Page images
PDF
EPUB

1) cfr. 1. § 4. fr. 2. 5. D. Unde cognati. fr. 1. pr. D. Quis ordo in poss.

2) est c. 10. C. de adopt.

3) cf. c. 66. § 2. C. de decurionibus. et Theophil. h. 1.

4) cf. Inst. I. 11. § 2.

eius admittit, quia desinunt in liberorum numero esse. ($ 13.) Admonendi tamen sumus eos qui in adoptiva familia sunt, quive [al. qui] post mortem naturalis parentis ab adoptivo patre emancipati fuerint, intestato parente naturali mortuo, licet ea parte edicti qua liberi ad bonorum possessionem vocantur non admittantur, alia tamen parte vocari, id est qua cognati' defuncti vocantur. ex qua parte ita admittuntur, si neque sui heredes liberi, neque emancipati obstent, neque agnatus quidem ullus interveniat: ante enim Praetor liberos vocat tam suos heredes quam emancipatos, deinde legitimos heredes, deinde proximos cognatos. ($ 14.) Sed ea omnia antiquitati quidem placuerunt: aliquam autem emendationem a nostra constitutione acceperunt quam super his personis posuimus 2 quae a patribus suis naturalibus in adoptionem aliis dantur. Invenimus etenim nonnullos casus in quibus filii et naturalium parentum successionem propter adoptionem amittebant, et adoptione facile per emancipationem soluta, ad neutrius patris successionem vocabantur. Hoc solito more corrigentes, constitutionem scripsimus per quam definivimus, quando parens naturalis filium suum adoptandum alii dederit, integra omnia iura ita servari, atque si in patris naturalis potestate permansisset, nec penitus adoptio fuerit subsecuta; nisi in hoc tantummodo casu, ut possit ab intestato ad patris adoptivi venire successionem. testamento autem ab eo facto, neque iure civili neque praetorio aliquid ex hereditate eius persequi potest, neque contra tabulas bonorum possessione agnita, neque inofficiosi querela instituta, cum nec necessitas patri adoptivo imponitur vel heredem eum instituere vel exheredatum facere, utpote nullo naturali vinculo copulatum. neque si ex Sabiniano senatusconsulto ex tribus maribus fuerit adoptatus: nam et in huiusmodi casu neque quarta ei servatur, nec ulla actio ad eius persecutionem ei competit. nostra autem constitutione exceptus est is quem parens naturalis adoptandum susceperit: utroque enim iure, tam naturali quam legitimo, in hanc personam concurrente, pristina iura tali adoptione [al. adoptioni] servavimus, quemadmodum si paterfamilias sese dederit arrogandum. quae specialiter et singillatim ex praefatae constitutionis tenore possunt colligi.

3

§ 15. Item vetustas, ex masculis progenitos plus diligens, solos nepotes vel neptes qui quaeve ex virili sexu descendunt ad suorum vocabat suc

1) Val. Theod. c. 9. C. de suis et legit.

2) erat Theod C. V. 1. c. 4. c. 9. C. cit.

3) est c. 12. C. de suis et legit.

cessionem, et iuri [al. iure] agnatorum eos anteponebat; nepotes autem qui ex filiabus nati sunt et pronepotes ex neptibus cognatorum loco numerans, post agnatorum lineam eos vocabat, tam in avi vel proavi materni quam in aviae vel proaviae, sive paternae sive maternae, successionem. Divi autem Principes1 non passi sunt talem contra naturam iniuriam sine competenti emendatione relinquere: sed cum nepotis et pronepotis nomen commune est utrisque qui tam ex masculis quam ex feminis descendunt, ideo eundem gradum et ordinem successionis eis donaverunt; sed ut aliquid amplius sit eis qui non solum naturae, sed etiam veteris iuris suffragio muniuntur, portionem nepotum et neptum vel deinceps, de quibus supra diximus, paulo minuendam esse existimaverunt, ut minus tertiam partem acciperent, quam mater eorum vel avia fuerat acceptura, vel pater eorum, vel avus paternus sive maternus, quando femina mortua sit cuius de hereditate agitur, hisque, licet soli sint, adeuntibus, agnatos minime vocabant. et quemadmodum lex duodecim tabularum, filio mortuo, nepotes vel neptes, pronepotes vel proneptes in locum patris sui ad successionem avi vocat: ita et principalis dispositio in locum matris suae vel aviae eos cum iam designata partis tertiae deminutione vocat. ($ 16.) Sed nos, cum adhuc dubitatio manebat inter agnatos et memoratos nepotes, partem quartam defuncti substantiae agnatis sibi vindicantibus ex cuiusdam [al. eiusdem] constitutionis auctoritate: memoratam quidem constitutionem a nostro codice segregavimus, neque inseri eam ex Theodosiano codice in eo concessimus. nostra autem constitutione promulgata, toti iuri eius derogatum est; et sanximus talibus nepotibus ex filia vel pronepotibus ex nepte et deinceps superstitibus agnatos nullam partem mortui successionis sibi vindicare, ne hi qui ex transversa linea veniunt potiores his habeantur qui recto iure descendunt. quam constitutionem nostram obtinere secundum sui vigorem et tempora et nunc sancimus: ita tamen, ut quemadmodum inter filios et nepotes ex filio antiquitas statuit, non in capita, sed in stirpes dividi hereditatem, similiter nos inter filios et nepotes ex filia distributionem fieri iubemus, vel inter omnes nepotes et neptes et alias deinceps personas, ut utraque progenies matris suae vel patris, aviae vel avi portionem sine ulla deminutione consequantur, ut si forte unus vel duo ex una parte, ex altera tres aut quatuor

$ 9. Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ex eadem lege XII tabularum ad adgnatos. ($10.*) Vocantur

extent, unus aut duo dimidiam, alteri tres aut quatuor alteram dimidiam hereditatis habeant.

Tit. II. DE LEGITIMA AGNATORUM SUCCESSIONE.

Si nemo suus heres, vel eorum quos inter suos heredes Praetor vel constitutiones vocant, extat, et qui successionem quoquo modo amplectatur: tunc ex lege duodecim tabularum ad agnatum proximum hereditas pertinet. (§ 1.) Sunt

autem agnati, ut primo quoque libro [I. 15. § 1] tradidimus, cognati per virilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati. itaque eodem patre nati fratres agnati sibi sunt, qui et consanguinei vocantur, nec requiritur an etiam eandem matrem habuerint. item patruus fratris filio et invicem is illi agnatus est. eodem numero sunt fratres patrueles, id est qui ex duobus fratribus procreati sunt, qui etiam consobrini vocantur [III. 6. § 4]. qua ratione etiam gradus agnationis pervenire poterimus. Hi quoque qui post mortem patris nascuntur iura consanguinitatis nanciscuntur. ($ 2.)

autem adgnati qui legitima cognatione
iuncti sunt legitima autem cognatio
est ea quae per virilis sexus per-
sonas coniungitur. itaque eodem pa-
tre nati fratres agnati sibi sunt, qui
etiam consanguinei vocantur, nec re-
quiritur an etiam matrem eandem
habuerint. item patruus fratris filio
et invicem is illi agnatus est. eodem
numero sunt fratres patrueles inter se,
id est qui ex duobus fratribus pro-
generati sunt, quos plerique etiam
consobrinos vocant.
qua ratione
scilicet etiam ad plures ad plures
gradus agnationis perve-
nire poterimus. (§ 11.)
Non tamen omnibus simul agnatis dat
lex xii tabularum hereditatem, sed his
qui tunc, cum certum est aliquem in-
testato decessisse, proximo gradu
sunt. (S 12.) Nec in eo iure succes-
sio est: ideoque si agnatus proximus here-
ditatem omiserit, vel antequam adierit, de-
cesserit, sequentibus nihil iuris ex lege com-
petit. ($13.) Ideo autem non mortis tempore
quis proximus sit requirimus, sed eo tem-
pore quo certum fuerit aliquem intestatum
decessisse, quia si quis testamento facto
decesserit, melius esse visum est tunc ex
iis requiri proximum, cum certum esse coe-
perit neminem ex eo testamento fore he-
redem.

Non tamen omnibus simul agnatis dat lex hereditatem, sed his qui tunc proximiore gradu sunt, cum certum esse coeperit aliquem intestatum decessisse. Per adoptionem quoque

agnationis ius consistit, veluti inter filios naturales, et eos quos pater eorum adoptavit (nec dubium est quin proprie [al. improprie] consanguinei appellentur); item si quis ex ceteris agnatis, veluti frater, aut patruus, aut denique is qui longiore gradu est, aliquem adoptaverit, agnatos [al. agnatus] inter suos esse non dubitatur.

*) §§ 10-17. suppletae ex Collat. XVI. 2. et Inst. De re ipsa vid. Gai I. 156. Ulp. XXVI. §. 1. 3—6. Paul. S. R. IV 8. § 13 — 24. Ulp. fr. 195. § 1. D. de V. S. (50. 16.) fr. 1. § 9 sqq. fr. 2. D. de suis et leg. (38. 16.) Paul. fr. 7. pr. D. de cap. minut. (4. 5.) De iure novissimo vid. tit. IX. in fine.

a) cf. Ulp. libro II. Instit.: Post suos ab intestato legitimi admittuntur primum consanguinei. Ii sunt frater et soror qui in eiusdem potestate patris fuerunt, et si ex diversis matribus nati sunt. Consanguineos et adoptio facit et adrogatio et causae probatio et in manum conventio. (Collatio XVI. c. 6.)

b) ef. Gai III. 22. Ulp. XXVI. 5. Inst. III. 2. § 7. III. 4. § 4. Paul. S. R. IV. 8. § 23. 26. Marc. fr. 9. D. de suis et legit. (38. 16.)

1

c) cf. fr. 6. D. Unde legitimi (38. 7.). d) cf. fr. 23. 44. D. de adopt. (1. 7.) e) cf. Ulp. fr. 2. § 3. cit. D. de suis. (38. 16.)

$ 14. Quod ad feminas tamen attinet, in hoc iure aliud in ipsarum hereditatibus capiendis placuit, aliud in ceterorum bonis ab his capiendis. nam feminarum hereditates perinde ad nos agnationis iure redeunt atque masculorum nostrae vero hereditates ad feminas ultra consanguineorum gradum non pertinent. itaque soror fratri sororive legitima heres est; amita vero et fratris filia legitima heres esse non potest. sororis autem nobis loco est etiam mater aut noverca quae per in manum conventionem aput patrem nostrum iura filiae consecuta est.

[ocr errors][merged small][merged small]

§ 3. Ceterum inter masculos quidem agnationis iure hereditas etiam longissimo gradu ultro citroque capitur. Quod ad feminas vero, ita placebat, ut ipsae consanguinitatis iure tantum. capiant hereditatem, si sorores sint, ulterius non capiant; masculi vero ad earum hereditates, etiamsi longissimo gradu sint, admittantur., qua de causa fratris tui aut patrui tui filiae, vel amitae tuae hereditas ad te pertinet, tua vero ad illas non pertinebat. quod ideo ita constitutum erat, quia commodius videbatur ita iura constitui, ut plerumque hereditates ad masculos confluerent. sed quia sane iniquum erat in universum eas quasi extraneas repelli, Praetor eas ad bonorum possessionem admittit ea parte qua proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur; ex qua parte ita scilicet admittuntur, si neque agnatus ullus nec proximior cognatus interveniat. Et haec quidem lex duodecim tabularum nullo modo introduxit, sed simplicitatem legibus amicam amplexa, simili modo omnes agnatos, sive masculos sive feminas, cuiuscumque gradus, ad similitudinem suorum invicem ad successionem vocabat; media autem iurisprudentia, quae erat lege quidem duodecim tabularum iunior, imperiali autem dispositione anterior, subtilitate quadam excogitata praefatam differentiam inducebat, et penitus eas a successione agnatorum repellebat, omni alia successione incognita, donec Praetores' paulatim asperitatem iuris civilis corrigentes, sive quod deest adimplentes, humano proposito alium ordinem suis edictis addiderunt, et cognationis linea proximitatis nomine introductal per bonorum possessionem eas adiuvabant, et pollicebantur his bonorum possessionem quae unde cognati appellatur. nos vero, legem duodecim tabularum sequentes et eius vestigia in hac parte conservantes, laudamus quidem Praetores suae humanitatis, non tamen eos in plenum causae mederi invenimus: quare etenim, uno eodemque gradu naturali concurrente, et agnationis titulis tam in masculis quam in feminis aequa lance constitutis, masculis quidem dabatur ad successionem venire omnium agnatorum, ex agnatis autem mulieribus nullis penitus, nisi soli sorori, ad agnatorum successionem patebat aditus? ideo in plenum omnia reducentes et ad ius

2

3) c. 14. C. cit. de legit. her.

$ 15. Si ei qui defunctus erit sit frater et alterius fratris filius, sicut ex superioribus [$ 11.] intellegitur, frater prior est, quia gradu praecedit. sed alia facta est iuris interpretatio inter suos heredes. ($ 16.) Quodsi defuncti nullus frater extet, sed sint liberi fratrum, ad omnes quidem hereditas pertinet: sed quaesitum est, si dispari forte numero sint nati, ut ex uno unus vel duo, ex altero tres vel quattuor, utrum in stirpes dividenda sit hereditas, sicut inter suos heredes iuris est [s 8] an potius in capita. iamdudum tamen placuit in capita dividendam esse hereditatem. itaque quotquot erunt ab utraque parte personae, in tot portiones hereditas dividetur, ita ut singuli singulas portiones ferant.

1) eft. 2. pr. § 2. 4. D. de suis et leg. fr. 1. § 5 sqq. Unde cognati.

2) cf. Gai III. 13. fr. 2. § 6. D. de suis et legit.

Gai III, 11. 13. supra.

duodecím tabularum eandem dispositionem exaequantes, nostra constitutione3 sanximus omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes, sive masculini sive feminini generis sunt, simili modo ad iura successionis legitimae ab intestato vocari secundum gradus sui praerogativam: nec ideo excludendas, quia consanguinitatis iura sicuti germanae non habent. § 4. Hoc etiam addendum nostrae constitutioni existimavimus, ut transferatur unus tantummodo gradus a iure cognationis in legitimam successionem, ut non solum fratris filius et filia, secundum quod iam definivimus, ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli, et non deinceps personae una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae soboli, simili modo ab utroque latere succedant, tamquam si omnes ex masculis descendentes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt. his etenim personis praecedentibus, et successionem admittentibus, ceteri gradus remanent penitus semoti, videlicet hereditate non ad stirpes, sed in capita dividenda. (§ 5.1) Si plures sint gradus agnatorum, aperte lex duodecim tabularum proximum vocat: itaque si verbi gratia sit frater defuncti, et alterius fratris filius, aut patruus, frater potior habetur. et quamvis singulari numero usa lex proximum vocet: tamen dubium non est, quin et si plures sint eiusdem gradus, omnes admittantur: nam et proprie proximus ex pluribus gradibus intellegitur, et tamen dubium non est quin, licet unus sit gradus agnatorum, pertineat ad eos hereditas. ($ 6.2) Proximus autem, si quidem nullo testamento facto quisque decesserit, per hoc tempus requiritur quo mortuus est is cuius de hereditate quaeritur. quodsi facto testamento quisquam décesserit, per hoc tempus requiritur quo certum esse coeperit nullum ex testamento heredem extaturum: tunc enim proprie quisque intellegitur intestatus decessisse. quod quidem aliquando longo tempore declaratur: in quo spatio temporis saepe accidit, ut proximiore mortuo proximus esse incipiat, qui moriente testatore non erat

« PreviousContinue »