Page images
PDF
EPUB

a

diarum subiiceretur: vulgarem quidem substitutionem palam facere et in primis testamenti partibus debet; illam autem substitutionem per quam, etsi heres extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, substitutus vocatur, separatim in inferioribus partibus scribere, eamque partem proprio lino propriaque cera consignare, et in priore parte testamenti cavere, ne inferiores tabulae vivo filio et adhuc impubere aperiantur. illud palam est non ideo minus valere substitutionem impuberis filii, quod in hisdem tabulis scripa sit quibus sibi quisque heredem instituisset, quamvis hoc pupillo periculosum sit.

res non extiterit; quod accidit cum vivo parente
moritur, quo casu nullum substituti maleficium
suspicari possumus, cum scilicet vivo testatore
omnia quae in testamento scripta sint igno-
rentur. illam autem substitutionem
per quam, etiamsi heres extiterit pu-
pillus et intra pubertatem decesserit,
substitutum vocamus, separatim in in-
ferioribus tabulis scribimus, easque
tabulas proprio lino propriaque cera
consignamus; et in prioribus tabulis
cavemus, ne inferiores tabulae vivo
filio et adhuc inpubere aperiantur.
Sed longe tutius est utrumque genus sub-
stitutionis separatim in inferioribus tabulis
consignari, quod si ita consignatae vel se-
paratae fuerint substitutiones, ut diximus,
ex priore potest intellegi in altera [alter]
quoque idem esse substitutus.

$ 4. Non solum autem heredibus institutis impuberibus liberis ita substituere parentes possunt, ut et si heredes eis extiterint et ante pubertatem mortui fuerint, sit eis heres is quem ipsi voluerint, sed etiam exheredatis. itaque eo

$ 182. Non solum autem heredibus institutis inpuberibus liberis ita substituere possumus, ut si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres quem nos voluerimus, sed etiam exheredatis. itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet. ($ 183.) Quaecumque diximus de substitutione inpuberum liberorum, vel heredum institutorum vel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegemus. 1) fr. 1. § 3. fr. 2. § 1. 4. fr. 10. § 4. D. h. t.

2) cf. fr. 2. $ 7. fr. 37. D. h. t.

3) fr. 3. 8-10. pr. D. h. t.

4) fr. 2. pr. 11. 43. § 1. D. h. t.

casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibus propinquorum atque amicorum acquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertineat. Quaecumque diximus de substitutione impuberum liberorum vel heredum institutorum vel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegimus. $ 5.1 Liberis autem suis testamentum facere nemo potest, nisi et sibi faciat: nam pupillare testamentum pars et sequela est paterni testamenti, adeo ut si patris testamentum non valeat, nec filii quidem valebit. (§ 6.2) Vel singulis autem liberis, vel qui eorum novissimus impubes morietur, substitui potest. singulis quidem, si neminem eorum intestato decedere voluerit; novissimo, si ius legitimarum hereditatum integrum inter eos custodiri velit. (§ 7.3) Substituitur autem impuberi aut nominatim, veluti Titius; aut generaliter, ut quisquis mihi heres erit: quibus verbis vocantur ex substitutione, impubere filio mortuo, qui et ei scripti sunt heredes et extiterunt, et pro qua parte heredes facti sunt. ($ 8.) Masculo igitur usque ad quatuordecim an

a) cf. Ulpianus fr. 8. D. testam. quemadm. aperiantur. (29. 3.).

nos substitui potest, feminae usque ad duodecim annos. et si hoc tempus excesserit, substitutio evanescit.

$ 184. Extraneo vero heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit: sed hoc solum nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus, ut hereditatem nostram vel totam vel pro parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus [s 246 sqq. 277.].

$185. Sicut autem liberi homines, ita et servi, tam nostri quam alieni, heredes scribi possunt. (§ 186.) Sed noster servus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo:

STICHUS SERVUS MEUS LI-·

BER HERESQUE ESTO, vel

HERES LIBERQUE ESTO.

($187.) Nam si sine libertate heres institutus sit, etiam si postea manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona eius non constitit; ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini cernere hereditatem.

1) est c. 5. C. de servis nec. hered. 2 cf. Inst. I. 6. § 2.

fr. 48. 2. D. de hered. instit.

$ 9. Extraneo vero vel filio puberi heredi instituto ita substituere nemo potest, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei sit heres. sed hoc solum permissum est, ut eum per fideicommissum testator obliget alii hereditatem eius vel totam vel pro parte restituere; quod ius quale sit, suo loco trademus.

Tit. XIV. DE HEREDIBUS INSTITUENDIS.a Heredes instituere permissum est tam liberos homines quam servos, et tam proprios quam alienos. Proprios autem olim quidem secundum plurium sententias non aliter quam cum libertate recte instituere licebat. hodie vero etiam sine libertate ex nostra constitutione' heredes eos instituere permissum est. quod non per innovationem induximus, sed quoniam et aequius erat, et Atilicino placuisse Paulus suis libris, quos tam ad Masurium Sabinum quam ad Plautium scripsit, refert. Proprius autem servus etiam is intellegitur in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumfructum habente. est autem casus in quo nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini cavetur, cuius verba haec sunt: servum adulterio maculatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri, quae rea fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est; quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nullius momenti habeatur. Alienus servus etiam is intellegitur in quo usumfructum testator habet.

$ 188. Cum libertate vero heres institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber idemque necessarius heres. si vero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest. quodsi alienatus sit, iussu novi domini adire hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres:

2

§ 1. Servus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber heresque necessarius. si vero a vivo testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adire hereditatem potest, quia non fit necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequitur. quodsi alienatus fuerit, iussu novi domini adire hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate

a) cf. Ulp. tit. XXII. Paul. S. R. III. 4.

nam ipse alienatus neque heres institutus fuerit: destitisse etenim a liheres neque liber esse potbertatis datione videtur dominus qui eum alieest. ($ 189.) Alienus quoque servus navit. Alienus quoque servus heres heres institutus, si in eadem causa institutus, si in eadem causa duraverit, duraverit, iussu domini hereditatem iussu eius domini adire hereditatem adire debet; si vero alienatus fuerit debet. si vero alienatus ab eo fuerit, ab eo, aut vivo testatore aut post aut vivo testatore aut post mortem mortem eius antequam adeat, debet eius antequam adeat, debet iussu novi iussu novi domini cernere. si manumis- domini adire. at si manumissus est vivo sus est antequam adeat, suo arbitrio adire testatore, vel mortuo antequam adeat, hereditatem potest. ($ 190.) Si au- suo arbitrio adire hereditatem potest. tem servus alienus heres institutus est vulgari cretione data, ita intellegitur dies cretionis cedere, si ipse servus scierit se heredem institutum esse, nec ullum impedimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere possit. 1) e Gai fr. 31. D. de hered, instit.

2) cf. fr. 64. 67. D. de acquir. hered.

3) cf. fr. 13. § 1. fr. 50. § 2. D. de her. inst.

4) cf. fr. 7. D. de R. I.

5) cf. fr. 9. § 12. fr. 14. D. de hered. inst.

6) cf. fr. 18-20. 87. D. eod.

§ 2. Servus alienus post domini mortem recte heres instituitur, quia et cum hereditariis servis est testamenti factio: nondum enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis futuri, sed defuncti, cum et eius qui in utero est servus recte heres instituitur. ($ 3.2) Servus plurium cum quibus testamenti factio est ab extraneo institutus heres, unicuique dominorum cuius iussu adierit pro portione dominii acquirit hereditatem.

§ 4. Et unum hominem, et plures in infinitum quot quis velit, heredes facere licet. ($ 5.) Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continetur [al. continentur]. habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec: [uncia], sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans, deunx, as. Non autem utique duodecim uncias esse oportet. nam tot unciae assem efficiunt quot testator voluerit, et si unum tantum quis ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit: neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur. et e contrario potest quis in quantascumque voluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere. (§ 6.5) Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est, si nolit testator eos aequis ex partibus heredes esse: satis enim constat, nullis partibus nominatis, ex aequis partibus eos heredes esse. Partibus autem in quorundam personis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit, si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fiet; et si plures sine parte scripti sunt, omnes in eandem partem concurrent. si vero to

1) ef. fr. 13. § 2-7. D. de hered, inst.

2) cf. fr. 17. $ 5. D. eod.

3) cf. fr. 23. pr. 34. D. eod.

4) ef. Gai III. 98.

ef. fr. 1. 14. 16. D. de condic. inst.

5) ef. fr. 5. 17. D. de condic. inst.

tus as completus sit, [ii qui nominatim expressas partes habent] in partem dimidiam vocantur, et ille vel illi omnes in alteram dimidiam. nec interest, primus, an medius, an novissimus sine parte scriptus sit: ea enim pars data intellegitur quae vacat. ($7.') Videamus, si pars aliqua vacet, nec tamen quisquam sine parte heres institutus sit, quid iuris sit? veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sunt. et constat vacantem partem singulis tacite pro hereditaria parte accedere, et perinde haberi ac si ex tertiis partibus heredes scripti essent; et ex diverso si plures in portionibus sint, tacite singulis decrescere, ut si verbi gratia quatuor ex tertiis partibus heredes scripti sunt, perinde habeantur ac si unusquisque ex quarta parte scriptus fuisset. ($ 8.2) Et si plures unciae quam duodecim distributae sunt, is qui sine parte institutus sit quod dupondio deest habebit; idemque erit, si dupondius expletus sit. quae [al. qua] omnes partes ad assem postea revocantur, quamvis sint plurium unciarum.

§ 9. Heres et pure et sub condicione institui potest. Ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti post quinquennium quam moriar, vel ex calendis illis, aut usque ad calendas illas heres esto. denique [diem] adiectum pro supervacuo haberi placet, et perinde esse ac si pure heres institutus esset. ($ 10.) Impossibilis condicio in institutionibus et legatis, nec non in fideicommissis et libertatibus, pro non scripto habetur. (§ 11.5) Si plures condiciones institutioni adscriptae sunt, si quidem coniunctim, ut puta si illud et illud factum fuerit, omnibus parendum est; si separatim, veluti si illud aut illud factum fuerit, cuilibet obtemperare satis est.

S 12. Hi quos numquam testator vidit heredes institui possunt. veluti si fratris filios peregrinatos [al. peregre natos], ignorans qui essent, heredes instituerit: ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit.

$191. Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur [cf. § 97]; nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis adquiruntur. sed cum omnimodo de testamen

Tit. XX. DE LEGATIS.a

Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur [ef. II. 9. § 1]; nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis acquiruntur. sed cum omnino de testamen

a) cf. Ulp. tit. XXIV. Paul. S. R. III. 6.

tis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco poterat haec iuris materia tractari.

1) ef. fr. 36. D. de legatis II.

*

tis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari.

§ 1.1 Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta [ab herede praestanda]. $192. Legatorum utique genera sunt quattuor: aut enim per vindicationem legamus, aut per damnationem, aut sinendi modo, aut per praeceptionem.

$ 193. Per vindicationem hoc modo legamus: LUCIO TITIO Verbi gratia HOMINEM STICHUM DO LEGO. sed et si alterutrum verbum positum sit, velut: hominem stichum do; per vindicationem legatum est. si vero etiam aliis verbis velut ita legatum fuerit: sumito, vel ita: sibi habeto, vel ita: CAPITO, aeque per vindicationem legatum est. (§ 194.) Ideo autem per vindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius vel ab herede vel ab alio quocumque qui eam possidet petat, vindicare debet, id est intendere eam rem suam ex iure Quiritium esse. (§ 195.) In eo vero dissentiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores quod ita legatum sit statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum esse dimissum, et postea quam scierit et repudiaverit, tum perinde esse atque si legatum non esset: Nerva vero et Proculus ceterique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam si voluerit eam ad se pertinere. Sed hodie ex divi Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti videmur quod Proculo placuit. nam cum legatus fuisset Latinus per vindicationem coloniae: deliberent, inquit, decuriones an ad se velint pertinere, proinde ac si uni legatus esset. ($196.) Eae autem solae res per vindicationem legantur recte quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt. sed eas quidem res quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, veluti vinum, oleum, frumentum, pecuniam numeratam. ceteras res vero placuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est et quo

C

*) itaque? Huschke.

a) de quatuor generibus legatorum vid. Ulp. XXIV. 1–14. § 2. I. h. t. infra. b) cf. Iulian. fr. 81. § 6. fr. 86. § 2. D. de legatis I. (30.)

c) cf. Nerat. fr. 64. D. de furtis (47. 2.) et Ulp. fr. 44. § 1. D. de legat. I. (?)

Paul. S. R. III. 6. § 7. Gai II. 200.

« PreviousContinue »