Page images
PDF
EPUB

numissus erit vel in alium translatus, et ipse heres extiterit aut alium fecerit, deberi legatum.

§ 246. Hinc transeamus ad fideicommissa.

$ 247. Et prius de hereditatibus videamus.

servum alius heres effici, si prius quam iussu domini adeat in alterius potestatem tránslatus sit, vel manumissus ipse heres efficitur: quibus casibus utile est legatum; quodsi in eadem causa permanserit et iussu legatarii adierit, evanescit legatum.

Tit. XXIII. DE FIDEICOMMISSARIIS HEREDI

TATIBUS.

Nunc transeamus ad fideicommissa. Et prius [est, ut] de hereditatibus fideicommissariis videamus.

a

§ 1. Sciendum itaque est omnia fideicommissa primis temporibus infirma esse, quia nemo invitus cogebatur praestare id de quo rogatus erat: quibus enim non poterant hereditates vel legata relinquere, si relinquebant, fidei committebant eorum qui capere ex testamento poterant; et ideo fideicommissa appellata sunt, quia nullo vinculo iuris, sed tantum pudore eorum qui rogabantur continebantur. Postea primus divus Augustus, semel iterumque gratia personarum motus, vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorundam perfidiam, iussit Consulibus auctoritatem suam interponere. quod quia iustum videbatur et populare erat, paulatim conversum est in assiduam iurisdictionem; tantusque favor eorum factus est, ut paulatim etiam Praetor proprius creatur qui [de] fideicommissis ius diceret, quem fideicommissarium appellabant.

§ 2. In primis igitur sciendum est opus esse, ut aliquis recto iure testamento heres instituatur, eiusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat: alioquin inutile est testamentum in quo nemo heres institui

§ 248. Inprimis igitur sciendum est opus esse, ut aliquis heres recto iure instituatur, eiusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat: alioquin inutile est testamentum in quo nemo recto iure heres instituitur. (§ 249.) Verba autem utilia fideicommissorum haec recte ✶ maxime in usu esse videntur: PETO, ROGO, VOLO, FIDEICOMMITTO: quae proinde firma singula sunt, atque si omnia in unum congesta sint. (§ 250.) Cum igitur scripserimus:

LUCIUS

TITIUS HERES ESTO, possumus adi

*) ita Cod. habet.

*

tur.

Cum igitur aliquis scripserit, Lucius
Titius heres esto: poterit adiicere,

Lachm. prop.: recepta; Pöschmann: certe; Böcking vocabulum ex margine inrepsisse opinatur. De re ipsa cf. Gai II. 281. Inst II. 21. § 3. Ulp. XXV. 2. 3. II. 7. Paul. S. R. IV. 1. § 5. 6. fr. 115. D. de legat. I. (30.) a) cf. Inst. II. 25. pr. et h. t. § 12. fr. 2. § 32. D. de Orig. Iur. (1. 2.) Cic. in Verr. II. 1. 47. de fin. II. 17. 18. Val. Max. IV. 2. § 7. De fideicom- . missis in universum vid. Ulp. XXV. Paul. S. R. IV. 1—3.

rogo te, Luci Titi, ut cum primum possis hereditatem meam adire, eam Caio Seio reddas restituas. potest autem quisque et de parte restituenda heredem rogare; et liberum est vel pure vel sub condicione relinquere fideicommissum, vel ex die certo. ($ 3.) Restituta autem hereditate is qui restituit nihilominus heres permanet; is vero qui recipit hereditatem, aliquando heredis, aliquando legatarii loco habebatur.

cere: ROGO TE, LUCI TITI, PETO-
QUE A TE, UT CUM PRIMUM POSSIS
HEREDITATEM MEAM ADIRE, GAIO
SEIO REDDAS RESTITUAS. possu-
mus autem et de parte restituenda
rogare; et liberum est vel sub
condicione vel pure relinquere fidei-
commissa, vel ex die certa. (§ 251.)
Restituta autem hereditate is qui re-
stituit nihilominus heres permanet;a
is vero qui recipit hereditatem, ali-
quando heredis loco est, aliquando
legatarii. (§ 252.) Olim autem nec he-
redis loco erat nec legatarii, sed potius empto-
ris. tunc enim in usu erat ei cui restituebatur
hereditas nummo uno eam hereditatem dicis causa
venire; et quae stipulationes inter venditorem here-
ditatis et emptorem interponi solent, eaedem interponebantur
inter heredem et eum cui restituebatur heredi-
tas, id est hoc modo: heres quidem stipulabatur
ab eo cui restituebatur hereditas, ut quicquid
hereditario nomine condemnatus fuisset, sive quid
alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis es-
set, et omnino si quis cum eo hereditario nomine
ageret, ut recte defenderetur: ille vero qui re-
cipiebat hereditatem invicem stipulabatur, ut si
quid ex hereditate ad heredem pervenisset, id
sibi restitueretur; ut etiam pateretur eum here-
ditarias actiones procuratorio aut cognitorio no-
mine exequi.

$ 253. Sed posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca Consulibus senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones quae iure civili heredi et in heredem conpeterent ei et in eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas. post quod senatusconsultum desierunt illae cautiones in usu haberi. Praetor enim utiles actiones ei et in eum qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit, eaeque in edicto proponuntur. (§ 254.) Sed rursus quia dare coepit. ($ 5.) Sed quia heredes heredes scripti, cum aut totam he- scripti, cum aut totam hereditatem aut reditatem aut paene totam ple- paene totam plerumque restituere ro

$ 4. Et in Neronis quidem temporibus, Trebellio Maximo et Annaeo Seneca Consulibus, senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si hereditas ex fideicommissi causa restituta sît, omnes actiones quae iure civili heredi et in heredem competerent ei et in eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas. Post quod

senatusconsultum Praetor utiles actiones ei et in eum qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem

*) Ita versum unum qui excidisse videtur supplet Göschen, coll. § 254. 257. a) cf. Gai fr. 88 D. de hered. instit. (28. 5.)

b) verba SCti habet Ulp. fr. 1. § 1. 2. D. ad SC. Treb. (36. 1.) cf. Ulp. XXV. 14 — 16.

rumque restituere rogabantur, ad-
ire hereditatem ob nullum aut mi-
nimum lucrum recusabant, atque
ob id extinguebantur fideicommissa,
Pegaso et Pusione Consulibus senatus
censuit, ut ei qui rogatus esset he-
reditatem restituere perinde liceret
quartam partem retinere, atque e lege
Falcidia in legatis retinendi ius conce-
ditur. ex singulis quoque rebus quae
per fideicommissum relinquuntur ea-
dem retentio permissa est. per quod
senatusconsultum ipse onera here-
ditaria sustinet; ille autem qui ex
fideicommisso reliquam partem here-
ditatis recipit, legatarii partiarii loco
est, id est eius legatarii cui pars bo-
norum legatur. quae species legati
partitio vocatur, quia cum herede le-
gatarius partitur hereditatem. unde
effectum est, ut quae solent stipulatio-
nes inter heredem et partiarium legata-
rium interponi, eaedem interponantur
inter eum qui ex fideicommissi causa
recipit hereditatem et heredem, id
est ut et lucrum et damnum heredi-
tarium pro rata parte inter eos com-
mune sit. (§ 255.) Ergo si quidem non
plus quam dodrantem hereditatis scri-
ptus heres rogatus sit restituere, tum

gabantur, adire hereditatem ob nullam aut minimum lucrum recusabant, atque ob id extinguebantur fideicommissa: postea Vespasiani Augusti temporibus, Pegaso et Pusione Consulibus, senatus censuit, ut ei qui rogatus esset hereditatem restituere perinde liceret quartam partem retinere, atque ex lege Falcidia in legatis retinere conceditur. ex singulis quoque rebus quae per fideicommissum relinquuntur eadem retentio permissa est. Post quod senatusconsultum ipse heres onera hereditaria sustinebat; ille autem qui ex fideicommisso recepit partem hereditatis legatarii partiarii loco erat, id est eius legatarii cui pars bonorum legabatur. quae species legati partitio vocabatur, quia cum herede legatarius partiebatur hereditatem. unde

quae solebant stipulationes inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponebantur inter eum qui ex fideicommisso recepit hereditatem, et heredem, id est ut et lucrum damnumque hereditarium pro rata parte inter eos commune sit. (§ 6.) Ergo si quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restituere, tunc

ex Trebelliano senatusconsulto restituebatur hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dabantur : in heredem quidem iure civili; in eum vero qui recipiebat hereditatem ex senatusconsulto Trebelliano tamquam in heredem. At si plus quam dodrantem vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus erat Pegasiano senatusconsulto, et heres qui semel adierit hereditatem, si modo sua voluntate adierit, sive retinuerit quartam partem sive noluerit reti

ex Trebelliano senatusconsulto restituitur here-
ditas, et in utrumque actiones hereditariae pro
rata parte dantur: in heredem quidem iure civili,
in eum vero qui recipit hereditatem ex senatus-
consulto Trebelliano. quamquam heres etiam pro
ea parte quam restituit heres permanet, eique
et in eum solidae actiones competunt: sed non
ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur actio-
nes, quam apud eum commodum hereditatis re-
manet. ($ 256.) At si quis plus quam
dodrantem vel etiam totam heredita-
tem restituere rogatus sit, locus est
Pegasiano senatusconsulto. ($257.) Sed
is qui semel adierit hereditatem, si mo-
do sua voluntate adierit, sive retinue-
rit quartam partem sive noluerit reti-

a) cf. Ulp. XXIV. 25. fr. 164. § 1. D. de V. S. et Theophilus h. 1. Cic. de Legg. II. 20: Atque etiam dant hoc Scaevolae quod est partitio: ut si in testamento deducta, scripta non sit, ipsique minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, sacrisne alligentur. (cf. c. 19. 21. eod.)

nere, ipse universa onera hereditaria sustinebat. sed quarta quidem retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponebantur tamquam inter partiarium legatarium et heredem; si vero totam hereditatem restituerit, emptae et venditae hereditatis stipulationes interponebantur. sed si recuset scriptus heres adire hereditatem, ob id quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam, cavetur Pegasiano senatusconsulto, ut desiderante eo cui restituere rogatus est, iussu Praetoris adeat et restituat hereditatem, perindeque ei et in eum qui recepit hereditatem actiones dentur, acsi iuris est ex Trebelliano senatusconsulto. quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur qui recepit hereditatem, utroque senatusconsulto in hac specie concurrente.

nere, ipse universa onera hereditaria
sustinet: sed quarta quidem retenta
quasi partis et pro parte stipulationes
interponi debent tamquam inter partia-
rium legatarium et heredem; si vero
totam hereditatem restituerit, ad exem-
plum emptae et venditae hereditatis sti-
pulationes interponendae sunt. (S 258.)
Sed si recuset scriptus heres adire he-
reditatem, ob id quod dicat eam sibi
suspectam esse quasi damnosam, ca-
vetur Pegasiano senatusconsulto, ut
desiderante eo cui restituere rogatus
est, iussu Praetoris adeat et re-
stituat, perindeque ei et in eum
qui receperit actiones dentur, ac
iuris est ex senatusconsulto Tre-
belliano. quo casu nullis stipula-
tionibus opus est, quia simul et
huic qui restituit securitas datur,
et actiones hereditariae ei et in
eum transferuntur qui receperit
hereditatem.

1) cf. lust. Const. Tanta $ 6.
(c. 2. C. de vel. iure enucl.)

2) efr. 21. fr. 68. § 1. D. ad SC. Treb.

3) cfr. 16. § 2. 3. 55. §2. D. eod.

$ 7. Sed quia stipulationes ex senatusconsulto Pegasiano descendentes et ipsi antiquitati displicuerunt, et quibusdam casibus captiosas eas homo excelsi ingenii Papinianus appellat, et nobis in legibus magis simplicitas quam difficultas placet, ideo omnibus nobis suggestis tam similitudinibus quam differentiis utriusque senatusconsulti, placuit, exploso senatusconsulto Pegasiano quod postea supervenit, omnem auctoritatem Trebelliano senatusconsulto praestare, ut ex eo fideicommissariae hereditates restituantur, sive habeat heres ex voluntate testatoris quartam, sive plus, sive minus, sive penitus nihil, ut tunc, quando vel nihil vel minus quartae apud eum remanet, liceat ei2 vel quartam vel quod deest ex nostra auctoritate retinere vel repetere solutum quasi ex Trebelliano senatusconsulto, pro rata portione actionibus tam in heredem quam in fideicommissarium competentibus. si vero totam hereditatem sponte restituerit, omnes hereditariae actiones fideicommissario et adversus eum competunt. sed etiam id quod praecipuum Pegasiani senatusconsulti fuerat, ut quando recusabat heres scriptus sibi datam hereditatem adire, necessitas ei imponeretur totam hereditatem volenti fideicommissario restituere et omnes ad eum et contra eum transire actiones, et hoc transponimus ad senatusconsultum Trebellianum, ut ex hoc solo

et necessitas heredi imponatur, si ipso nolente adire fideicommissarius desiderat restitui sibi hereditatem, nullo nec damno nec commodo apud heredem manente.

$ 259. Nihil autem interest utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur: nam et hoc casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatusconsulto ha

beri solet.

1) cfr. 1. § 16 sqq. 30. § 3. D. ad SC. Treb.

fr. 58. § 3. 75. § 1. eod.

fr. 91. D. ad L. Falcid.

2) cfr. 6. § 1. D. ad SC. Trebell. fr. 8. 1. D. de iure codicill.

3) cfr. 1. S. fr. 55. § 2. D. ad SC. Trebell.

§ 8. Nihil autem interest utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogatur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogatur: nam et hoc casu eadem observari praecipimus quae in totius hereditatis restitutione diximus. (S-9.') Si quis una aliqua re deducta sive praecepta quae quartam continet, veluti fundo vel alia re, rogatus sit restituere hereditatem: simili modo ex Tre-· belliano senatusconsulto restitutio fiat, perinde acsi quarta parte retenta rogatus esset reliquam hereditatem restituere. Sed illud interest, quod altero casu, id est cum deducta sive praecepta aliqua re [vel pecunia] restituitur hereditas, in solidum ex eo senatusconsulto actiones transferuntur, et res quae remanet apud heredem sine ullo onere hereditario apud eum manet, quasi ex legato ei acquisita; altero vero casu, id est cum quarta parte relenta rogatus est heres restituere hereditatem et restituit, scinduntur actiones, et pro dodrante quidem transferuntur ad fideicommissarium, pro quadrante remanent apud heredem. quin etiam, licet [in] una re aliqua deducta aut praecepta restituere aliquis hereditatem rogatus est, qua maxima pars hereditatis contineatur, aeque in solidum transferuntur actiones, et secum deliberare debet is cui restituitur hereditas, an expediat sibi restitui. eadem scilicet interveniunt et si duabus pluribusve deductis rebus praeceptisve restituere hereditatem rogatus sit. sed et si certa summa deducta praeceptave, quae quartam vel etiam maximam partem hereditatis continet, rogatus sit aliquis hereditatem restituere, idem iuris est. Quae diximus de eo qui ex asse heres institutus est, eadem transferimus et ad eum qui ex parte heres scriptus est.

$ 10.2 Praeterea intestatus quoque moriturus potest rogare eum ad quem bona sua vel legitimo iure vel honorario pertinere intellegit, ut hereditatem suam totam partemve eius, aut rem aliquam, veluti fundum, hominem, pecuniam, alicui restituat: cum alioquin legata, nisi ex testamento, non valeant. (§ 11.3) Eum quoque cui aliquid restituitur potest rogare, ut id rursus alii totum

« PreviousContinue »