Page images
PDF
EPUB

faceret testamentum et quo moreretur: alioquin inutile est legatum. (§ 197.) Sed sane hoc ita est iure civili. Postea vero auctore Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si eam rem quisque legaverit quae eius numquam fuerit, perinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset. optumum autem ius est per damnationem legatum; quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit. ($ 198.) Sed si quis rem suam legaverit, deinde post testamentum factum eam alienaverit, plerique putant non solum iure civili inutile esse legatum, sed nec ex senatusconsulto confirmari. quod ideo dictum est, quia etsi per damnationem aliquis rem suam legaverit eamque postea alienaverit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem per exceptionem doli mali repelli quasi contra voluntatem. defuncti petat. ($ 199.) Illud constat, si duobus pluribusve per vindicationem eadem res legata sit, sive coniunctim sive disiunctim, si omnes veniant ad legatum, partes ad singulos pertinere, et deficientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem ita legatur: TITIO ET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO; disiunctim ita: LUCIO TITIO HOMINEM STICHUM DO LEGO. SEIO EUN

d

b

DEM HOMINEM DO LEGO. ($ 200.) Illud quaeritur, quod 'sub condicione per vindicationem legatum est, pendente condicione cuius esset. Nostri praeceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id est eius servi qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est, quem constat interea heredis servum esse. sed diversae scholae auctores putant nullius interim eam rem esse; quod multo magis dicunt de eo quod sine condicione pure legatum est, antequam legatarius admittat legatum.

$ 201. Per damnationem hoc modo legamus:*

HERES MEUS STICHUM SERVUM MEUM DARE DA

MNAS ESTO. Sed et si DATO scriptum sit, per damnationem legatum est. (§ 202.) Quo genere legati etiam aliena res legari potest,' ita ut heres

a) cf. Ulp. XXIV. 11a.

b) cf. Epit. II. 5. § 1. 4. 5. (ad § 205 infra.) Ulp. XXIV. 12. fr. 1. § 3. D. de usufr. accresc. (7. 2.) fr. 30. D. de condic. (35. 1.)

c) cf. Gai fr.: 29. § 1. D. qui et a quibus manum. (40. 9.)

d) cf. Ulp. II. 1—3.

e) exempla damnationis in Dig. vid. fr. 82. § 5. fr. 84. § 1. fr. 104-106. fr. 122. § 1. de legatis I. (30.) fr. 3. 44. § 1. 51. pr. de legat. II. (31.) fr. 34. § 1. 95. de legat. III. (32.)

f) cf. Inst. h. t. § 4.

C

redimere et praestare aut aestimationem eius dare debeat. ($ 203.) Ea quoque res quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem. legari potest, velut fructus qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit. ($ 204.) Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non ut per vindicationem legatum continuo legatario adquiritur, sed nihilominus heredis est. ideo legatarius in personam agere debet, id est intendere heredem sibi dare oportere et tum heres rem, si mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit si tradiderit. nam si mancipi rem tantam tradiderit [. 41], nec mancipaverit, usucapione dumtaxat pleno iure fit legatarii: finitur autem usucapio, ut supra quoque diximus, mobilium quidem rerum anno, earum vero quae solo tenentur, biennio. ($ 205.) Est et alia differentia inter legatum per vindicationem et per damnationem: si enim eadem res duobus pluribusve per damnationem legata sit, si quidem coniunctim, plane singulis partes debentur sicut in per vindicationem legato. * si vero disiunctim, singulis solida res debetur, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat. et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet.

*

$ 206. Quod autem diximus deficientis portionem in per damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per vindicationem vero collegatario accrescere, admonendi sumus ante legem Papiam iure civili ita fuisse: post legem vero Papiam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet qui in eo testamento liberos habent. (§ 207.) Et quamvis prima causa sit in caducis vindicandis heredum liberos habentium, deinde, si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos haben

*) ita ex coniect. Euleri, quae partim cum ductibus cod. congruit et cum Epit. II. 5. § 4. 5: Est et inter legatum vindicationis et damnationis ista similitudo, quod per legatum vindicationis et damnationis, sive coniunctim, id est duobus aut pluribus una res in legato dimissa fuerit omnibus, in utroque legato simul ab omnibus praesumatur. (§ 5.) Inter legatum vindicationis et damnationis illa differentia est, ut si disiunctim, id est singulis quaecumque res relicta fuerit, singulis integra debeatur, id est ut unus ipsam rem accipiat, alii aestimationem rei ipsius in pretio ab herede accipiant. cf. Gai II. 199. Ulp. XXIV. 13. fr. 84. § 8. D. de legat. I. (30.) fr. 7. D. de legat. II. (31.) fr. 8. § 5. de legat. I. fr. 13. § 1. de legat. II. Ius. novissimum est în Iust. c. 1. § 11. C. de caducis toll. (6. 51.) coll. § 8. I. h. t.

a) Inst. h. t. § 7.

b) de iure caducorum vid. Gai II. 287. Ulp. XXIV. 12. 13. (I. 21.) Paulus fr 89. D. de legatis III. (32); quod totum ius sublatum est Iustiniani c. 1. C. de caducis tollendis.

tium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt. (§ 208.) sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse utrum per vindicationem an per damnationem legatum sit.

a

$ 209. Sinendi modo ita legamus: HERES

MEUS DAMNAS ESTO SINERE LUCIUM TITIUM
HOMINEM STICHUM SUMERE SIBIQUE HABERE.

($ 210.) Quod genus legati plus quidem habet
quam per vindicationem legatum, minus autem
quam per damnationem. nam eo modo non solum
suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam
heredis sui cum alioquin per vindicationem nisi
suam rem legare non potest; per damnationem
autem cuiuslibet extranei rem legare potest.
($211.) Sed si quidem mortis testatoris tempore
res ipsius testatoris sit vel heredis, plane utile
legatum est, etiamsi testamenti faciundi tempore
neutrius fuerit. (§ 212.) Quodsi post mortem te-
statoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur
an utile sit legatum. et plerique putant inutile
esse: quid ergo est? licet aliquis eam rem lega-
verit quae neque eius umquam fuerit, neque
postea heredis eius umquam esse coeperit, ex
senatusconsulto Neroniano proinde videtur ac si
per damnationem relicta esset. (§ 213.) Sicut

autem

per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is heres tradendo vel mancipando vel in iure cedendo legatarii eam fecerit; ita et in sinendi modo legato iuris est: et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est QUIDQUID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE FACERE OPORTET. (§ 214.) Sunt tamen qui putant ex hoc legato non videri obligatum heredem, ut mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperavit, quam ut sinat, id est patiatur legatarium rem sibi habere [cf. § 280]. (§ 215.) Maior illa dissensio in hoc legato intervenit, si eandem rem duobus pluribusve disiunctim legasti: * quidam putant utrisque solidum deberi, sicut per damnationem: nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant, quia cum in eo genere legati damnetur heres

*) elegasti secundum Sched. Lachmann. de re ipsa cf. fr. D. 14. D. usu leg. (33.2.) a) exempla vid. fr. 30. § 1. 92. § 1. D. de legat. III. (32.) fr 2. D. de annuis leg. (33. 1.)

patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit, et is rem sumpserit, securus sit adversus eum qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit quominus eam rem haberet.

a

§ 216. Per praeceptionem hoc modo legamus:

LUCIUS TITIUS HOMINEM STICHUM PRAECIPITO.

($ 217.) Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant, nisi ei qui aliqua ex parte heres scriptus esset: praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum in eius personam procedit qui aliqua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum legatum habiturus sit. (§ 218.) Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut Sabinus existimaverit ne quidem ex senatusconsulto Neroniano posse convalescere : nam eo, inquit, senatusconsulto ea tantum confirmantur quae verborum vitio iure civili non valent, non quae propter ipsam personam legatarii non deberentur. sed Iuliano ex * Sexto placuit etiam hoc casu ex senatusconsulto confirmari legatum: nam ex verbis etiam hoc casu accidere, ut iure civili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem aliis verbis recte legatur, velut [per vindicationem et per damnationem, **] sinendi modo: tunc autem vitio personae legatum non valere, cum ei legatum sit cui nullo modo legari possit, velut peregrino cum quo testamenti factio non sit; quo plane casu senatusconsulto locus non est. (§ 219.) Item nostri praeceptores quod ita legatum est nulla ratione putant posse consequi eum cui ita fuerit legatum, praeterquam iudicio familiae erciscundae quod inter heredes de hereditate erciscunda, id est dividunda accipi solet: officio enim iudicis id contineri, ut et quod per praeceptionem legatum est adiudicetur. ($ 220.) Unde intellegimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit: nulla enim alia res quam hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam rem eo modo testator legaverit, iure quidem civili inutile erit legatum; sed ex senatusconsulto [s 197] confirmabitur. aliquo tamen casu etiam alienam rem

*) ex Sexto, an et Sexto? Böcking prop. Iuliano libro sexto (Digestorum). **) glossema videtur (Lachm.)

a) praeceptionis exempla in Digestis sunt fr. 107. pr. 125. 96. § 3. de legat. I. (30.) fr. 77. § 19. 88. pr. § 1. 2. de legat. II. (31.) fr. 34. § 1. 3. 38. § 8. 92. pr. de legat. III. (32.) fr. 27. § 3. de instrum. leg. (33. 7.)

a

per praeceptionem legari posse fatentur: veluti si quis eam rem legaverit quam creditori fiduciae causa mancipio dederit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existimant soluta pecunia solvere eam rem, ut possit praecipere is cui ita legatum sit. ($ 221.) Sed diversae scholae auctores putant etiam extraneo per praeceptionem legari posse proinde ac si ita scribatur: TITIUS HOMINEM STICHUM CAPITO, supervacuo adiecta PRAE syllaba; ideoque per vindicationem eam rem legatam videri. quae sententia dicitur divi Hadriani constitutione confirmata esse. (§ 222.) Secundum hanc igitur opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit, potest a legalario vindicari, sive is unus ex heredibus sit sive extraneus et si in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex senatusconsulto utile erit legatum, heredi vero familiae herciscundae iudicis officio praestabitur. quod si nullo iure fuerit testatoris, tam heredi quam extraneo ex senatusconsulto utile erit. (§ 223.) Sive tamen heredibus, secundum nostrorum opinionem, sive etiam extraneis, secundum illorum opinionem, duobus pluribusve eadem res coniunctim aut disiunctim legata fuerit, singuli partes habere debent, b

1) cf. Gai. § 191-223. supra.

2) Constant. c. 21. C. de legatis.

3) est c. 1. C. Commun. de legat.

§ 2. Sed olim quidem erant legatorum genera quatuor: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem; et certa quaedam verba cuique generi legatorum assignata erant per quae singula genera legatorum significabantur. sed ex constitutionibus2 divorum Principum sollemnitas huiusmodi verborum penitus sublata est. nostra autem constitutio3 quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientes, et non verbis, sed voluntatibus eorum faventes, disposuit, ut omnibus legatis una sit natura, et quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi, non solum per actiones personales, sed etiam per in rem et per hypothecariam: cuius constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore perfectissime accipere possibile est. (S 3.) Sed non usque ad eam constitutionem standum esse existimavimus. cum enim antiquitatem invenimus legata quidem stricte concluden

a) cf. Gai fr. 26. 28. D. fam. ercisc. (10. 2.) et supra II. 60.

b) Epit II. 5. § 7. si aut coniunctim, id est multis, aut disiunctim singulis relinquatur, omnibus una res tantum quae nominata est debetur: non uni res et alii aestimatis, sicut in legato damnationis est constitutum.

« PreviousContinue »