Page images
PDF
EPUB

ei* legare liceat quam dodrantem. itaque ne-
cesse est, ut heres quartam partem hereditatis
habeat. et hoc nunc iure utimur. (§ 228.) In
libertatibus quoque dandis nimiam licentiam con-
pescuit lex Furia Caninia, sicut in primo com-
mentario rettulimus [1. 42.].
1) cfr. 77. D. ad L. Fale. id.

2) ef. Gai. fr. 73 pr. § 1. fr. 30. eod.

3) partim e Gai fr. 73. § 5. eod.

eum eosve pars quarta remaneret.

$ 1. Et cum quaesitum esset, duobus heredibus institutis, veluti Titio et Seio, si Titii pars aut tota exhausta sit legatis quae nominatim ab eo data sunt, aut supra modum onerata, a Seio vero aut nulla relicta sint legata, aut quae partem eius dumtaxat in partem dimidiam minuunt, an, quia is quartam partem totius hereditatis aut amplius habet, Titio nihil ex legatis quae ab eo relicta sunt retinere liceret? placuit, ut quartam partem suae partis salvam habeat: etenim in singulis heredibus ratio legis Falcidiae ponenda est. ($ 2.2) Quantitas autem patrimonii ad quam ratio legis Falcidiae redigitur mortis tempore spectatur. itaque si verbi gratia is qui centum aureorum patrimonium in bonis habebat centum aureos legaverit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem per servos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum tantum accesserit hereditati, ut centum aureis legatorum nomine erogatis heres quartam partem hereditatis habiturus sit, sed necesse est, ut nihilominus quarta pars legatis detrahatur. ex diverso si septuaginta quinque legaverit, et ante aditam hereditatem in tantum decreverint bona incendiis forte aut naufragiis aut morte servorum, ut non amplius quam septuaginta quinque aureorum substantia vel etiam minus relinquatur, solida legata debentur [al. dentur.] nec ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem: : quae res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum herede in portionem pacisci. (§ 3.3) Cum autem ratio legis Falcidiae ponitur, ante deducitur aes alienum, item funeris impensa et pretia servorum manumissorum; tunc deinde in

Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare volet, ius potestas que esto, ut hac lege sequenti licebit. Secundo capite modum legatorum constituit his verbis: Quicumque civis Rom. post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi Rom. pecuniam iure publico dare legare volet, ius potestas que esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis eo testamento heredes capiant. Eis quibus quid ita datum legatumve erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto. isque heres qui eam pecuniam dare ius sus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damnatus est.

*) Sic Cod. Lachm. vult: plus elegare liceat, cf supra. § 215.

reliquo ita ratio habetur, ut ex eo quarta pars apud heredes remaneat, tres vero partes inter legatarios distribuantur, pro rata scilicet portione eius quod cuique eorum legatum fuerit. itaque si fingamus quadringentos aureos legatos esse, et patrimonii quantitatem ex qua legata erogari oportet quadringentorum esse, quarta pars singulis legatariis detrahi debet. quodsi trecentos quinquaginta legatos fingamus, octava debet detrahi. quodsi quingentos legaverit, initio quinta, deinde quarta detrahi debet: ante enim detrahendum est quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet.

DE INUTILITER RELICTIS LEGATIS.

a

$ 229. Ante heredis institutionem inutiliter legatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredis accipiunt, et ob id velut caput et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. (§ 230.) Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest. (§ 231.) Nostri praeceptores nec tutorem eo loco dari posse existimant: sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil ex hereditate erogatur tutoris datione.

1) cf. c. 24. 25. C. de testamentis.

b

Tit. xx. DE LEGATIS. (contin.)

$ 34. Ante heredis institutionem inutiliter antea legabatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredum accipiunt, et ob id veluti caput atque fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari poterat. Sed quia incivile esse putavimus, ordinem quidem scripturae sequi (quod et ipsi antiquitati vitu perandum fuerat visum), sperni autem testatoris voluntatem per nostram constitutionem1 et hoc vitium emendavimus, ut liceat et ante heredis institutionem et inter medias heredum institutiones legatum relinquere, et multo magis libertatem cuius usus favorabilior est.

§ 232. Post mortem quoque heredis inutiliter legatur; id est hoc modo: CUM HERES MEUS

MORTUUS ERIT, DO LEGO, aut DATO. Ita autem recte legatur: CUM HERES MORIETUR: quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo vitae eius tempore. Rursum ita non potest legari: PRIDIE QUAM HERES MEUS MORIETUR. quod non pretiosa ratione receptum videtur. ($ 233.) Eadem et de libertatibus dicta intellegemus. ($ 234.) Tutor vero an post mortem heredis dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio, quae de eo agitatur qui ante heredum institutionem datur [$ 231.].

2) c. 1. C. ut actiones ab hered.

§ 35. Post mortem quoque heredis aut legatarii simili modo inutiliter legabatur: veluti si quis ita dicat, cum heres meus mortuus erit, do lego; item pridie quam heres aut legatarius morietur. sed simili modo et hoc correximus,2 firmitatem huiusmodi legatis ad fideicommissorum similitudinem praestantes, ne vel in hoc casu deterior causa legatorum quam fideicommissorum inveniatur.

a) cf. Ulp. XXIV. 15. I. 20. fr. 1. D. de hered. instit. (28. 5) Inst. I. 14. § 3. b) cf. Ulp. XXIV. 16. XXV. 8. Gai III. 100. Iustin. c. 11. C. de contr. stipul. (8. 38.)

DE POENAE CAUSA RELICTIS LEGATIS.

($235.) Poenae quoque nomine inutiliter legatur. poenae autem nomine legari videtur quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat aut non faciat; velut quod ita legatur: SI HERES MEUS FILIAM SUAM

TITIO IN MATRIMONIUM COLLOCAVE

RIT, X MILIA SEIO DATO; vel ita: SI FI

$ 36. Poenae quoque nomine inutiliter legabatur et adimebatur vel transferebatur. poenae autem nomine legari videtur quod coërcendi heredis causa relinquitur, quo magis is aliquid faciat aut non faciat: veluti si quis ita scripserit, heres meus, si filiam suam in matrimonium Titio collocaverit (vel ex diverso, si non collocaverit), dato decem aureos Seio; aut si ita scripserit, heres meus, si servum Stichum alienaverit (vel ex diverso, si non alienaverit), Titio decem aureos dato. et in tantum haec regula observabatur, ut perquam pluribus principalibus constitutionibus significetur, nec Principem quidem agnoscere quod ei poenae nomine legatum sit. nec ex militis quidem testamento talia legata valebant, quamvis aliae [al. alias] militum voluntates in ordinandis testamentis valde observantur. quin etiam nec libertatem poenae nomine dari posse placebat. eo amplius nec heredem poenae nomine adiici posse Sabinus existimabat, veluti si quis ita dicat, Titius heres esto, si Titius filiam suam Seio in matrimonium collocaverit, Seius quoque heres esto: nihil enim intererat, qua ratione Titius coërceatur, utrum legati datione, an coheredis adiectione. Sed huiusmodi scrupulositas nobis non placuit, et generaliter ea quae relinquuntur, licet poenae nomine fuerint relicta vel adempta vel in alios translata, nihil distare a ceteris legatis constituimus1 vel in dando vel in adimendo vel in transferendo; exceptis his videlicet quae impossibilia sunt vel legibus interdicta aut alias probrosa: huiusmodi enim testatorum dispositiones valere secta temporum meorum non patitur. $ 238. Incertae personaeb lega- § 25. Incertis vero personis neque tum inutiliter relinquitur. incerta

LIAM TITIO IN MATRIMONIUM NON COLLOCAVERIS, X MILIA TITIO DATO. Sed et si heres verbi gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, x Titio dari iusserit,* poenae nomine legatum est. et denique ex ipsa definitione multas similes species proprias fingere possumus. ($ 236.) Nec libertas quidem poenae nomine dari potest; quamvis de ea re fuerit quaesitum. (§ 237.) De tutore vero nihil possumus quaerere, quia non potest datione tutoris heres conpelli quidquam facere aut non facere; ideoque nec datur poenae nomine tutor; et si datus fuerit, magis sub condicione quam poenae nomine datus videbitur.

1) c. 1. C de his qu. poen. nom.

autem videtur persona quam per incertam opinionem animo suo testator subicit, velut si ita legatum sit: QUI PRIMUS AD FUNUS MEUM VENERIT, EI HERES MEUS X MILIA DA

legata neque fideicommissa olim relinqui concessum erat: nam nec miles quidem incertae personae poterat relinquere, ut divus Hadrianus rescripsit. incerta autem persona videbatur quam incerta opinione animo suo testator sub

*) sententia duplex si requirit (cf. II. 155. not.); praeterea desiderari videtur V. testator. Quid? si legerimus: Sed et si heres verbi gratia intra biennium monu

mentum si non fecerit

[ocr errors]

x Titio dare iussus sit, poenae nomine legatum est. Goeschen prop.: [quis, si] heres etc.; Huschke: si heredem ... monumentum sibi facere, et si non fecerit, x dare iusserit.

a) cf. Ulp. XXIV. 17. XXV. 13. Tit. Dig. XXXIV. 6.

b) cf. Gai II. 287. Ulp. XXIV. 18. fr. 4. 20. D. de rebus dubiis (34 5).

TO. idem iuris est, si generaliter omnibus legaverit: QUICUMQUE AD FUNUS MEUM VENERIT. in eadem causa est quod ita relinquitur: QUI

CUMQUE FILIO MEO IN MATRIMONIUM FILIAM SUAM CONLOCAVERIT, EI HERES MEUS X MILIA DATO. illud quoque in eadem causa est quod ita relinquitur: QUI POST TESTA

MENTUN

CONSULES DESIGNATI

ERUNT, aeque incertis personis legari videtur. et denique aliae multae huiusmodi species sunt. Sub certa vero demonstratione incertae personae recte legatur, velut: Ex

COGNATIS MEIS QUI NUNC SUNT QUI PRIMUS AD FUNUS MEUM VENERIT, EI X MILIA HERES MEUS DATO. (239.) Libertas quoque non videtur incertae personae dari posse, quia lex Furia Caninia iubet nominatim servos liberari. (§ 240.) Tutor quoque certus dari debet.

a

§ 241. Postumo quoque alieno inutiliter legatur. est autem alienus postumus, qui natus inter suos heredes testatori futurus non est. ideoque ex emancipato quoque filio conceptus nepos extraneus est postumus avo; item qui in utero est eius quae conubio non interveniente ducta est * uxor, extraneus postumus patri contingit.

1) cfr. 8. § 2. D. de B. B. s. t. fr. 4. pr. D. de leg. I.

($ 242.) Ac ne heres quidem potest institui postumus alienus: est enim incerta persona. (243.) Cetera vero quae supra [s 229. 232. 233] diximus ad legata proprie pertinent; quam

iiciebat, veluti si quis ita dicat: quicumque filio meo in matrimonium filiam suam dederit, ei heres meus illum fundum dato; illud quoque quod his relinquebatur, qui post testamentum scriptum primi Consules designati erunt, aeque incertae personae legari videbatur. et denique multae aliae huiusmodi species sunt. libertas quoque non videbatur posse incertae personae dari, quia placebat nominatim servos liberari. tutor quoque certus dari debebat. sub certa vero demonstratione, id est ex certis personis incertae personae, recte legabatur, veluti: ex cognatis meis qui nunc sunt si quis filiam meam uxorem duxerit, ei heres meus illam rem dato. incertis autem personis legata vel fideicommissa relicta et per errorem soluta repeti non posse sacris constitutionibus cautum erat. [ef. III. 27. §. 7.]

$ 26. Postumo quoque alieno inutiliter legabatur. est autem alienus postumus, qui natus inter suos heredes [heres] testatoris futurus non est; ideoque ex emancipato filio conceptus nepos extraneus erat postumus avo. ($27.) Sed nec huiusmodi species penitus est sine iusta emendatione derelicta, cum in nostro codice constitutio posita est per quam et huic parti medevimus [al. medebimur], non solum in hereditatibus, sed etiam in legatis et fideicommissis; quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione clarescit. tutor autem nec per nostram constitutionem incertus dari debet, quia certo iudicio debet quis pro tutela suae posteritati cavere. ($ 28.) postumus autem alienus heres institui et antea poterat et nunc potest, nisi in utero eius sit quae iure nostro uxor esse non potest. (S 29.1) Si quis in nomine, cognomine, praenomine [agnomine] legatarii erraverit testator, si de persona constat, nihilominus valet legatum; idemque in heredibus servatur, et recte: nomina enim signi

*) ita ex coniect. Huschkii, cum ductibus Cod. aliquatenus congrua. Hollweg: quam iure nostro habere non licet uxorem; Goeschen ex Inst.: quae iure nostro non potest

esse uxor.

[ocr errors]

a) cf. Gai I. 147. II. 287. Inst. III. 9. pr. fr. 5. § 1. 6. 7. pr. D. de rebus dub. (34. 5.) b) Tit. Cod. (restitutus) de incertis personis VI. 48.

quam non inmerito quibusdam placeat poenae nomine heredem institui non posse: nihil enim intererit, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit aliquid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur; quia tam coheredis adiectione quam legati datione conpellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat.

1) cfr. 33. pr. 34. D. de condic. et dem. Ulp. XXIV. 19.

2) cf. Gai fr. 17. D. de cond. et dem.

ficandorum hominum gratia reperta sunt, qui si quolibet alio modo intellegantur, nihil interest. ($ 30.') Huic proxima est illa iuris regula, falsa demonstratione legatum non perimi. veluti si quis ita legaverit, Stichum servum meum vernam do lego: licet enim non verna, sed emptus sit, de servo tamen constat, utile est legatum. et convenienter, si ita demonstraverit, Stichum servum quem a Seio emi, sitque ab alio emptus, utile est legatum, si de servo constat. (§ 31.2) Longe magis legato falsa causa non nocet. veluti cum ita quis dixerit, Titio, quia absente me negotia mea curavit, Stichum do lego; vel ita, Titio, quia patrocinio eius capitali crimine liberatus sum, Stichum do lego: licet enim neque negotia testatoris unquam gessit Titius, neque patrocinio eius liberatus est, legatum tamen valet. sed si condicionaliter enuntiata fuerit causa, aliud iuris est, veluti hoc modo: Titio, si negotia mea curaverit, fundum do lego.

a

$ 32. An servo heredis recte legamus, quaeritur. et constat pure inutiliter legari, nec quicquam proficere, si vivo testatore de potestate heredis exierit, quia quod inutile foret legatum, si statim post factum testamentum decessisset testator, hoc non debet ideo valere, quia diutius testator vixerit. sub condicione vero recte legatur, ut requiramus, an quo tempore dies legati cedit in potestate heredis non sit. ($ 33.) Ex diverso, herede instituto servo, quin domino recte etiam sine condicione legetur, non dubitatur. Nam et si statim post factum testamentum decesserit testator, non tamen apud cum qui heres sit dies legati cedere intellegitur, cum hereditas. a legato separata sit, et possit per eum

$244. An ei qui in potestate sit eius quem heredem instituimus recte legemus, quaeritur. Servius recte legari probat, sed evanescere legatum, si quo tempore dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit; ideoque sive pure legatum sit et vivo testatore in potestate heredis esse desierit, sive sub condicione et ante condicionem id acciderit, deberi legatum. Sabinus et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte, putant: licet enim vivo testatore possit desinere in potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum intellegi oportere, quiab quod nullas vires habiturum foret, si statim post testamentum factum decessisset testator, hoc ideo valere quia vitam longius traxerit, absurdum esset. diversae scholae auctores nec sub condicione recte legari putant, quia quos in potestate habemus, eis non magis sub condicione quam pure debere possumus. ($245.) Ex diverso constat ab eo qui in potestate tua est, herede instituto, recte tibi legari: sed si tu per eum heres extiteris, evanescere legatum, quia ipse tibi legatum debere non possis; si vero filius emancipatus aut servus ma

a) cf. Ulp. XXIV. 23. 24. fr. 91. pr. § 1. coll. fr. 68. § 1. D. de legat. I. (30.) fr. 82. § 2 D. de leg. II. (31.) fr. 8. § 1 D. de leg. III. (32.) fr. 86. D. de condic. et dem. (35. 1.) fr. 30. § 8. D. ad L. Falc. (35. 2.) fr. 17. D. quando dies legat. (36. 2.) b) vid. fr. 1. pr. D. de regula Catoniana (34. 7.)

« PreviousContinue »