Page images
PDF
EPUB

1) cf. Gai III. 12. et citt.

2) c. 4. (restit.) § 20 (?) C. de bonis libert.

3) Gai I. 132 sqq.

c. 6. C. de emancip.

proximus. ($7.1) Placebat autem in eo genere percipiendarum hereditatum successionem non esse, id est ut, quamvis proximus qui secundum ea quae diximus vocatur ad hereditatem, aut spreverit hereditatem, aut antequam adeat decesserit, nihilo magis legitimo iure sequentes admittuntur. quod iterum Praetores, imperfecto iure corrigentes, non in totum sine adminiculo relinquebant, sed ex cognatorum ordine eos vocabant, utpote agnationis iure eis recluso. sed nos nihil deesse perfectissimo iuri cupientes, nostra constitutione sanximus, quam de iure patronatus humanitate suggerente protulimus, successionem in agnatorum hereditatibus non esse eis denegandam, cum satis absurdum erat, quod cognatis a Praetore apertum est, hoc agnatis esse reclusum, maxime cum in onere quidem tutelarum et primo gradu deficiente sequens succedit, et quod in onere obtinebat, non erat in lucro permissum.

§ 8.3 Ad legitimam successionem nihilominus vocatur etiam parens qui contracta fiducia filium vel filiam, nepotem vel neptem, ac deinceps emancipat. quod ex nostra constitutione omnimodo inducitur, ut emancipationes liberorum semper videantur contracta fiducia fieri; cum apud antiquos non aliter hoc obtinebat, nisi specialiter contracta fiducia parens manumisisset.

§ 17. Si nullus agnatus sit, eadem lex xii tabularum gentiles ad hereditatem vocat. qui sint autem gentiles, primo commentario* rettulimus. et cum illic admonuerimus totum gentilicium ius in desuetudinem abisse, supervacuum est hoc quoque loco de ea re curiosius tractare.

4) cf. Paul. S. R. IV. 9.

5) cf. Gai III. § 18 sqq. infra. Gai fr. 13. D. de suis et leg.

Tit. III.

DE SENATUSCONSULTO TERTULLIANO.1 5 Lex duodecim tabularum ita stricto iure utebatur, et praeponebat masculorum progeniem, et eos qui per feminini sexus necessitudinem sibi iunguntur adeo expellebat, ut ne quidem inter matrem et filium filiamve ultro citroque heredi

*) cf. Gai I. 164. not. (p. CXIV a Cod. Ver., quae tamen legi non potest). Ulp. in Collat. XVI 4. § 2.: Si agnatus defuncti non sit, eadem lex duodecim tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis: Si agnatus nec escit, gentiles familiam habento. Nunc nec gentilicia iura in usu sunt (Ulp. libro singulari sub tit. de legitimis hered) Paul. S. R. III. 8. § 3. Cic. Topic. c. 6: Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ah ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc: Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Paul. Diac. ex Festo (Muell. pag. 94): Gentilis dicitur et ex eodem genere natus, et is qui simili nomine appellatur, ut ait Cincius:,,Gentiles mihi sunt qui meo nomine appellantur."

[blocks in formation]

4

tatis capiendae ius daret, nisi quod Praetores ex proximitate cognatorum eas personas ad successionem, bonorum possessione unde cognati accommodata, vocabant. (S 1.) Sed hae iuris angustiae postea emendatae sunt. Et primus quidem divus Claudius matri ad solatium liberorum amissorum legitimam eorum detulit hereditatem. (S 2.2) Postea autem senatusconsulto Tertulliano quod divi Hadriani temporibus factum est plenissime de tristi successione matri, non etiam aviae, deferenda cautum est: ut mater ingenua trium liberorum ius habens, libertina quatuor, ad bona filiorum filiarumve admittatur intestatotorum mortuorum, licet in potestate parentis est, ut scilicet, cum alieno iuri subiecta est, iussu eius adeat cuius iuri subiecta est. (§ 3.3) Praeferuntur autem matri liberi defuncti, qui sui sunt quive suorum loco, sive primi gradus sive ulterioris. sed et filiae suae mortuae filius vel filia opponitur ex constitutionibus matri defunctae, id est aviae suae. pater quoque utriusque, non etiam avus vel proavus, matri anteponitur, scilicet cum inter eos solos de hereditate agitur.5 frater autem consanguineus tam filii quam filiae excludebat matrem; soror autem consanguinea pariter cum matre admittebatur: sed si fuerat frater et soror consanguinei, et mater liberis honorata, frater quidem matrem excludebat, communis autem erat hereditas ex aequis partibus fratri et sorori. ($ 4.) Sed nos constitutione quam in codice nostro nomine decorato posuimus matri subveniendum esse existimavimus, respicientes ad naturam et puerperium et periculum et saepe mortem ex hoc casu matribus illatam. ideoque impium esse credidimus casum fortuitum in eius admitti detrimentum: si enim ingenua ter, vel libertina quater non peperit, immerito defraudabatur successione suorum liberorum quid enim peccavit, si non plures, sed paucos peperit? Et dedimus ius legitimum plenum matribus, sive ingenuis sive libertinis, etsi non ter enixae fuerint vel quater, sed eum tantum vel eam qui quaeve morte intercepti sunt, ut et sic vocentur in liberorum suorum legitimam successionem. ($ 5.7) Sed cum antea constitutiones, iura legitima perscrutantes, partim matrem adiuvabant, partim eam praegravabant, et non in solidum eam vocabant, sed in qnibusdam casibus, tertiam partem ei abstrahentes, certis legitimis dabant personis, in aliis autem contrarium faciebant; nobis visum est recta et

1) fr. 2. § 2. D. qui pet. tutores.

2) fr. 1. § 2. fr. 2. § 1. D. ad SC. Tertull.

3) cf. Ulp. XXVI. 7. Paul. S. R. IV. 10.

fr. 1. 9. fr. 6. § 1. D. ad SC. Tert.

fr. 1. § 9. Unde cognati.

4) c. 9. C. de suis et legit.

5) cfr. 1. § 8. D. ad SC. Tert. fr. 11. D. de suis et legit. fr. 7. pr. D. de cap. minut.

6) cf. Inst. III. 3. § 7.

7) ex Marc. fr. 9. D. de suis et leg.

simplici via matrem omnibus legitimis personis anteponi, et sine ulla deminutione filiorum suorum successionem accipere, excepta fratris et sororis persona, sive consanguinei sint sive sola cognationis iura habentes, ut quemadmodum eam toto alio ordini legitimo praeposuimus, ita omnes fratres et sorores, sive legitimi sint sive non, ad capiendas hereditates simul vocemus, ita tamen, ut si quidem solae sorores agnatae vel cognatae, et mater defuncti vel defunctae supersint, dimidiam quidem mater, alteram vero dimidiam partem omnes sorores habeant, si vero matre superstite et fratre vel fratribus solis, vel etiam cum sororibus, sive legitima sive sola cognationis iura habentibus, intestatus quis vel intestata moriatur, in capita distribuatur eius hereditas.

§ 6. Sed quemadmodum nos matribus prospeximus, ita eas oportet suae soboli consulere: scituris eis, quod si tutores liberis non petierint, vel in locum remoti vel excusati intra annum petere neglexerint, ab eorum impuberum morientium successione merito repellentur.

$ 7.2 Licet autem vulgo quaesitus sit filius filiave, potest ad bona eius mater ex Tertulliano senatusconsulto admitti.

Tit. IV. DE SENATUSCONSULTO ORPHITIANO. Per contrarium autem, ut liberi ad bona matrum intestatarum admittantur, senatusconsulto Orphitiano Orphito et Rufo Consulibus effectum est, quod latum est divi Marci temporibus. et data est tam filio quam filiae legitima hereditas, etiamsi alieno iuri subiecti sunt; et praeferuntur et consanguineis et agnatis defunctae matris. (§ 1.4) Sed cum ex hoc senatusconsulto nepotes ad aviae successionem legitimo iure non vocabantur, postea hoc constitutionibus principalibus emendatum est, ut ad similitudinem filiorum filiarumque et nepotes et neptes vocentur. ($ 2.5) Sciendum est autem huiusmodi successiones quae a Tertulliano et Orphitiano deferuntur capitis deminutione non perimi, propter illam regulam qua novae hereditates legitimae capitis deminutione non pereunt, sed illae solae quae ex lege duodecim tabularum deferuntur. (S 3.6) Novissime sciendum est etiam illos liberos qui vulgo quaesiti sunt ad matris hereditatem ex hoc senatusconsulto admitti.

§ 4. Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint hereditatem, vel morte vel alia causa

b

impediti fuerint, quo minus adeant: reliquis qui adierint accrescit illorum portio, et licet ante decesserint qui adierint, ad heredes tamen eorum pertinet.

§ 18. Hactenus lege xII tabularum finitae sunt a intestatorum hereditates: quod ius quemadmodum strictum fuerit, palam est intellegere. ($ 19.) Statim enim emancipati liberi nullum ius in hereditatem parentis ex ea lege habent, cum desierint sui heredes esse. (§ 20.) Idem iuris est, si ideo liberi non sint in potestate patris, quia sint cum eo civitate Romana donati, nec ab Imperatore in potestatem redacti [1. 94] fuerint. ($ 21.) Item agnati capite diminuti non admittuntur ex ea lege ad hereditatem, quia nomen agnationis capitis deminutione [I. 158] perimitur. ($ 22.) Item proximo agnato non adeunte hereditatem, nihilo magis sequens iure legitimo [III. 12] admittitur. (§ 23.) Item feminae agnatae quaecumque consanguineorum gradum excedunt, nihil iuris ex lege [III. 14] habent. (§ 24.) Similiter non admittuntur cognati qui per feminini sexus personas necessitudine iunguntur; adeo quidem, ut nec inter matrem et filium filiamve ultro citroque hereditatis capiendae ius conpetat, praeter quam si per in manum conventionem consanguinitatis iura inter eos constiterint.

$25. Sed hae iuris iniquitates edicto Praetoris emendatae sunt. (§ 26.) nam liberos omnes qui legitimo iure deficiuntur vocat ad hereditatem [Inst. III. 1. § 9] proinde ac si in potestate parentum mortis tempore fuissent, sive soli sint sive etiam sui heredes, id est qui in potestate patris fuerunt, concurrant. ($27.) Adgnatos autem capite deminutos non secundo gradu post suos heredes vocat, id est non eo gradu vocat quo per legem vocarentur, si capite minuti non essent; sed tertio, proximitatis nomine:

d

[blocks in formation]

Post suos heredes eosque quos inter suos heredes Praetor et constitutiones vocant et post legitimos (quo numero sunt agnati et hi quos in locum agnatorum tam supradicta senatusconsulta quam nostra erexit constitutio) proximos cognatos Praetor vocat. ($1.) Qua parte naturalis cognatio spectatur. Nam agnati capite deminuti, quique ex his progeniti sunt, ex lege duodecim tabularum inter legitimos non habentur,

a) accedunt libertorum legitimae successiones, cf. Ulp. XXVII.

b) de his iniquitatibus iuris civilis Iustinianus agit III. 3. pr. III. 1. § 9. III. 5. pr. § 1.

c) nulla SCti Orfitiani et Tertulliani h. 1. mentio fit (cf. Ulp. XXVI. 7. 8.). In fr. 9. D. ad SC. Trebell. Florentinus codex quidem inscriptionem habet: Gaius libro singulari ad SC. Orfitianum: sed ex Pauli libro sing. ad h. SC. locus desumptus esse videtur. Eadem ratio est inscriptionis Florentinae in fr. 8. D. eod. Gaius libro singulari ad SC. Tertullianum.

d) cf. ad integrum articulum Ulp. XXVIII. § 8–13. Inst. III. 9. § 3. e) Inst. III. tit. 3. 4. et tit. 2. § 4. (c. 15. C. de legit. hered. 6. 58.)

licet enim capitis deminutione ius legitimum perdiderint, certe cognationis iura retinent [1. 158]. itaque si quis alius sit qui integrum ius agnationis habebit, is potior erit, etiam si longiore gradu fuerit. ($28.) Idem iuris est, ut quidam putant, in eius agnati persona, qui proximo agnato omittente hereditatem, nihilo magis iure legitimo admittitur. sed sunt qui putant hunc eodem gradu a Praetore vocari [Inst. III. 2. § 7], quo etiam per legem agnatis hereditas datur. ($ 29.) Feminae certe agnatae quae consanguineorum gradum excedunt tertio gradu vocantur [Inst. III. 2. §3], id est si neque suus heres neque agnatus ullus erit. ($ 30.) Eodem gradu vocantur etiam eae personae quae per feminini 'sexus personas copulatae sunt. (§ 31.) Liberi quoque qui in adoptiva familia sunt ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem gradu vocantur. a

1) cfr. 4. 8. D. Unde cognati.

2) cfr. 1. § 3. fr. 9. D. eod.

$ 32.

a

sed a Praetore tertio ordine vocantur, exceptis solis tantummodo fratre et sorore emancipatis, non etiam liberis eorum, quos lex Anastasiana cum fratribus integri iuris constitutis vocat quidem ad legitimam fratris hereditatem sive sororis, non aequis tamen partibus, sed cum aliqua deminutione quam facile est ex ipsius constitutionis verbis colligere, aliis vero agnatis inferioris gradus, licet capitis deminutionem passi non sunt, tamen eos anteponit, et proculdubio cognatis. (§ 2.) Hos etiam qui per feminini sexus personas ex transverso cognatione iunguntur tertio. gradu, proximitatis nomine, Praetor ad successionem vocat. (s 3.) Liberi quoque qui in adoptiva familia sunt ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem gradu vocantur. (§4.') Vulgo quaesitos nullum habere agnatum manifestum est, cum agnatio a patre, cognatio sit a matre; hi autem nullum patrem habere intelleguntur [1. 10. $ 12]. eadem ratione nec inter se quidem possunt videri consanguinei esse, quial consanguinitatis ius species est agnationis: tantum igitur cognati sunt sibi, sicut et matris [al. ex matre, vel simil.] cognatis. Itaque omnibus istis ea parte competit bonorum possessio qua proximitatis nomine cognati vocantur. ($ 5.2) Hoc

loco et illud necessario admonendi sumus: agnationis quidem iure admitti aliquem ad hereditatem, etsi decimo gradu sit, sive de lege duodecim tabularum quaeramus, sive de edicto quo Praetor legitimis heredibus daturum se bonorum possessionem pollicetur. proximitatis vero nomine his solis Praetor promittit bonorum possessionem, qui usque ad sextum gradum cognationis sunt, et ex septimo a sobrino sobrinaque nato nataeve.

Quos autem Praetor vocat ad hereditatem, hi heredes ipso quidem iure non fiunt.

*) Ex his, quae in §§ 32-38. sequuntur et similibus Iustinianus titulum de Bonorum Possessionibus (III. 9. infra) composuit, in cuius § 2. Nostri § 32. et

a) cf. fr. 3. 5. D. Unde cognati (38. 8.) Inst. III. 6. § 12.

b) quae hodie non extat; sed mentio eius fit in Anast. c. 4. V. 30. Iust. c. 13. VI. 58.

c) cfr. 2. D. Unde cognati (38. 8.)
d) ef. Inst. III. 1. § 13. Gai II. 136.

« PreviousContinue »