Page images
PDF
EPUB

1) ex Ulp. fr. 1. §3. D. de iust. et i.*

Tit. II. DE IURE NATURALI ET GENTIUM ET CIVILI. 1 Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. nam ius istud non humani generis proprium est, sed [et] omnium animalium quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. hinc descendit maris atque feminae coniugatio [al. coniunctio] quam nos matrimonium appellamus; hinc liberorum procreatio et educatio. videmus etenim cetera quoque animalia istius iuris peritia censeri.

DE IURE GENTIUM ET CIVILI. § 1. ** Omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

§. 1. Ius autem civile, vel gentium ita dividitur. omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est, vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sunt, suis locis proponemus. ($2.) Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium. nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit. sic enim et ius quo populus Romanus utitur ius civile Romanorum appellamus; vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur:

*) Ulpianus Libro I. Institutionum: Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit; nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio quam nos matrimonium vocamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio; videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri. fr. 1. § 3. D. de iust. et iure (I. 1). Eandem notionem iuris naturalis exhibet Ulp. fr. 1. § 4 (not. ** sequ.); fr. 6. D. eod.; cf. Tryphon. fr. 31. pr. D. depos. (16. 3.) et fr. 64 D. de cond. indeb. (12. 6).

**) Gai § 1. ita supplenda est e fr. 9. D. de iust. et iure (I. 1.),,Gai. libro I. Institutionum: Omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.“ Cuius rei exempla habemus in Gai I 156. 189. II. 65. 69 sq. III. 93. 132 sq. 154. 194. cf. Inst. h. t. § 2. 11. II. 1. § 11. 12. Ulpianus fr. 1. § 4. D. eod. ius gentium et naturale ita distinguit: Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur; quod a naturali recedere facile intelligere licet; quia illud omnibus animalibus, học solis hominibus inter se commune sit.

[ocr errors]

1) cf. fr. 4-6. D. de iust. et i.

§ 2.

Constant autem iura ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus Principum, edictis eorum qui ius edicendi habent, responsis prudentium.

a

Romani enim a Quirino Quirites appellantur. Sed quotiens non addimus [nomen], cuius sit civitatis, nostrum ius significamus: sicuti cum poëtam dicimus, nec addimus nomen, subauditur apud Graecos egregius Homerus, apud nos Virgilius. Ius autem gentium1 omni humano generi commune est. Nam usu exigente et humanis necessitatibus, gentes humanae [iura] quaedam sibi constituerunt. bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes quae sunt iuri naturali contraria: iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur. Ex hoc iure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum, et alii innumerabiles.

§ 3. Constat autem ius nostrum aut ex scripto, aut ex non [al. sine] scripto: ut apud Graecos, τῶν νόμων οἱ μὲν ἔγγραφοι, οἱ dè ayoapoi. Scriptum ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, Principum placita, magistra- . tuum edicta, responsa prudentium.

§ 3. Lex est quod populus iubet atque constituit. plebiscitum est quod plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur. Unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent. sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebiscita universum populum tenerent. itaque eo modo legibus exaequata sunt.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

$ 5. Senatusconsultum est quod senatus iubet atque constituit. Nam cum auctus est populus Romanus in eum modum, ut difficile sit in unum eum convocari legis sanciendae causa: aequum visum est senatum vice populi consuli.

*) fr. 6. § 1. D. de iust. et iure (I. 1.) Ulpianus libro I. Instit.: Hoc igitur ius nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud Graecos tov vóμwv oî pèv ¿yyqaça, oî dè άyqapoɩ. cf. fr. 2. § 5. 12. D. de origine iuris (1. 2.) et porro Papin. fr. 7. pr. D. de iust. et iure (I. 1).

a) cf. fr. 2. § 8. de orig. iuris (1. 2.) fr. 1. 2. D. de Legg. (1. 3.)

b) Iustin. c. 12. § 1. C. de Legg. (1. 14.): leges condere soli Imperatori con

cessum.

c) cf. Gai III 32. I. 83. fr. 2. § 9. de O. I. (1.2.) fr. 9. de Legg. (1. 3.) Ulp.: Non ambigitur Senatum ius facere posse.

[ocr errors]

§ 5. Constitutio Principis est quod Imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. nec umquam dubitatum est, quin id legis vicem optineat, cum ipse Imperator per legem imperium accipiat.

a

§ 6. Sed et quod Principi placuit legis habet vigorem: cum lege regia quae de imperio eius lata est populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit. Quodcumque igitur Imperator per epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edicto praecepit, legem esse constat: hae sunt, quae constitutiones appellantur. plane ex his quaedam sunt personales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc Princeps vult: nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. aliae autem, cum generales sunt, omnes procul dubio tenent.

§ 6. Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. sed amplissimum ius est in edictis duorum Praetorum, urbani et peregrini: quorum in provinciis iurisdictionem Praesides earum habent; item .in edictis Aedilium curulium, quorum iurisdictionem in provinciis populi Romani Quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino Quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur.

$ 7. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum est iura condere. quorum omnium si in unum sententiae concurrant, id quod ita sentiunt legis vicem optinet; si vero dissentiunt, iudici licet quam velit sententiam sequi: idque rescripto divi Hadriani significatur.

§ 7. Praetorum quoque edicta non modicam iuris obtinent auctoritatem. haec etiam ius honorarium solemus appellare, quod qui honorem gerunt, id est magistratus, auctoritatem huic iuri dederunt. Proponebant et Aediles curules edictum de quibusdam casibus [al. causis], quod edictum iuris honorarii portio est.

§ 8. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum erat iura condere [al. concedere]. Nam antiquitus institutum [al. constitutum] erat, ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur. quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant, ut iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitutum.

*) cf. fr. 1. D. de Const. Princ. (1. 4.) Ulpianus libro I. Inst.: Quod Principi placuit legis habet vigorem; utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat (§ 1.) Quodcunque igitur Imperator per epistolam et subscriptionem statuit, vel cognoscens decrevit, vel de plano interlocutus est, vel edicto praccepit, legem esse constat; haec sunt, quas vulgo constitutiones appellamus. (§ 2.) Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur; nam quae Princeps alicui ob merita indulsit, vel si quam poenam erogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. cf. fr. 2. § 11. D. de or g. iuris (1. 2.) De antiquo more legem de imperio ferendi vid. Cicer. de Rep. II 13. 17. 18. 20; de tempore Imperatorum Tacit. I. 47. II. 55. IV. 3. 6. et fragm. SCti de imperio Vespasiani. Lex imperii vocatur in c. 3. C. VI. 23. cf. fr. 14. § 1. D. XL. 1.; Lex Regia in Const. Deo auctore § 7.

a) cf. fr. 2. § 10. de origine iuris (1.2.) fr. 7 § 1. D. de iust. et iure (I. 1). b) fr. 2. § 5. 47. de orig. iur. (1. 2.) cf. § 37. eodem: Qui optimus a senatu appellatus est, cui publice domus data est, quo facilius consuleretur.

DE IURIS DIVISIONE.

§ 8. **Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. sed prius videamus de personis.

$ 9. Ex non scripto ius venit quod usus comprobavit. nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. (S 10.) Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur. Nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur. in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea quae pro legibus observarent memoriae mandarent: Athenienses vero ea quae in legibus scripta reprehendissent [al. comprehendissent] custodirent.

§ 11. Sed naturalia quidem iura quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent; ea vero quae ipsa sibi quaeque civitas constituit saepe mutari solent, vel tacito consensu populi, vel alia postea lege lata. § 12. Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. Ac prius de personis videamus. nam parum est ius nosse, si personae quarum causa statutum est ignorentur.

DE CONDICIONE HOMINUM.

$9. *** Et quidem summa divisio de ⚫ iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

-

Tit. III. DE IURE PERSONARUM. Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

*) Cic. de Invent. II. 22. § 67.: Consuetudinis ius quod voluntate omnium sine lege vetustas_comprobavit. fr. 32. D. de Legg. (1. 3.) Iulianus libro XCIV Dige- · storum: De quibus causis scriptis legibus non utimur id custodiri oportet, quod moribus et consuctudine inductum est; et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est; si nec id quidem appareat, tunc ius quo urbs Roma utitur servari oportet. (§ 1.) Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. Nam quum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea quae sine ullo scriplo populus probavit tenebunt omnes; nam quid interest, suffragio populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. fr. 33. D. eod. Ulpianus libro I. de officio Proconsulis: Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt observari solet. fr. 35. D. eod. Hermogenianus libro I Iuris Epitomarum: Sed et ea quae longa consuetudine comprobata sunt ac per plurimos annos observata, velut tacita civium conventio, non minus quam ea quae scripta sunt iura servantur. fr. 36. D. eod. Paulus libro VII ad Sabinum: Imo magnae auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere. Dio Chrysostomus or. 76. Ἔστι δὲ ἔθος γνώμη μὲν τῶν χρωμένων κοινή, νόμος δὲ ἄγραφος ἔθνους ἢ πόλεως, δίκαιον δὲ ἑκού σιον καὶ κατὰ ταὐτὰ πᾶσιν ἀρέσκον, εὕρεμα δὲ ἀνθρώπων οὐδενός, ἀλλὰ βίου καὶ χρόνου.

[ocr errors]

**) Gai § 8. repetitur in fr. 1. D. de statu hom. (1. 5.) cf. fr. 2. D. eod. et Gai II. 1. IV. 1.

***) § 9. repetitur in Gai fr. 3. D. de statu hom. (1. 5.) Haec divisio exponitur sqq. §§ 10-47.

1) e Flor. fr. 4. D. de statu hom.*

2) e Marc. fr 5. D. eodem **

$ 10. **Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini.

§ 11. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt;

3) e Marc. fr. 5. § 2. 3. D. de st. hom. ***

§ 1. Et libertas quidem est, ex qua etiam liberi vocantur, 'naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur. ($ 2.) Servitus autem est constitutio iuris gentium qua quis dominio. alieno contra naturam subiicitur. (§ 3.) Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent, ac per hoc servare, nec occidere solent. qui etiam mancipia dicti sunt, [eo] quod ab hostibus manu capiuntur.

$ 4. 2 Servi autem aut nascuntur, aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris. fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate; aut iure civili, cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venundari passus est.

§ 5. In servorum condicione nulla differentia est. In liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt, aut libertini.

Tit. IV. DE INGENUIS.

Ingenuus est, qui statim ut natus est liber est; sive ex duobus ingenuis matrimonio editus [est], sive ex [duobus] libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo. sed etsi quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilominus nascitur; quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est. Sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur

3

*) Florentinus libro IX. Institutionum: Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur. (§ 1.)* Servitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. (§ 2.) Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere, ac per hoc servare, nec occidere solent. (§ 3.) Mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur. fr. 4. D. de statu hominum (1. 5.) cf. fr. 4. de iust. et i. (I. 1.). Eandem vocis originem affert Pomp. fr. 239. D. de V. S. (50. 16.) cf. Gai. I. 121.

**) Marcianus libro I. Institutionum: Et servorum quidem una est conditio; liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini. (§ 1.) Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili, aut gentium. Iure civili, si quis se maior viginti quinque annis ad pretium participandam venire passus est; iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur, aut qui ex ancillis nostris nascuntur. fr. 5. pr. § 1. D. de statu hom. (1. 5.) De eo qui se venundari passus est vid. fr. 1. 3. D. quibus ad libertatem (40. 13).

***) Marcianus libro I. Institutionum: Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt; sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit; et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. Nec interest, iustis nuptiis concepit, an vulgo, quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est. Ex hoc quaeritur, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta, aut expulsa civitate, pepererit, liberum, an servum pariat? Et tamen rectius probatum est liberum nasci, et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. fr. 5. § 2. 3. D. de statu hom. (1. 5.) cf. Gai I. 82 83. Ulp. V. 8-10.

« PreviousContinue »