Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

testate parentum sunt, quibus de eo quod in castris acquisierint permissum est ex constitutionibus Principum testamentum facere. quod quidem ius initio tantum militantibus 'datum est, tam ex auctoritate divi Augusti, quam Nervae, nec non optimi Imperatoris Traiani; postea vero subscriptione divi Hadriani etiam dimissis militia, id est veteranis concessum est. itaque si quidem fecerint de castrensi peculio testamentum, pertinebit hoc ad eum quem heredem reliquerint; si vero intestati decesserint, nullis liberis vel fratribus superstitibus, ad parentes eorum iure communi pertinebit.2 ex hoc intellegere possumus, quod in castris acquisierit miles qui in potestate patris est neque ipsum patrem adimere posse, neque patris creditores id vendere vel aliter inquietare, neque patre mortuo cum fratribus commune esse, sed scilicet proprium eius esse id quod in castris acquisierit, quamquam iure civili omnium qui in potestate parentum sunt peculia perinde in bonis parentum computantur, acsi servorum peculia in bonis dominorum numerantur: exceptis videlicet his quae ex sacris constitutionibus et praecipue nostris3 propter diversas causas non acquiruntur. Praeter hos igitur qui castrense peculium vel quasi castrense habent, si quis alius filiusfamilias testamentum fecerit, inutile est, licet suae potestatis factus decesserit. 4

$ 1.5 Praeterea testamentum facere non possunt impuberes, quia nullum eorum animi iudicium est; item furiosi, quia mente carent. nec ad rem pertinet, si impubes postea pubes factus, aut furiosus postea compos mentis factus fuerit et decesserit. furiosi autem si per id tempus fecerint testamentum quo furor eorum intermissus est, iure testati esse videntur; certe eo quod ante furorem fecerint testamento valente: nam neque testamenta recte facta neque aliud ullum negotium recte gestum postea furor interveniens perimit. ($ 2.7) Item prodigus cui bonorum suorum administratio interdicta est testamentum facere non potest, sed id quod ante fecerit quam interdictio ei bonorum fiat, ratum est. (§ 3.) Item mutus et surdus non semper testamentum facere possunt. (utique autem de eo surdo loquimur qui omnino non exaudit, non qui tarde ex

*) recepi ex coniect. Huschkii. Sched. Göschenii nihil nisi ann. XII tab [tā i. e. tutore auctore] indicant. De re ipsa cf. Gai II. 118. Ulp. XX. 15. (et ad totum articulum Inst. § 1-5. Ulp. XX. § 10-16. Paul. S. R. Tit. IVa.)

post XII. annum testamenti faciundi* ius nanciscitur.

1) est c. 10. C..qui test. fac. p.

2) est c. 8. C. eod.

3) e Gai fr. 8. pr. D. eod.

4) cf. fr. 22. D. de captivis. fr. 15. D. de iniusto rupt.

audit; nam et mutus is intellegitur qui eloqui nihil potest, non qui tarde loquitur.) saepe etiam [al. enim] literati et eruditi homines variis casibus et audiendi et loquendi facultatem amittunt : unde nostra constitutio1 etiam his subvenit, ut certis casibus et modis secundum normam eius possint testari, aliaque facere quae eis permissa sunt. sed si quis post testamentum factum valetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ratum nihilominus eius permanet testamentum. ($ 4.) Caecus autem non potest facere testamentum, nisi per observationem quam lex divi Iustini, patris mei, introduxit. ($ 5.) Eius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecit non valet, quamvis redierit3: sed quod dum in civitate fuerat fecit, sive redierit, valet iure postliminii, sive illic decesserit, valet ex lege Cornelia. 4

2

$ 114.** Igitur si quaeramus an valeat testamentum, inprimis advertere debemus an is qui id fecerit habuerit testamenti factionem: deinde si habuerit, requiremus an secundum iuris civilis regulam testatus sit; exceptis militibus, quibus propter nimiam inperitiam, ut diximus, quomodo velint vel quomodo possint, permittitur testamentum facere.

§ 115. Non tamen, ut iure civili valeat testamentum, sufficit ea observatio quam supra exposuimus de familiae venditione et de testibus et de nuncupationibus. *** ($ 116.) Ante omnia requirendum est an institutio heredis sollemni more facta sit: nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris ita venire, testesve ita adhibere, aut nuncupare testamentum, ut supra diximus. ($117.) Sollemnis autem institutio haec est: TITIUS HERES ESTO. Sed et illa iam conprobata videtur: TITIUM HEREDEM ESSE IUBEO. at illa non est conprobata: TITIUM HEREDEM ESSE VOLO. set et illae a plerisque inprobatae sunt: HEREDEM INSTITUO, item HEREDEM FACIO.

$ 118. Observandum praeterea est, ut si

*) tutore auctore (tā) inserere vult Huschke.

şi 114. prior pars repetitur in Gai fr. 4. D. qui test. f. p. (28. 1.) De testamenti factione Noster supra egerat (II. § 111. not. cf. III. 75. et Gai fr. 8. D. qui test. f. p.), de regula iuris civilis circa formam testamentorum supra II. § 103 sqq.

***) nuncupationis verbis nunc mavult Böcking secundum Huschkium, et initio § 116. inserere: Sed.

a) §§ 116. 117. (cf. Ulp. XXI.), sublatae Constantini c. 15. C. de testamentis (6. 23.), a Iustiniano omissae sunt.

b) de tutoris auctoritate mulieri necessaria vid. Gai. I. 192. II. 112. III. 43. Ulp. XX. 15. Quae de ea re Noster habet §§ 118-122. maximam partem cum tu

GNEIST INSTITUTIONES.

7

mulier quae in tutela sit faciat testamentum, tu-
toris auctoritate* facere debeat: alioquin inuti-
liter iure civili testabitur. (§ 119.) Praetor tamen,
si septem signis testium signatum sit testamen-
tum, scriptis heredibus secundum tabulas testa-
menti bonorum possessionem pollicetur et si nemo
sit ad quem ab intestato iure legitimo pertineat
hereditas, velut frater eodem patre natus aut pa-
truus aut fratris filius, ita poterunt scripti here-
des retinere hereditatem. nam idem iuris est et
si alia ex causa testamentum non valeat, velut
quod familia non venierit aut nuncupationis verba
testator locutus non sit. (§ 120.) Sed videamus
an non **
etiamsi frater aut patruus extent, po-
tiores scriptis heredibus habeantur. rescripto
enim Imperatoris Antonini significatur, eos qui
secundum tabulas testamenti non iure factas bo-
norum possessionem petierint, posse adversus
eos qui ab intestato vindicant hereditatem defen-
dere se per exceptionem doli mali. (§ 121.) quod
sane quidem ad masculorum testamenta pertinere
certum est; item ad feminarum quae ideo non
utiliter testatae sunt, quod verbi gratia familiam
non vendiderint aut nuncupationis verba locutae
non sint: an autem et ad ea testamenta femina-
rum quae sine tutoris auctoritate fecerint haec
constitutio pertineat, videbimus. (§ 122.) Lo-
(S
quimur autem de his scilicet feminis quae non in
legitima parentium aut patronorum tutela sunt,
sed de his quae alterius generis tutores habent,
qui etiam inviti coguntur auctores fieri: alioquin
parentem et patronum sine auctoritate eius facto
testamento non summoveri palam est.

1) cf. Gai II. 115. supra.

§ 123. Item qui filium in potestate habet curare debet, ut eum vel heredem instituat vel nominatim exheredet; alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur: adeo quidem, ut

Tit. XIII.

DE EXHEREDA

TIONE LIBERORUM.

1Non tamen, ut omnimodo valeat testamentum, sufficit haec observatio quam supra exposuimus. Sed qui filium in potestate habet curare debet, ut eum heredem instituat, vel exheredem nominatim faciat.

tela mulierum obsoleverunt. De bonorum possessione in talibus casibus vid. Gai. II. 147 sqq. Pap. fr. 11. § 2. D. de Bon. Poss. sec. tab. (37. 11.) ad § 120. vid. Collat. Ld. Mos. XVI. 3 initio. (Paul. S. R. IV. 8. § 2.)

*) tutores habet Sched. Legendum est aut tutore auctore, aut tutoris auctoritate. Göschen volebat: auctoribus iis quos tutores habet.

**) in Cod. est an pro añ (i. e. an non) Huschke.

a) cf. Ulp. XXII. 14–23. Gai fr. 30. coll. fr. 7. 25. pr. D. de liberis et post. (28. 2.) de iure novissimo Inst. II. 18. pagina 108. not. a.

nostri praeceptores existiment, etiamsi vivo patre filius defunctus sit, neminem heredem ex eo testamento existere posse, scilicet quia statim ab initio non constiterit institutio. sed diversae scholae auctores, siquidem filius mortis patris tempore vivat, sane impedimento eum esse scriptis heredibus et illum* ab intestato heredem fieri confitentur: si vero ante mortem patris interceptus sit, posse ex testamento hereditatem adiri putant, nullo iam filio impedimento; quia scilicet existimant non statim ab initio inutiliter fieri testamentum filio praeterito. (§ 124.) Ceteras vero liberorum personas si praeterierit testator, valet testamentum. praeteritae istae personae scriptis heredibus in partem adcrescunt: si sui instituti sint ** in virilem; si extranei, in dimidiam. id est si quis tres verbi gratia filios heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta parte fit heres; placuit enim eam tuendam esse pro ea parte, quia etiam ab intestato eam partem*** habitura esset. at si extraneos ille heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres. Quae de filia diximus,

eadem et de nepote deque omnibus liberorum personis, sive masculini sive feminini sexus, dicta intellegemus. ($ 125.a) Quid ergo est? licet feminae secundum ea quae diximus scriptis heredibus dimidiam partem tantum detrahant, tamen Praetor eis contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua ratione extranei heredes a tota hereditate repelluntur: et efficeretur sane per hanc bonorum possessionem, ut nihil inter feminas et masculos interesset: ($ 126.") sed nuper Imperator Antoninus significavit rescripto suas non plus nancisci feminas per bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi consequerentur. quod in emancipatis feminis similiter obtinet, scilicet ut quod adcrescendi iure habiturae essent, si suae fuissent, id ipsum etiam per bonorum possessionem habeant. ($ 127.) Sed si quidem filius a patre exheredetur, nominatim exheredari ante -++) potest exheredari.

alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem, ut

etsi vivo patre filius mortuus sit, nemo heres ex eo testamento existere possit, quia scilicet ab initio non constiterit testamentum. Sed non ita de filiabus, vel aliis per virilem sexum descendentibus liberis utriusque sexus fuerat antiquitati observatum : sed si non fuerant heredes scripti scriptaeve, vel exheredati exheredataeve, testamentum quidem non infirmabatur, ius autem accrescendi eis ad certam portionem praestabatur. sed nec nominatim eas personas exheredare parentibus necesse erat, sed licebat et inter ceteros hoc facere.

*) suum mavult Huschke. **) ita secundum Ulp. XXII. 17. cf. Paul.III. 4b. § 8.

***) ita fere ex coniect. Heffteri.

†) ex coniect. Göschenii.

††) Böcking, lacunam statuens, proponit: exheredari ante heredis institutionem potest quidem, vel inter medias quoque heredum institutiones, sed inter ceteros omnino exheredari non potest. coll. fr. 1. pr. D. de hered. inst. (28. 5.) fr. 3. D. de liberis. (28. 2.)

a) cf. Ulp. XXII. 23. fr. 1. fr. 12. fr. 8. § 14. D. de B. P. contra tab. (37. 4.) b) cf. Gai II. 120. c. 4. C. de liberis praet. (6. 28.)

§ 1. nominatim autem exheredari quis videtur, sive ita exheredetur: Titius filius meus exheres esto, sive ita : filius meus exheres esto, non adiecto. proprio nomine, scilicet si alius non extet. liberi vel heredes institui debent vel exheredari. et in eo par omnium condicio est, quod et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis, sive feminini sexus sive masculini, praeterito, valet quidem testamentum, sed postea agnatione postumi sive postumae rumpitur, et ea ratione totum infirmatur: ideoque si mulier ex qua postumus aut postuma sperabatur abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. sed feminini quidem sexus personae [al. postumae] vel nominatim, vel inter eeteros exheredari solebant. dum tamen si inter ceteros

filius Postumi quoque

nominatim autem exheredari videtur sive ita exhere-
detur: TITIUS Filius meus exhereS ESTO, sive ita: FILIUS
MEUS EXHERES ESTO, non adiecto proprio nomine.
(§ 128. *) Masculorum ceterorum personae vel feminini
sexus aut nominatim exheredari possunt, aut inter ceteros, velut
hoc modo: CETERI exheredes sunto: quae verba post institu-
tionem heredum adici solent. sed haec ita sunt iure civili.
($129.) Nam Praetor omnes virilis sexus, tam filios quam
ceteros, id est nepotes quoque et pronepotes nominatim
exheredari iubet, feminini vero inter ceteros: qui nisi fuerint ita
exheredati, promittit eis contra tabulas bonorum possessionem.
(S 130.) Postumi quoque liberi vel he-
redes institui debent vel exheredari.**
($131.) Et in eo par omnium condicio
est, quod et in filio postumo et in quo-
libet ex ceteris liberis, sive femi-
nini sexus sivè masculini, praeterito,
valet quidem testamentum, sed postea
adgnatione postumi sive postumae
rumpitur, et ea ratione totum infir-
matur: ideoque si mulier ex qua
postumus aut postuma sperabatur
abortum fecerit, nihil impedimento
est scriptis heredibus ad hereditatem
adeundum. ($ 132.) Sed feminini qui-
dem sexus postumae vel nomina-
tim vel inter ceteros exheredari
solent. dum tamen si inter ceteros

a

[ocr errors]

*) §um 128. ita composuit Goeschen; §um 129. Lachmann (coll. Gai II. 135.). Quae in textum recepimus, cum res ipsa dubia esse non videatur, de qua cf. fr. 1. 2. 3 pr. 25 pr. D. de liberis et post. (28. 2.) fr. 3. D. de iniusto rupto. (28. 3.) **) paginae CXXIV. b. partem posteriorem et pag. CXXIII.a. Cod. Ver. (lineas 36), quae legi non poterant, Goeschen supplendas censet ex Institutionibus Iustiniani, quarum verba §§ 130-134. in textum recipere non dubitavit. §§ 133. 134. etiam in Digestis extant (fr. 13. D. de iniusto rupto 28. 3.), e quibus in textum receptae sunt. Gai Epit. II. 3. pr. § 1. 2. haec exhibet: Is qui filios in potestate habet curam gerere debet, ut testamentum faciens masculum filium aut nominatim heredem instituat, aut nominatim exheredet; nam si masculum filium testamento praeterierit, non valebit testamentum. (§ 1.) Si vero filiam praeterierit, non rumpet testamentum filia praetermissa: sed inter fratres suos, legitimo stante testamento, suam, sicut alii fratres, consequitur portionem; si vero testamento extranei heredes scripti fuerint, stante testamento, filia medietatem hereditatis adquiret. Nam si facto testamento in quo masculus filius praetermissus est evenerit, ut, vivente adhuc patre, filius qui praetermissus est moriatur, sic quoque,`quamlibet filius ille mortuus fuerit, testamentum quod factum est non valebit. (§ 2.) Postumorum duo genera sunt: quia postumi adpellantur hi qui post mortem patris de uxore nati fuerint, et illi qui post testamentum factum nascuntur. Et ideo, nisi is qui testamentum facit in ipso testamento comprehenderit: quicunque filius aut filia mihi natus natave fuerit, heres mihi sit; aut certe dicat, exheres sit, valere cius non potest testamentum: quia, sicut superius iam dictum est, legitime concepti pro natis habentur; nisi quod melior est conditio postumae, quam natae; quia nata, si praetermissa fuerit, non rumpet testamentum: postuma vero, sicut masculus, testamentum rumpet.

a) Cic. de or. I, 57. (constat agnascendo rumpi testamentum.) Pro Caec. c. 25. (cui filius agnatus sit, eius testamentum esse ruptum.) Ulp. XXIII. 2.

« PreviousContinue »