocentur definivimus, sive per masculum sive per feminam defuncto coniungantur, sed in omnibus successionibus agnatorum et cognatorum differentiam cessare volumus, sive propter femininam personam sive propter emancipationem vel alium quemlibet modum in prioribus legibus tractata fuerit, omnesque sine eiusmodi differentia, secundum cognationis suae gradum ad cognatorum ab intestato successionem venire iubemus.

(Quibus addit nov. 127. c. 1. haec :) sancimus, si quis moriens reliquerit quendam ex ascendentibus, et fratres qui cum parentibus vocari possint, alteriusque fratris praemortui liberos, ut cum ascendentibus et fratribus praedefuncti etiam fratris liberi vocentur, et tantam partem accipiant, quantam pater ipsorum accepturus fuisset, si viveret. Haec autem de illis fratrum liberis sancimus, quorum pater ex utroque parente defuncto iunctus erat; et, ut brevi dicamus, quem locum illis dedimus, quando cum solis fratribus vocantur, eum quoque illos habere volumus, quando cum fratribus quidam ex ascendentibus ad heredidatem vocantur. a) cf. Cic. pro Quintio e. 6. 8. 15. 19. 23. fr. 7. fr. 2. D. quibus ex caus. in poss. (42. 4.) Theophil. III. 12. pr.

b) cf. Gell. XX. 1. § 45. (Gai. IV. 21.)

**

bona veneant. itaque si vivi bona veneant, in diebus pluribus veniri* iubet, si mortui, in diebus paucioribus; nam✶ vivi bona xxx, mortui vero xx emptori addici iubet. quare autem tardius viventium bonorum venditio compleri iubetur, illa ratio est, quia de vivis curandum erat, ne facile bonorum venditiones paterentur.

§ 80. Neque autem bonorum possessorum, neque bonorum emptorum res pleno iure fiunt, sed in bonis efficiuntur; a ex iure Quiritium autem ita demum adquiruntur, si usuceperunt. interdum quidem bonorum emptorum idem plane ius quod est mancipum esse intellegitur, si per eos scilicet bonorum emptoribus addicitur qui publice sub hasta vendunt*** [deest 1 lin.]† ($ 81.) Item quae debita sunt ei cuius fuerunt bona, aut ipse debuit, neque bonorum possessores neque bonorum emptores ipso iure debent aut ipsis debentur: sed de omnibus rebus utilibus actionibus et conveniuntur et experiuntur, quas inferius ++ [IV. 34. 35] proponemus.

Tit. x.

DE ACQUISITIONE PER AR-
ROGATIONEM.

Est et alterius generis per universitatem successio, quae neque lege duodecim tabularum neque Praetoris edicto, sed eo iure quod consensu receptum est introducta est. (§1.) Ecce enim cum paterfamilias sese in arrogationem dat, omnes res eius corporales et incorporales quaeque ei debitae sunt, arrogatori ante quidem pleno iure acquirebantur, exceptis his quae per capitis deminutiotionem pereunt, quales sunt operarum obligationes et ius agnationis. usus etenim et ususfructus, licet his antea connumeraban

§ 82. Sunt autem etiam alterius generis successiones, quae neque lege XII tabularum neque Praetoris edicto, sed eo iure quod consensu receptum est introductae sunt. ($ 83.) Ecce enim cum paterfamilias se in adoptionem dedit, mulierve in manum convenit [II. 86], omnes eius res incorporales et corporales quaeque ei debitae sunt, patri adoptivo coemptionatorive adquiruntur, exceptis iis quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt ususfructus, operarum obligatio libertorum quae per iusiurandum

b

*) ita prop. Göschen.

[ocr errors]

**) ita Cod., (Hollweg vult XV). ,Videndum an haec fere lateant: in diebus X praedicari iubet, si mortui in diebus V licentibus; itaque vivi bona XXXX. (quadragesimo), mortui vero XX. emtori addici iubet." (Lachmann.) Huschke prop.: diebus X legem vendendorum bonorum fieri iubet, si mortui in diebus V, a quibus tum vivi bona XX, mortui vero X emptori addici iubet.

***) haec proponit Huschke. (Nexum. p. 160.) Heffter volebat: emtoribus ipsum ius Quiritium mancipio coniungitur, si per eos acceperint bonorum emptores, qui bonis ex Lege Iulia cesserunt.

†) Heffter proponebat: alioquin res eius cuius bona vendita sunt utili tantum actione peti possunt.

tt) ita Huschke.

a) cf. Gai IV. 34. 35. 65—68. 144. 145. Theoph. 1. c. fr. 2. § 19. D. pro emtore (41. 4.)

b) cfr. fr. 5. § 2 sqq. D. de cap. minut, (4. 5.)

« PreviousContinue »