Page images
PDF
EPUB

tibiis, coronis, larvis, thermis, torquibus, lucernis agitur; (cui enim non dictus Hylas?) fed de iis, quæ ad ftatum reipublicæ Romanæ, ad legum origines & rationes, ad ritus formulas & follemnia populi Romani verba, ipfumque veterum judiciorum ordinem pertinent, fine quibus intelligi haud poffunt leges Romanorum. In confilium ubique adhibui auctores præftantiffimos, quos omnes ipfe evolvi, &, quantum libuit, bona fide citavi. In prioribus titulis multum. me fateor profeciffe ex illuftris THOMASII differtationibus, quibus Inftitutiones illuftrare cœpit, (r) quæ fi omnes vidiffent lucem, fuperfedere potuiffem hifce lucubrationibus. Multum quoque adjumenti mihi attulerunt æterna CUJACII, HOTTOMANORUM, BRISSONII, BALDUINI, PET. FABRI, BRUMERI, M. VERTRANII, MAURI, SIGONII, SALMASII, JO. FR. GRENOVII, EZ. SPANHEMII, MENAGII, NOODII, BYNCKERSHOEKII, PERIZONII, HUBERORUM, BURMANNI, SCHULTINGII, aliorumque doctiffimorum virorum opera, quæ diurna nocturnaque verfavi manu. Legem tamen hanc ego mihimet ipfe dixi, ut femper ad fontes recurrerem: eaque re factum eft, ut haud pauca obfer

(r) De ufu pratico Inftitutionum, in quibus tamen adhuc non longius, quam ad Lib. I. Tit. XII. progreffus eft.

obfervarem , quæ aliis in mentem haud veniffe arbitror. Quum vero in prælectionibus, quarum memini, publicis ordinem Inftitutionum fequutus effem; nolui poftea ab eodem recedere, fed eumdem in toto opufculo fervandum exiftimavi, ea tamen lege, ut potiores, quæ in pandectis occurrunt, materias jufto loco atque ordine infererem, multaque, quæ in utrifque defiderantur hinc inde fupplerem. Sic quum verbi cauf fa diftinétiones perfonarum omnes neque in Inftitutionibus , neque in latiore Digeftorum opere explicatæ fint; de illis accuratiffime egi in adpendice libri primi, ubi in fimul dedi operam, ut quæ à CAR. SIGONIO in libris de antiquo jure civium Rom. Italia & provinciarum, ut & EZECHIELE SPANHEMIO in Orbe Romano paullo prolixius traduntur, tamquam in nucleo exhiberem. Eadem cura & divifionem illam rerum mancipi & nec mancipi, de qua altum eft in jure noftro filentium, expofui Libro II. Tit. I. Multa quoque dicta invenies de jurifdictione & imperio, de ordine judiciorum, de feriis & dilationibus, de edendo, poftulando, procuratoribus, de jure dotium divortiis, aliifque juris capitibus, quæ ficco pede in Inftitutionibus prætereunda putavit TRIBONIANUS. Ut paucis dicam › ita in hoc opere verfatus fum, ut liceat mihi fructum uberrimum ad confcientiam meam referre. Illud unum doleo inter concatenatos labores non licuiffe nihi

[ocr errors]

effe

[ocr errors]
[ocr errors]

xviii Prafatio Priori Edit. pramiffa. effe tam felici, ut paullo feveriore lima menda omnia tollerem. Ea TU, LECTOR BENEVOLE, tantifper æquo animo feras rogo, dum in calce pofterioris partis indicem eorum, in quibus operæ aberrarunt confecero. Interim fruere his, & ANTIQUITATES GERMANICAS, quæ ad illuftrandum jus Germanicum hodiernum faciunt, & quas ego jam a plurimis annis perpolivi, eadem methodo expofitas, brevi, fi Deo vifum fuerit, exfpecta . VALE . Ex Academia Fridericiana, ipfis KAL. SEPT. clǝlǝccxvIII.

[blocks in formation]

D PROOEM. De variis juris Romani
collectionibus differitur.

АР

Ad TIT. I. De juftitia & jure, agitur de
jureconfultorum veterum philofophia, &
æmulatione cum philofophis.

Ad TIT. II. De jure Nat. gent., & civili,
Agitur de ritu ferendi leges & plebiscita, ut
& de SC. de Prætorum & Edilium edictis,
de jureconfultorum origine & refponfis, de
conftitutionibus principum, & aliis.

Ad TIT. III. De jure perfonarum, agitur
de fervorum Romanorum conditione & va-
riis generibus.

Ad TIT. IV. & V. De ingenuis & liber-
tinis, agitur de variis manumittendi ritibus,
de libertinorum conditione variis generi-

bus, infignibus.

Ad TIT. VI. Qui, & quibus ex cauffis manum.
non poffunt, agitur de legis Eliæ Sentiæ origi-
ne, ratione, variis capitibus, & abrogatione.
Ad TIT. VII. De Lege Fufc. Canin, tollenda

agitur de hujus legis origine, ratione, ma-
teria, abrogatione.

Ad TIT. VIII. De his, qui fui vel alieni
juris funt, agitur de Dominorum poteftate
& crudelitate in fervos & variis legibus,.
quibus illa coercita.

Ad TIT. IX. De patria poteftate, agitur de
antiqua patrum poteftate in liberos, veluri de jure
vitæ & necis, de trina vénundatione liberorum,
de judiciis domefticis, de adquæftu per libe-
ros, & quid in his omnibus fenfim mutatum fit.

Ad TIT. X. De nuptiis, agitur de variis
ritibus nuptiarum, veluti confarreatione
coemtione, ufu, eorumque effectibus, ut
& de nuptiarum requifitis.

APPENDIX De legitimatione, in fpurio-
rum conditionem, originem legitimationis
variaque ejus genera inquirit, ubi & de cu-
riæ datione.

Ad TIT. XI. De adoptionibus, de variis
adoptionis generibus, & ritibus in ea adhi-
bitis differitur..

Ad TIT. XII. Quibus modis patr. pot. fol-
vitur, agitur de ritibus emancipationis ejuf-
que variis fpeciebus.

Ad

TIT. XIII. XIV. XV. XVII. XX. De tute-
teftamentaria, legitima, fiduciaria, dati-
va, partim origo tutele, partim leges XII. ta-
bularum de tutelis explicantur. Adduntur
quædam de ritibus dandi tutores, ut & de tute-
la mulierum, cujus hiftoria latius traditur.

Ad TIT. XVI. De capitis deminutione, ejus
origo ex antiquo cenfus inftituto deducitur,
multaque ex antiquitatibus explicantur de jure

post-

« PreviousContinue »