Page images
PDF
EPUB

1) cf. c. 2. C. de ingen. manumiss.

($11.) libertini, qui ex iusta servitute manumissi sunt.* 2) ex Ulp. fr. 4. D. de iust. et i. **

liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est. ex his et illud quaesitum est, si ancilla pragnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta pepererit, liberum an servum pariat? et Marcellus probat liberum nasci sufficit enim ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. quod

et verum est.

$ 1. Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse. saepissime enim constitutum est natalibus non officere manumissionem.

Tit. v. DE LIBERTINIS.

Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt.

Manumissio 2 autem est datio libertatis. nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumpsit: utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita. sed postea quam iure gentium servitus invasit [ingenuitatem], secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali [al. communi] nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi, et his contrarium servi, et tertium genus libertini qui desierant esse servi. (§ 1.) Multis autem modis a manumissio procedit: aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis, aut vindicta, aut inter amicos, aut per epistolam, aut per testamentum, aut aliam quamlibet ultimam voluntatem [manumittuntur]. Sed et aliis

*) haec repetuntur in Gai fr. 6. D. de statu hom. (1. 5.)

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis; nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est: manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumsit, utpote quum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita. sed postea quam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis; et quum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt, liberi et his contrarium servi, et tertium genus liberti, i. e. hi qui desierant esse servi. fr. 4. D. de iust. et iure (I. 1).

a) de modis manumissionum vid. Gai I. 17. Ulp. I. 6-10. Fragm. de iuris partibus et de manumissionibus ex Dosithei interpretamentis (ed. Böcking cum Ulp. fragm. Lips. 1855.) § 7. Ante enim una libertas erat, et manumissio fiebat vindicta vel testamento vel censu, et civitas Romana competebat manumissis; quae appellatur iusta ac legitima manumissio. hi autem qui domini voluntate in libertate erant manebant servi: et si manumissores ausi erant in servitutem denuo eos per vim redigere, interveniebat Praetor, rel. § 8. Sed nunc habent propriam libertatem qui inter amicos manumittuntur, et fiunt Latini Iuniani, quoniam Lex Iunia quae libertatem eis dedit exaequavit eos Latinis coloniariis, qui cum essent cives Romani liberti, nomen suum in coloniam dedissent. Ius novissimum est in Iust. c. 1. § 1. 2. C. de Latin. libert. (7. 6.).

[blocks in formation]

*

§ 12. Rursus libertinorum tria sunt genera: nam aut cives Romani, aut Latini, aut dediticiorum numero sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis.

DE DEDITICIIS C VEL LEGE AELIA SENTIA. $ 13. Lege itaque Aelia Sentia cavetur, ut qui servi a dominis poenae nomine vincti sint, quibusve stigmata inscripta sint, deve quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sint, quique ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve coniecti fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii. [DE PEREGRINIS DEDITICIIS.] (S 14.) Vocantur autem peregrini dediticii hi qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, deinde, ut victi sunt, se dediderunt. ($ 15.) Huius ergo turpitudinis servos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut cives Romanos aut Latinos fieri dised omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.

cemus,

[blocks in formation]

*) ita restit. ex Epit. 1. I. et Ulp. I. 5. Quare Iustinianus hunc tractatum de tripertito statu libertinorum (§ 12—35) praeterierit vide Inst. §3 h. t infra.

a) vide Iustiniani c. 1. § 1. 2. de Latina libert. toll. (7. 6.)

b) fr. 7. D. de manumissis vind. (40. 2.) Gaius libro I. Rerum quotidianarum s. Aur. Non est omnino necesse pro tribunali manumittere; itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, quum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit Praetor aut Proconsul legatusve Caesaris. Pauli Rec. Sent II. 25 § 3. Emancipatio etiam die feriato fieri potest. cf. Gai I. 20.

c) de dediticiis vid. Ulp. I. 11. Gai II. 25-27. III. 74. cf. fr. 216. D. de V. S. (50. 16.) De origine Legis Aeliae S. vid. Sueton. Aug. c. 40.; cuius legis quindecim capita restituere conatus est Heineccius Antiq. Rom. I. 6. § 12.

d) i. e. ex iure Quiritium et in bonis. cf. § 17. 35.

e) cf. Ulp. I. § 12. 16. 10. 6.

f) cf. Gai IV. 16. Ulp. I. 7. fr. 23. D. de manumiss. vind. (40. 2.)

aut censu aut testamento [11. 267.], is civis Romanus fit: sin vero aliquid eorum deerit, Latinus erit.

DE MANUMISSIONE VEL CAUSAE PROBATIONE.b $ 18. Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minorés xxx annorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, aput consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. ($ 19.) Iusta autem causa manumissionis est veluti si quis filium filiamve, aut fratrem sororemve naturalem, aut alumnum, aut paedagogum, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, aput consilium manumittat. [DE RECUPERATORIBUS.] ($ 20.) Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in provinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. idque fit ultimo die conventus: sed Romae certis diebus aput consilium manumittuntur. Maiores vero triginta annorum servi semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum Praetor aut Proconsule in balneum vel in theatrum eat. ($ 21.) Praeterea minor triginta annorum servus manumissione potest civis Romanus fieri, si ab eo domino qui solvendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum c [desunt lin. 24].

[ocr errors][merged small][merged small]

*

$ 22. · manumissi sunt, Latini Iunianid dicuntur: Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim servi viderentur ($ 23.) Non tamen illis permittit lex Iunia nec ipsis testamentum facere, nec ex testamento alieno capere, nec tutores testamento dari. ($ 24.) Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegendum est, ut nihil directo hereditatis legatorumve nomine eos

e

*) Scripturae quae in pag. LXXVa Cod. Veron. h. 1.sequitur pauca vestigia certa extant, lin. 6: spurios; lin. 8: creditor sex.; lin. 10: debitoris; lin. 11: legis; lin. 12: pecunia; lin. 15: ea traditione; lin. 16: mancipationibus; lin. 19: Latiпит; lin. 20: is quia. · Gaius certe coeperat agere de altero genere libertorum, quod etiam Epitome I. 1. § 2. h. 1. indicat: Latini sunt, qui aut per epistolam, aut inter amicos, aut convivii adhibitione manumittuntur.

[ocr errors]

a) Ulp. I. 8. Cic. de Orat. I. 40. Liv. XLI. 9. (?) Dositheus § 19-21. (Lachm.) b) vid. Aug. Bethmann Hollweg Diss. de causae probatione. Berol. 1820. 8. c) de hac causa agit Ulp. I. 14. cf. Gai. II. 154. 160. 276. Inst. I. 6. § .1 fr. 42. 57. 60. D. de hered. inst. (28. 5.)

d) de hoc genere libertorum vid. Gai III. 56. Inst. III. 7. § 4. Ulp. I. 10. Dositheus cit. ad Inst. I 5. § 1. C. A. de Vangerow: Ueber die Latini Iuniani. Marb. 1833. 8.

e) cf. Gai II. 110. 275. III. 72. 73. Ulp. XX. 14. XXII. 3.

posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.

a

$ 25. Hi vero qui dediticiorum numero sunt nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam qui liber peregrinusque est. nec ipsi testamentum facere possunt secundum quod plerisque placuit. ($ 26.) Pessima itaque libertas eorum est qui dediticiorum numero sunt: nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad civitatem Romanam datur. (S 27.) Quin et in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si contra fecerint, ipsi bonaque eorum publice venire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium serviant, neve umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, servi populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.

*

QUIBUS MODIS LATINI AD CIVITATEM ROMANAM PERVENIANT. $ 28. Latini multis modis ad civitatem Romanam perveniunt. (§ 29.) Statim enim eadem lege Aelia Sentia cautum est, ut minores triginta annorum manumissi et Latini facti, si uxores duxerint vel cives Romanas, vel Latinas coloniarias, vel eiusdem condicionis cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus, et filium procreaverint, et is filius anniculus fuerit, permittatur eis, si velint, per eam legem adire Praetorem vel in provinciis Praesidem provinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere; et si is aput quem causa probata est id ita esse pronuntiaverit, tunc et uxor eius, si et ipsa eiusdem ipsorum filius, si et ipse eiusdem ** cives Romani esse iubentur. (§ 30.) Ideo autem in ipsorum filio adiecimus,, si et ipse eiusdem condicionis sit", quia si uxor Latini civis Romana est, qui ex ea nascitur ex novo senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, civis Romanus nascitur. (§ 31.) Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti

ipse Latinus et
condicionis sit, et
condicionis sit,

*) hic articulus (§ 28-35.) suppleri potest ex Ulp. tit. III.

ita versus unus, qui errore librarii excidisse videtur, suppleri solet e verbis articuli sequ. De re ipsa cf. Gai I. 66. 73. 80. III. 5. 73. Ulp. III. 3.

a) cf. Gai. III. 75. Ulp. XX. 14. XXII. 2.

b) cf. Gai. I. 67. 68. fr. 29. § 1. D. de test. milit. (29. 1.)

ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione Consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. ($ 32.) Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probarit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet civis Romana [desunt 39. lin. (§ 33. 34.)].* (§ 35.) si quis alicuius et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus, ab eodem scilicet, et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

1) cf. Gai I. § 12-24.

2) est tit. C. de dediticia libert. toll.

3) est tit. C. de latina libertate toll.

§ 3. Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat. nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur, et fiebant cives Romani; modo minorem, et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant; modo inferiorem, et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. Sed dediticiorum quidem pessima condició iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit; Latinorum vero nomen non frequentabatur [al. frequentatur]: ideoque nostra pietas omnia augere et in meliorem statum reducere [al. deducere] desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem2 nostram expulimus quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, Quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus; Latinos autem Iunianos, et omnem, quae circa eos fuerat observantiam, alia constitutione per eiusdem Quae

2

[ocr errors]

*) in pag. LIV b. Cod. Veron. quae sequitur haec tantummodo legi possunt: lin. 4: ipse filius cuius -; lin. 5: debet causam probare, ut -; lin. 6: de filio anniculo -; lin. 12: illis dominis; lin. 14: Quiritium; lin. 15: caveril; lin. 16: in eius loc.; lin. 19. 20: aedificio non minus quam partem - patrimonii sui impenderit, ius Quiritium consequatur; lin. 24: frumenti ad ius Quiritium. Item in pag. LIIIa quae sequitur, legi non possunt lin. 1 — 15. usque ad verba ultima lin. 15: ius Quiritium fuerit Göschen verba lin. 19. 20. ita supplenda censet: (§ 33.) Lege Iulia cautum est, ut Latinus si in perficiendo aedificio Romae non minus quam partem semissariam (sextantariam?) patrimonii sui impenderit, ius Quir. consequatur. (cf. fr. 139. D. de V. S.) Ex Ulp. III. § 1. addi potest: Nave Latinus civitatem Rom. accipit, si non minorem quam decem milium modiorum navem fabricaverit, et Romam sex annis frumentum portaverit, ex edicto divi Claudii. Praeterea erat modus ius Quir. consequendi pistrino et militia (Ulp. III. § 1. 5) et iteratione, de qua Epitome I. 1. § 4. haec exhibet: Nam Latini patronorum beneficio, id est si iterum ab ipsis aut testamento aut in ecclesia aut ante Consulem manumittantur, civium Romanorum privilegium consequuntur. De hac iteratione agit § 35 seq. et Ulp. III. 4.

« PreviousContinue »