Page images
PDF
EPUB

1) est c. 32. C. de fideicomm.

aut pro parte, vel etiam aliud aliquid restituat. (S 12.) Et quia prima fideicommissorum cunabula a fide heredum pendent, et tam nomen quam substantiam acceperunt, et ideo divus Augustus ad necessitatem iuris ea detraxit: nuper et nos, eundem Principem superare contendentes, ex facto quod Tribonianus, vir excelsus, Quaestor sacri palatii, suggessit, constitutionem fecimus1 per quam disposuimus: si testator fidei heredis sui commisit, ut vel hereditatem vel speciale fideicommissum restituat, et neque ex scriptura, neque ex quinque testium numero qui in fideicommissis legitimus esse noscitur, res possit manifestari, sed vel pauciores quam quinque vel nemo penitus testis intervenerit, tunc, sive pater heredis sive alius quicumque sit qui fidem elegerit heredis et ab eo aliquid restitui voluerit, si heres perfidia tentus adimplere fidem recusat, negando rem ita esse subsecutam, si fideicommissarius iusiurandum ei detulerit, cum prius ipse de calumnia iuraverit, necesse eum habere, vel iusiurandum subire quod nihil tale a testatore audivit, vel recusantem ad fideicommissi vel universitatis vel specialis solutionem coartari, ne depereat ultima voluntas testatoris fidei heredis commissa. eadem observari censuimus et si a legatario vel fideicommissario aliquid similiter relictum sit. quodsi is a quo relictum dicitur confiteatur quidem [postquam negaverat] aliquid a se relictum esse, sed ad legis subtilitatem decurrat, omnimodo cogendus est solvere.

$260. Potest autem quisque etiam res singulas per fideicommissum relinquere, velut fundum, hominem, vestem, argentum, pecuniam; et vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit. (§ 261.) Item potest non solum propria testatoris res per fideicommissum relinqui, sed etiam heredis aut legatarii aut cuiuslibet alterius. itaque et legatarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei legata sit, sed etiam de alia, sive ipsius legatarii sive aliena sit. sed hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restitue

Tit. XXIV. DE SINGULIS REBUS PER

FIDEICOMMISSUM RELICTIS.

Potest autem quis etiam singulas res per fideicommissum relinquere, veluti fundum, hominem, vestem, [aurum] argentum, pecuniam numeratam; et vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit. (§ 1.) Potest autem non solum proprias testator res per fideicommissum relinquere, sed et heredis aut legatarii aut fideicommissarii aut cuiuslibet alterius. itaque et legatarius et fideicommissarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei relicta sit, etiam de alia, sive ipsius sive aliena sit. hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restituere,

sed

quam ipse ex testamento ceperit. nam quod amplius est inutiliter relinquitur. cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei qui rogatus est aut ipsam redimere et praestare, aut aestimationem eius solvere. [ef. II. 20. § 4 sqq.]

re, quam ipse ex testamento ceperit:
nam quod amplius est inutiliter relin-
quitur. ($262.) Cum autem aliena res
per fideicommissum relinquitur, ne-
cesse est ei qui rogatus est, aut ipsam
redimere et praestare, aut aestima-
tionem eius solvere. sicut iuris est, si
per damnationem aliena res legata sit [§ 202]. sunt
tamen qui putant, si rem per fideicommissum re-
lictam dominus non vendat, extingui fideicom-
missum; sed aliam esse causam per damnationem
legati.

§ 2. Libertas quoque servo per fideicommissum dari potest, ut heres eum rogetur manumittere, vel legatarius, vel fideicommissarius. nec interest utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo qui ipsius heredis aut legatarii vel etiam extranei sit. Itaque et alienus servus redimi et manumitti debet. quodsi dominus eum non vendat, si modo nihil ex iudicio eius qui reliquit libertatem perceperit, non statim extinguitur fideicommissaria libertas, sed differtur, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendi servi fuerit, praestari libertas. Qui autem ex causa

§ 263. Libertas quoque servo per fideicommissum dari potest, ut vel heres rogetur manumittere, vel legatarius. ($264.) Nec interest utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo qui ipsius heredis aut legatarii vel etiam extranei sit. (§ 265.) Itaque et alienus serous redimi et manumitti debet. quod si dominus eum non vendat, sane extinguitur libertas, quia pro libertate pretii computatio nulla intervenit. (§ 266.) Qui autem ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servus sit, sed eius qui manumittit. (§ 267.) At qui directo, testamento, liber esse iubetur, velut hoc modo: : STICHUS SERVUS MEUS LIBER ESTO, vel STICHUM SERVUM MEUM LIBERUM ESSE IUBEO, is ipsius testatoris fit libertus. Nec alius ullus directo, ex testamento, libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium* fuerit, et quo faceret testamentum et quo more

retur.

1) Gai II. 249. c. 2. C. commun. de leg.

с

fideicommissi manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servus sit, sed eius qui manumittit. at is qui directo, testamento, liber esse iubetur, ipsius testatoris fit libertus, qui etiam orcinus appellatur. nec alius ullus directo, ex testamento, libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris fuerit, et quo faceret testamentum, et quo moreretur. directo [al. directa] autem libertas tunc dari videtur, cum non ab alio servum manumitti rogat, sed velut ex suo testamento libertatem ei competere vult.

$ 3.1 Verba autem fideicommissorum haec maxime in usu habentur: peto, rogo, volo, mando, fidei tuae committo, quae perinde singula firma sunt, atque si omnia in unum congesta essent.

*) Quod addendum est. cf. Ulp. I § 23. Gai II. 272. fr. 35. D de manum. test. (40. 4.)

a) cf. Ulp. II. § 7—11. fr. 16. D. de fideicomm. libert. (40. 5.) Gai II. 272. b) cf. c. 6. C. de fideic. libert. (7. 4.)

c) cf. Diocl. c. 10. D. de testam. manumiss. (7. 2.)

§ 268. Multum autem differunt' quae per fideicommissum relinquuntur ab his quae directo iure legantur. ($ 269.) Nam ecce per fideicommissum etiam nutu* hereditas * relinqui potest: cum alioquin legatum nisi testamento facto inutile sit. ($270.) Item intestatus moriturus potest ab eo ad quem bona eius pertinent fideicommissum alicui relinquere cum alioquin ab eo legari non possit. ($ 270a.) Item legatum codicillis relictum non aliter valet, quam si a testatore confirmati fuerint, id est nisi in testamento caverit testator, ut quidquid in codicillis scripserit id ratum sit: fideicommissum vero etiam non confirmatis codicillis relinqui potest. (§ 271.) Item a legatario legari non potest: sed fideicommissum relinqui potest [s 260. 261]. quin etiam ab eo quoque cui per fideicommissum relinquimus rursus alii per fideicommissum relinquere possumus. (§ 272.) Item servo alieno directo libertas dari non potest [$ 264. 267]: sed per fideicommissum potest. ($273.) Item codicillis nemo heres institui potest neque exheredari, quamvis testamento confirmati sint. at hic qui testamento heres institutus est potest codicillis rogari, ut eam hereditatem alii totam vel ex parte restituat, quamvis testamento codi-cilli confirmati non sint. (§ 274.) Item mulier quae ab eo qui centum milia aeris census est per legem Voconiam heres institui non potest,a tamen fideicommisso relictam sibi hereditatem capere potest. ($ 275.) Latini quoque qui hereditates legataque directo iure lege Iunia capere prohibentur [1. 23. 24], ex fideicommisso capere possunt. ($ 276.) Item cum senatusconsulto prohibitum sit proprium servum minorem annis xxx liberum et heredem instituere [1. 18. 21], plerisque placet posse nos iubere liberum esse, cum annorum xxx erit, et rogare, ut tunc illi restituatur hereditas. ($ 277.) Item quamvis non possimus

*) recepi ex coniect., quae et cum numero litterarum et cum ductibus a Bluhmio excussis congrua videtur. Cf. Ulp. XXV. 3. fr. 21. pr. D. de legat. III. (32.) c. 22. C. de fideic. hered. 6. 42. Quae Göschen et Lachm. tentant: etiam post mortem heredis relinqui potest, et alia, non tanti argumenti erant, ut primo loco hanc differentiam Gaius poneret!

a) in quibus rebus legata et fideicomissa differant, vid. Ulp. XXV. 1—13; quae cur praeterierit Iustinianus vid. Inst. II. 20. § 3. supra.

b) cf. Inst. II. 25. § 1. c) cf. Inst. II. 25. § 2. II. 23. § 10.

d) Legis Voconiae caput primum Cicero memorat in Verr. II. 1. c. 42. § 107. (cf. 111.): Imitatus esses ipsum illum Q. Voconium, qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini, neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos Censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret. De secundo quodam capite agere videtur Quinct. decl. 264: ne liceat mulieri plus quam dimidiam partem bonorum relinquere (?), coll. Cic. de Rep. III. 10. De tertio capite cf. Gai II. 226.

[ocr errors]

post mortem eius qui nobis heres extiterit, alium in locum eius heredem instituere [s 184], tamen alii eam possumus eum rogare, ut cum morietur, hereditatem totam vel ex parte restituat. et quia post mortem quoque heredis fideicommissum dari potest, idem efficere possumus et si ita scripserimus: CUM TITIUS HERES MEUS MORTUUS ERIT, VOLO HEREDITATEM MEAM AD PUBLIUM MAE

a

VIUM PERTINERE. utroque autem modo, tam hoc quam illo, Titius heredem suum obligatum relinquit de fideicommisso restituendo. (§ 278.) Praeterea legata per formulam petimus: fideicommissa vero Romae quidem aput Consulem vel aput eum Praetorem qui praecipue de fideicommissis ius dicit persequimur; in provinciis vero aput Praesidem provinciae. ($ 279.) Item de fideicommissis semper in urbe ius dicitur: de legatis vero, cum res aguntur. ($ 280.) Fideicommissorum usurae et fructus debentur, si modo moram solutionis fecerit qui fideicommissum debebit: legatorum vero usurae non debentur; idque rescripto divi Hadriani significatur. scio tamen Iuliano placuisse in eo legato quod sinendi modo relinquitur idem iuris esse quod in fideicommissis : quam sententiam et his temporibus magis optinere video. (§ 281.) Item legata Graece scripta non valent: fideicommissa vero valent. (§ 282.) Item si legatum per damnationem relictum heres infitietur, in duplum cum eo agitur: fideicommissi vero nomine semper in simplum persecutio est. ($ 283.) Item quod quisque ex fideicommisso plus debito per errorem solverit, repetere potest: at id quod ex causa falsa per damnationem legati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem scilicet iuris est de eo [legato] quod non debitum vel ex hac vel ex illa causa per errorem solutum fuerit.

с

d

$ 284. Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt. (§ 285.) Ut ecce peregrini poterant fideicommissa capere: et fere* haec fuit origo fideicommissorum. sed postea id prohibitum est; et nunc ex oratione divi Hadriani senatusconsultum factum est, ut ea fideicommissa fisco vindicarentur. ($ 286.) Caelibes quoque qui per legem Iuliam hereditates legataque capere prohibentur [s 111], olim fideicommissa videbantur ca

*) in Cod. est: fideic. facere et ferre hac fuit origo fideic. a) cf. Ulp. XXV. 12. Inst. II. 23. § 1.

b) cf. Ulp. XXV. 9. fr. 11. pr. D. de leg. III. (32.)

c) cf. Gai IV. 9. 171. Inst. IV. 6. § 23. 26. III. 27. § 7. d) cf. Ulp. XXIV. 33. Inst. III. 27. § 7. II. 20. § 23.

pere posse. Item orbi qui per legem Papiam, ob id quod liberos non habent, dimidias partes hereditatum legatorumque perdunt, olim solida fideicommissa videbantur capere posse. sed postea senatusconsulto Pegasiano perinde fideicommissa quoque, ac legata hereditatesque capere posse prohibiti sunt. eaque translata sunt ad eos qui testamento liberos habent [s 206-207], aut si nullus liberos habebit, ad populum, sicuti iuris est in legatis et in hereditatibus. ($ 287.) Eadem aut simili ex causa autem olim incertae personae vel postumo alieno per fideicommissum relinqui poterat, quamvis neque heres institui neque legari ei possit [s 238. 241]. sed senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est idem in fideicommissis quod in legatis hereditatibusque constitutum est. (S 288.) Item poenae nomine [§ 235] iam non dubitatur nec per fideicommissum quidem relinqui posse. ($ 289.) Sed quamvis in multis iuris partibus longe latior causa sit fideicommissorum, quam eorum quae directo relinquuntur, in quibusdam tantumdem valeant: tamen tutor non aliter testamento dari potest quam directo, veluti hoc modo: LIBERIS MEIS TITIUS vel ita LIBERIS MEIS TITIUM TUTOREM DO [I. 149]: per fideicommissum vero dari non potest.

TUTOR ESTO,

1) ef. Inst. II. 23. § 1.

GNEIST INSTITUTIONES.

1

Tit. XXV. DE CODICILLIS. Ante Augusti tempora constat ius codicillorum in usu non fuisse, sed primus Lucius Lentulus, ex cuius persona etiam fideicommissa coeperunt, codicillos introduxit. nam cum decederet in Africa, scripsit codicillos testamento confirmatos quibus ab Augusto petiit per fideicommissum, ut faceret aliquid; et cum divus Augustus voluntatem eius implesset, deinceps reliqui, auctoritatem eius secuti, fideicommissa praestabant, et filia Lentuli legata quae iure non debebat solvit. Dicitur Augustus convocasse prudentes, inter quos Trebatium quoque cuius tunc auctoritas maxima erat, et quaesisse, an posset hoc recipi, nec absonans a iuris ratione codicillorum usus esset; et Trebatium suasisse Augusto, quod diceret utilissimum et necessarium hoc civibus esse, propter magnas et longas peregrinationes quae apud veteres fuissent, ubi, si quis testamentum facere non posset, tamen codicillos posset. Post quae. tempora, cum et Labeo codicillos fecisset, iam nemini dubium erat, quin codicilli iure optimo admitterentur.

10

« PreviousContinue »