Page images
PDF
EPUB

storis suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones. et omnes libertos nullo, nec aetatis manumissi, nec dominii [al. domini] manumissoris, nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus; multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

§ 36. Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. ($37.) nam is qui in fraudem creditorum vel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem. "

[blocks in formation]

Tit. VI. QUI, QUIBUS EX CAUSIS,

MANUMITTERE NON POSSUNT.

Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. nam is qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit: quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. (§ 1.) Licet autem domino qui solvendo non est testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus est qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia1 provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines quibus alius heres extiturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant qui satisfacturus esset creditoribus, aut hoc eo non faciente creditores res hereditarias servi nomine vendant, iniuria defunctus afficiatur. ($ 2.) Idemque iuris est, etsi sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio 2 non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione ut ex ipsa

ne

scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse, et neminem sibi heredem fore. (§ 3.) 3In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines. ita

a) de toto articulo vid. Ulp. I. 12—25.

b) cf. Gai. I. 47. fr. 55. 57. 60. 83. pr. D. de hered. inst. (28. 5.) Dosithei Interpr. § 16. (Lachmann): Servum pigneri datum civem Romanum facere debitor non potest, nisi si forte solvendo sit.

que tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.

§ 38. Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta* aput consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit. (S. 39.) Iustae autem causae manumissionis sunt: veluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed et illae causae, quas superius [S 19.] in servo minore xxx annorum exposuimus, ad hunc quoque casum de quo loquimur adferri possunt. item ex diverso hae causae, quas in minore xx annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad servum minorem xxx annorum.

1) cf. fr. 9 § 1. D. de manum. vind.

$ 40. Cum ergo certus modus manumittendi minoribus xx annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, evenit, ut qui XIII annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit, et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annorum XX, libertatem servo dare non

[blocks in formation]

§ 4. Eadem lege Aelia Sentia domino minori viginti annis non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta * apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit [al. fuerint manumissi]. (§ 5.) Iustae autem manumissionis causae sunt: veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum aut nutricem educatoremve aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat ; et qui manumittitur procuratoris habendi gratia ne minor septem et decem [al. XVIII] annis manumittatur. (§ 6.1) Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur.

($ 7.) Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat, ut qui quatuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit, et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si [enim] is cui totorum bonorum in testamento dispositio data erat uni servo libertatem dare non permittebatur: quare [nos] non similiter ei, quemadmodum alias res, ita et servos suos in ultima voluntate disponere quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit prae

*) haec verba contra Codicis Ver. et librorum Inst. fidem ita transponenda censent Niebuhr, Goeschen et alii: non aliter vindicta manumittere permittitur, quam si aput; vel similiter: cum ob grammaticorum regulas, tum quia causa probata et inter amicos manumitti licet (Gai I 41) et ad testamentarias quoque manumissiones hoc ius perducitur (§ 7. I. h. t. fr. 27. D. de manumissis test. 40. 4.); eamque ob causam Ulpianum I 13. vindictae mentionem omisisse putant. Huschke prop. non aliter man. permittitur, quam si vindicta, a. c. iusta causa manum. approbata, manumiserit. Sed lectionem Codicis Ver. congruam genuinae legis Aeliae Sent. rationi esse docet Schrader ad h. 1. Inst.

**) ita Cod.; idem soloecismus est in Iustin. Inst. h. 1.: ut

GNEIST INSTITUTIONES.

2

poterat.

stea inter amicosa manumittere.

b

stare? sed cum libertas inaestimabilis est, et propter hoc ante vicensimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dare prohibebat: ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testameuto dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint provenire [al. pervenire]?

$ 42. Praeterea lege Furia Caninia certus modus constitutus est in servis testamento manumittendis. ($ 43.) nam ei qui plures, quam duos neque plures quam decem servos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur. ei vero qui plures quam x neque plures quam xxx servos habebit, usque ad tertiam partem eius numeri manumittere permittitur. at ei qui plures quam xxx, neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam manumillere permittitur, nec latior licentia✶ datur. novissime ei qui plures quam c habebit, nec plures quam D, amplius non permittitur, quam ut quintam partem, neque plures manumittat. sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam c. igitur si quis unum servum omnino aut duos habet, de co hac lege nihil cautum est; et ideo liberam habet potestatem manumittendi. (§ 44.) Ac nec ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt. itaque licet iis, qui vindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem. ($ 45.) Sed quod de numero servorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ut ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, utique tot manumittere liceat, quot ex an

Tit. VII. DE LEGE FURIA

CANINIA SUBLATA.

Lege Furia [al. Fusia] Caninia certus modus constitutus erat in servis testamento manumittendis. quam, quasi libertatibus [al. libertatis] impedientem et quodammodo invidam, tollendam esse censuimus, cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem licentiam habere totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati [al. libertatem], morientibus autem huiusmodi licentiam adimere.

1) est tit. Cod. de Lege Fur. Canin. tollenda.

*) supplevi haec verba et tres lacunas, quae in eodem articulo sequuntur, secundum ductus Cod. Ver., quantum fieri potest, et secundum ea quae sensus exigit, qui sane nemini dubius erit. Ceterum Cod. ita se habet, ut qualemcunque errorem librarii supponere possimus, vel adea transpositionem versuum: quod Lachmann mavult.

a) cf. pag. 11. not. a. et Gai. I § 44.

b) novum ius hoc ipso loco introductum, mox denuo mutatum est Authentica: Hodie autem, ex quo testari possunt, possunt et libertates relinquere, antiqua lege cessante (ex novella 119. c. 2.)

tecedenti numero licuit. et hoc ipsa lege provisum est. erat enim sane absurdum, ut x servorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem ex eo numero manumittere ei conceditur, ulterius autem XII servos habenti non plures liceret manumittere quam III. at eis qui plures quam x neque [desunt lin. 24].* ($ 46.) Nam et si testamento scriptis in orbem servis libertas data sit, quia nullus ordo, manumissionis invenitur, nulli liberi erunt; quia lex Furia Caninia quae in fraudem eius facta sint rescindit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata

[blocks in formation]

*) paginae LXXX b. Cod. Ver. quae sequitur nonnisi verba: ,,liberari concedat" in lin. 18 et 19. legi possunt. Gai. Epit. I 2. § 2. haec exhibet: Nam si aliquis in testamento plures manumittere voluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo servandus est: ut illis tantum libertas valeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa; qui vero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in servitute cos certum est permanere. Quodsi non nominatim scrvi vel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes servos suos vel ancillas is qui testamentum facit liberos facere voluerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas. sed omnes in servili condicione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. nam et si ita in testamento servorum manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior qui posterior nominatus sit, non possit agnosci, nulli ex his libertatem valere manifestum est rel. cf. Gai. I 139. II. § 239. Ulp. I § 24. 25.

**) §§ 48-53. usque ad v. coercetur repetuntur in Gai fr. 1. D. de his qui sui i. (1. 6.)

a) Haec divisio complectitur §§ 48—141 h. C. Definitionem potestatis s. 1. proponit Paul. fr. 215. D. de V. S. (50. 16.)

et

$ 52. In potestate itaque sunt servi dominorum. quae quidem potestas iuris gentium est: nam aput omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse. quodcumque per servum adquiritur, id domino aquiritur. [ef. II. 86 sqq.] ($ 53.) Sed hoc tempore neque civibus Romanis, nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani sunt, licét supra modum et sine causa in servos suos saevire. Nam ex constitutione sacratissimi Imperatoris Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum servum occiderit. Sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem Principis constitutionem coercetur. Nam consultus a quibusdam Praesidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuas Principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere. Et utrumque recte fit; male enim nostro iure uti non debemus: qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.

1) ex Ulp. fr. 2. D. de his qui sui.

a

§ 1. In potestate itaque dominorum sunt servi. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse [al. fuisse], et quodcumque per servum acquiritur, id domino acquiritur [alacquiri.] (S 2.) Sed hoc tempore nullis hominibus qui sub imperio nostro sunt licet sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos saevire. Nam ex constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui servum alienum occiderit. Sed et maior asperitas dominorum eiusdem Principis constitutione coërcetur. Nam consultus a quibusdam Praesidibus provinciarum de his servis, qui ad aedem sacram vel ad statuas Principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur. et recte expedit enim reipublicae, ne quis rem suam male

utatur. cuius rescripti, ad Aelium Marcianum emissi, verba haec sunt': Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet, nec cuiquam hominum ius suum detrahi. sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querelis eorum qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt; et si vel du rius habitos quam aequum est, vel infami iniuria affectos cognoveris, veniri iube, ita ut in potestatem domini non revertantur. qui Sabinus, si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius executurum.

$ 54. Ceterum cum aput cives Romanos duplex sit dominium, (nam vel in bonis vel ex iure Quiritium vel ex utroque iure cuiusque servus esse intellegitur), ita demum servum in potestate

a) de duplici dominio cf. Gai II 40. 88. III 166. Ulp. I 16.

« PreviousContinue »