Page images
PDF
EPUB

JO. GOTTLIEB.

HEINECCII JC.

CONS. AULÆ REGIE PRUSS.
& in Ill. Viadrina Pand. & Phil.
Rat. & Mor. Prof. P. Ord.

ANTIQUITATUM

ROMANARUM
JURISPRUDENTIAM IL LUSTRANTIUM
SYNTA GM A
fecundùm ordinem

INSTITUTIONUM JUSTINIANĮ

digeftum,

IN QUO MULTA JURIS ROMANI
atque Au&torum Veterum Loca explicantur,
atque illuftrantur.

PARS PRIMA.

VENETIIS,

MDCCLXIV

Ex Typographia Balleoniana.

Superiorum Permissu, ac Privilegiis,

[ocr errors]

iii

PRÆFATIO

NOVA

LECTORI BENEVOLO

S. P.

Ræter ea, quæ olim huic libello verbofius præfatus fum, jam quoque funt, LECTOR, quæ paucis te volo. Qua occafione ille mihi olim fubitanea veluti opera na tus fit, ex vetere præfatione, fi memineris, didicifti. Fata tunc illi longe alia, quam quæ expertus eft, ominabar. Non dubitabam enim, quin,' quum plerique alieno ab his ftudiis animo effe foleant, libellus non nifi meis, quibus illum deftinaveram, auditoribus utilitatem aliquam adlaturus, adeoque extra academiæ in qua tunc publice docendi munere fungebar, Halenfis pomaria non multum confequuturus effet celebritatis. Enimvero aliter accidit, ac quidem exiftimaveram. Vix enim prælo exierat opufculum, quum & exteri in ephe

me

Fue

meridibus publicis inftitutum meum probarent, & ipfum libellum commendarent unice. Fuerunt etiam qui fe eo non parum adjutos effe, litteris ad me datis, fignificarent. Fuerunt, qui illum in hac ac exteris academiis, publice enarrarent, fuifque illuftrarent interpretationibus runt denique, ut fit, qui in libellis & fchedis fuis, mea, vel fuppreffo auctoris nomine, exfcriberent vel cum honoris præfatione citarent, vel navos quofdam, five veros, five fibî ita vifos, candide indicarent; quibus ego me magis obftrictum, fateor, quam illis, qui mihi laudes, quas non agnofco, admetiri non dubita runt. Inter hæc omnia libelli exemplaria paucos intra annos distracta funt, meque jam monet bibliopola in quem, diffipato bibliopolio novo, jus vendendi, opufculum, translatum eft, ut fi quid in fcriniis effet quod addendum putem, id fecum communicare non dubitem, aft ita tamen componam rationes, ut forma libri non multum immutetur. Statim ergo fub incudem illum revocavi, & nihil feci reliqui, ut multo concinnior emendatiorque, prodiretin lucem

Quid præftiterim, paucis accipe. Næ vos, qui vel operarum incuria, vel culpa mea, quamvis leviffima, prio ri editioni hæferunt, feveriffima cura fuftuli; Auctorum loca accuratiffime citavi; quædam non fatis firmata, novis nunc teftimoniis ftabilivi; adjeci hinc inde obfervationes, quæ deeffe videbantur ; quibufdam, de quibus amplius deliberandum cenfui induxi lituram. Mutavi etiam nonnunquam fententiam, a nemine monitus, & folo veritatis ftudio, quod rebus omnibus anteferre foleo, addu&us. Quædam amicorum, do&torumque virorum monitu correxi, fi quan do eos acu tetigiffe deprehendi. Nunquam enim mihi adeo placui, ut hu mani quidquam a me alienum ducerem, Denique quum a quibusdam non ex merito vellicari me animadverterem, operam etiam dedi, ut mea vindicarem modefte. Exemplo effe poterunt, quæ contra Virum Clariffimum, B. BRANCHU, jureconfultum Lugdunenfem difputavi. Bis me vir doctus erroris poftulavit in elaboratiffimis, quas evulgat ob. fervationibus juris. Sed utroque lo co eum non errorem deprehendiffe,

« PreviousContinue »