Page images
PDF
EPUB

nam Praetor heredes facere non potest: per legem enim tantum vel similem iuris constitutionem heredes fiunt, veluti per senatusconsultum et constitutionem principalem: sed eis si quidem Praetor det bonorum possessionem, loco heredum constituuntur.

$ 33. Adhuc autem alios etiam complures gradus Praetor facit in bonorum possessione danda, dum id agit, ne quis sine successore moriatur. de quibus in his commentariis copiose non agimus ideo, quia hoc ius totum propriis commentariis * alias explicavimus. quoque Hoc solum admonuisse sufficit [desunt lin. 36.]. ** ($ 34.) — +item ab intestato heredes suos et agnatos ad bonorum possessionem vocat. quibus casibus beneficium eius in eo solo videtur aliquam utilitatem habere, quod is qui ita bonorum possessionem petit, interdicto cuius principium est QuoRUM BONORUM uti possit. cuius interdicti quae sit utilitas, suo loco [IV. 144] proponemus. alioquin remota quoque bonorum possessione ad eos hereditas pertinet iure civili. ++

a

§ 35. Ceterum saepe quibusdam ita datur bonorum possessio, ut is cui data sit, non optineat hereditatem: quae bonorum possessio dicitur sine re. ($ 36.) nam si verbi gratia iure facto testamento heres institutus creverit [II. 164] hereditatem, sed bonorum possessionem secundum tabulas testamenti petere noluerit, contentus eo, quod iure civili heres sit, nihilo minus ii qui nullo facto testamento ad intestati bona vocantur possunt petere bonorum possessionem: sed sine re ad eos hereditas pertinet, cum testamento scri

33. usque ad v. moriatur, repetuntur. De re ipsa (§ 32) vid. Inst. IV. 12. pr. Ulp. XXVIII. 12. Gai III. 80. IV. 34. 111. fr. 1. 2. D. de B. P. (37. 1.) Tit. D. de possessoria H. P. (5. 5.)

*) ita fere haec ad sensum expleri possunt, cf. III. 54. ad ed. Urbicum?

**) Cod. Ver. pagina CXXI b. quae incipit initio şi 32. maximam partem legi non potest. Versus 1 - 10. tamen possunt ex Instit. In seqq. legere licet: lin. 12: tabulis lin. 15: lege; lin. 23: post eam vocat

An in Commentariis

[merged small][ocr errors]

Satis certum tamen

pag. CXXVI a. quae sequitur omnes ductus incerti sunt. est Nostrum egisse de variis ordinibus bonorum possessionis (Ulp. Tit. XXVIII.), et primum quidem de iis qui instituti sunt corrigendi et supplendi iuris civilis causa: postea ad illos casus transiisse videtur in quibus adiuvandi iuris civilis causa B. P. datur, ad quos pertinet § 34.

†) ita ex Inst. III. 9. § I., ubi haec verba antecedunt: Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi veteris iuris, sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem. Nam illis quoque qui recte facto testamento heredes instituti sunt dat secundum tabulas bonorum possessionem: item ab intestato suos heredes rel. tt) in Cod. sequitur spatium vacuum.

a) cf. Gai II. 148. Ulp. XXVIII. 13. XXIII. 6. GNEIST, INSTITUTIONES.

11

ptus heres evincere hereditatem possit. ($37.) Idem iuris est, si intestato aliquo mortuo suus heres noluerit petere bonorum possessionem, contentus legitimo iure.* nam et agnato competit quidem bonorum possessio, sed sine re, cum evinci hereditas ab suo herede potest. et illud convenienter, si ad agnatum iure civili pertinet hereditas et hic adierit hereditatem, sed bonorum possessionem petere noluerit, et si quis ex proximis cognatus petierit, sine re habebit bonorum possessionem propter eandem rationem. ($ 38.) Sunt et alii quidam similes casus, quorum aliquos [II. 119. 148, 149.] superiore commentario tradidimus.

1) e Gai fr. 1. pr. § 1. D. de gradib.

2) e Gai fr. 1. § 3. eod. 3) e Gai fr. 1. § 4. eod.

4) partim ex fr. 1. § 5. eod.

5) partim ex fr. 1. § 6. eod.

avus,

Tit. VI. DE GRADIBUS COGNATIONIS." Hoc loco necessarium est exponere, quemadmodum gradus cognationis numerentur. Qua in re [al. Quare] inprimis admonendi sumus1 cognationem aliam supra numerari, aliam infra, aliam ex transverso quae etiam a latere dicitur. superior cognatio est parentum; inferior liberorum; ex transverso fratrum sororumve eorumque qui ex his progenerantur, et convenienter patrui, amitae, avunculi, materterae. et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit; at ea quae ex transverso numeratur a secundo. ($ 1.2) Primo gradu est supra pater, mater; infra filius, filia. (S 2.3) Secundo supra avia; infra nepos, neptis; ex transverso frater, soror. ($ 3.4) Tertio supra proavus, proavia: infra pronepos, proneptis; ex transverso fratris sororisque filius, filia, et convenienter patruus, amita, avunculus, matertera. patruus est patris frater qui Graece лάrows [al. πατράδελφος, πατρῷος] vocatur; avunculus est matris frater qui apud Graecos proprie μήτρως [al. μητράδελφος, μητρῷος] appellatur: et promiscue &tos dicitur. amita est patris soror; matertera vero matris soror: utraque θεία, vel apud quosdam τηθὶς [al. τετDis] appellatur. ($ 4.5) Quarto gradu supra abavus, abavia; infra abnepos, abneptis; ex transverso fratris sororisque nepos, neptis, et convenienter patruus magnus, amita magna, id est avi frater et soror, item avunculus magnus, matertera magna, id est aviae frater et soror;"

*) ita ex coniect. Hollwegii.

a) de gradibus cf. Paul. S. R. IV. 11. fr. 1—3. fr. 9. 10. D. de gradibus (38. 10.)

b

b) sequuntur in Dig. fr. 1. § 6. cit. haec: item fratres patrueles, sorores patrueles, id est qui quaeve ex duobus fratribus progenerantur; item consobrini, consobri

1) e Gai fr. 1. § 7 eod.

2) e Gai fr. 3. pr. eod.

3) cf. fr. 3. § 1. fr. 10. § 9. D. eod.

consobrinus, consobrina, id est qui quaeve ex fratribus aut sororibus progenerantur. sed quidam recte consobrinos eos proprie putant dici qui ex duabus sororibus progenerantur, quasi consororinos; eos vero qui ex duobus fratribus progenerantur proprie fratres patrueles vocari (si autem ex duobus fratribus filiae nascantur, sorores patrueles appellantur); at eos qui ex fratre et sorore propagantur amitinos proprie dici (amitae tuae [putant] filii consobrinum te appellant, tu illos amitinos.) ($ 5.1) Quinto supra atavus, atavia; infra adnepos, adneptis; ex transverso fratris sororisque pronepos, proneptis, et convenienter propatruus, proamita, id est proavi frater et soror; proavunculus, promatertera, id est proaviae frater et soror; item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini consobrinae, amitini amitinae filius filia, propior sobrinus [al. proprior s. vel propius sobrino] sobrina (hi sunt patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae filius filia). ($ 6.2) Sexto gradu sunt supra tritavus, tritavia; infra trinepos, trineptis; ex transverso fratris sororisque abnepos, abneptis; et convenienter abpatruus, abamita, id est abavi frater et soror, abavunculus, abmatertera, id est abaviae frater et soror; item sobrini sobrinaeque, id est qui quaeve ex fratribus vel sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progenerantur. ($7.3) Hactenus ostendisse sufficiet, quemadmodum gradus cognationis numerentur. namque ex his palam est intellegere, quemadmodum ulterius quoque gradus numerare debemus: quippe semper generata quaeque persona gradnm adiiciat, ut longe facilius sit respondere quoto quisque gradu sit, quam propria cognationis appellatione quemquam denotare. ($ 8.) Agnationis quoque gradus eodem modo numerantur. ($ 9.) Sed cum magis veritas oculata fide quam per aures animis hominum infigitur, ideo necessarium duximus, post narrationem graduum, etiam eos praesenti libro inscribi, quatenus possint et auribus et ex inspectione adolescentes perfectissimam gra

a

naeque, id est qui quaeve ex duabus sororibus nascuntur, quasi consororini; item amitini, amilinae, id est qui quaeve ex fratre et sorore propagantur; sed fere vulgus omnes istas communi appellatione consobrinos vocat.

a) Schema ad solas agnationes pertinens, Theodosiano Codici adscriptum, ex

hibet Heineccius Antiqq. Rom. III. 6. § 4. (emendavit Haubold.)

b) de variis huius delineationis modis in codicibus mscr. et editionibus. vid. Schraderi C. I. civilis Tom. I. pag. 452–454.

1) cfr. 1. § 2. D. Unde cognati. fr. 10. 5. D. de gradibus. Inst. I. 10. § 10.

fr. 14. § 2. 3. D. de ritu nupt.

2) c. 4. rest. C. de bonis libert.

3) cf. fr. 1. § 2. D. de gradibus.

[blocks in formation]

1

2

$ 10. Illud certum est ad serviles cognationes illam partem edicti qua proximitatis nomine bonorum possessio promittitur non pertinere: nam nec ulla antiqua lege talis cognatio computabatur. Sed nostra constitutione quam pro iure patronatus fecimus (quod ius usque ad notra tempora satis obscurum atque nube plenum et undique confusum fuerat), et hoc humanitate suggerente concessimus, ut si quis in servili consortio constitutus liberum vel liberos habuerit, sive ex libera sive ex servilis condicionis muliere, vel contra serva mulier ex libero vel servo habuerit liberos cuiuscumque sexus, et ad libertatem his pervenientibus, et hi qui ex servili ventre nati sunt libertatem meruerunt, vel dum mulieres liberae erant, ipsi in servitutem eos habuerunt, et postea ad libertatem pervenerunt, ut hi omnes ad successionem vel patris vel matris veniant, patronatus iure in hac parte sopito: hos enim liberos non solum in suorum parentum successionem, sed etiam alterum in alterius mutuam successionem vocavimus, ex illa lege specialiter eos vocantes, sive soli inveniantur qui in servitute nati et postea manumissi sunt, sive una cum aliis qui post libertatem parentum concepti sunt, sive ex eadem matre vel ex eodem patre, sive ex aliis nuptiis, ad similitudinem eorum qui ex iustis nuptiis procreati sunt.

§ 11. Repetitis itaque omnibus quae iam tradidimus, apparet non semper eos qui parem gradum cognationis obtinent pariter vocari, eoque amplius, nec eum quidem qui proximior sit cognatus semper potiorem esse. cum enim prima causa sit suorum heredum quosque inter suos heredes iam enumeravimus, apparet pronepotem vel abnepotem defuncti potiorem esse quam fratrem aut patrem matremque defuncti, cum alioquin pater quidem et mater, ut supra quoque tradidimus, primum gradum cognationis obtineant, frater vero secundum, pronepos autem tertio gradu sit cognatus, et abnepos quarto; nec interest, in potestate morientis fuerit, an non, quod vel emancipatus vel ex emancipato aut ex feminino sexu propagatus est. (§ 12.) auotis quoque suis heredibus quosque inter suos

*) Omisso in multis mss. stemmate cognationum vacuum spatium extabat h. l., quod errori Librariorum ansam dedisse videtur, quorum multi inde a verbis: Illud certum est, novum titulum (Tit. VII. de servili cognatione) scribere coeperunt.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« PreviousContinue »