Page images
PDF
EPUB

ligatur rectius, obfervandum videtur, veteres Romanos incendiorum metu ædes ædibus ita vicinas effe juffiffe, ut fpatium quoddam vel interstitium relinqueretur, quod ambitus dicitur in legibus XII. Tabularum. Varro de Ling. Lat. IV, 4. p. 6. AMBITUS, iter, quod circumeundo teritur. Nam ambitus circuitus ; ab eoque XII. tabularum interpretes ambitum parietis circumitum effe defcribunt. Feftus voce ambitus p. 250. AMBITUS proprie dicitur inter vicinorum adificia locus duorum pedum & femipedis, ad circumeundi facultatem relictus: Et paucis interjectis: Ambitus proprie dicitur circumitus adificiorum, patens in latitudinem pedes duos femiffem, in longitudinem idem, quod adificium. Add. Cujac. obf. XIX, 21. Et huc pertinet Infcriptio vetus Romana in Sadoleti hortis effoffa:

INTER. DUOS.
PARIETES.

AMBITUS. PRIVAT.
FLAVI. SABINI.

Briffon. Antiqu. Seleit. I, 2. Non ergo licebat antiquis ædes jungere fine interftitio; neque adeo tunc facile locum inveniebat fervitus tigni immittendi. Poftea vero aucto civium numero, quum poinderia antiqua tantam ædium copiam vix caperent; non folum ipfa pomœria fubinde prolata, verum etiam omnes arex ædibus occupatæ funt, adeo ut non nifi inter quafdam interftitium relinqueretur. Quæcumque vero ædificia communi pariete concludebantur, circuituque publico aut privato eingebantur, ea dicebantur INSULÆ, Feft.

voce Infula L. 2. §. 14. D. ne quid in loco publ.. (cui non obftare L. 13. pr. D. de ferv. oftendit Cujac. Obf. 1, 4.) iis infulis vel potius inquilinis ædium una infula comprehenfarum, non modo fingulares erant GENII. Reinef. Claff. 1, 138. fed & cuftodiendis iifdem præpofiti erant fervi, quos INSULARIOS dici animadvertimus in L. 166. §. 1. D. de V. S. & L. 16. §. I. D. de ufu & habitat. Grut. p. DCXXIV, 4. Porto ambitus ifti infularum dicebantur angiporzus. Et quia per illos compendii cauffa iri folebat, hinc Fefto angiportus eft iter compendiarium in oppido. Nihil tamen in illis agi poterat. Varro de Ling. Lat. V, 5. p. 37. immo ne pervii quidem femper erant, ut ex Terent. Adelph. IV, 2. patet. Sed hæc angiporta, ut dixi,rario. ra erant, poftquam aucta urbe omnes areæ ædificiis occupabantur. Hinc eft, quod Seneca controv. II, 9. conqueritur, tamen fuo tempore fuiffe viarum angustias, ut neque adverfus ignem prafidium, neque ex ruinis ullam in parrem effugium fuerir. Ex quo ergo propius fibi invicem jungi coeperant ades; fervitutes illæ tum oneris ferendi tum immittendi tigna in usu effe coeperunt, ad id quippe comparatæ, ut arearum fpacium lucrifacerent, quod novis muris, columnis ac parietibus exftruendis occupandum fuiffet Primus Nero veterem ædificandi morem, reftituit, conftituitque, ut ne communione parietum, fed propriis quæque domus muris ambirentur. Tacit. Annal. XV, 42. Poftea Antoninus, & Verus Auguti refcripferunt, in area, qua nulli fervitutem, debet, poffe dominum vel alium ejus voluntate

[ocr errors]

adificare, intermisso legitimo spatio a vicina infus la. L. 14. D. de ferv. urb. prad. adeoque ex eo tempore denuo ædes fibi propius jungi cœperunt, communique pariete concludi, ita tamen ut infularum maneret circuitus. Denique & Conftantinus M. & fequentes Imperatores conftitutionibus quibufdam definire coeperunt, quantum ædes privatæ ab horreo, quantum a loco publico abeffe deberent. L. 4. L. 46. C. Theod. de oper. publ. L. 9. & L. 11. C. de adificiis privat. Addantur Barn. Briffon. Autiq. Rom. Select. I, 2. p. 4. Cujac. Observ. I, 4. p. 3•

tutes ftil

V. Servitutes STILLICIDII & FLUMI- V. Servi NIS aquæ pluviæ cauffa erant conftitutæ. Te- licidii & nebatur enim vicinus aquam iftam vel in vicini fluminis, hortum areamve immittere, vel ex alieno tecto in fuam aream recipere, fi ab eo ftipulatus erat vicinus: FLUMINA STILLICIDIA, UTI NUNC SUNT ITA SINT. Briffon. Antiqu Rom. SeleƐt. I, 19. p. 22. Stillicidium vero & flumen quomodo differant, docet Varro de Ling. Lat. IV, 5. p. 8. Fluvius, quod fluit, item flumen: a quo lege pradiorum urbanorum fcribitur: Stillicidia fluminaqne ut ita fluant, cadant que. Inter hac hoc intereft, quod ftillicidium, eo quod ftillatim cadat: flumen, quod fluat continue. Sane quum ædes Romanorum pleræque tecto declivi carerent, non poterant non canales vel alvei plures in fuprema fuperficie esse, per quos aqua pluvia deflueret: aut certe tegulas oportebat tecto imponi, quæ imbres exceptas in terram demitterent. Vid. Guil. Philandr. ad Vitruv. Archit. VII, 11. Illud ergo flumen hoc dictum eft ftillicidium.

1

vitus cloaca.

VI. Ser- VI. CLOACE Romæ dicebantur concamerationes fubterranea, ftupendi operis, per quas fordes & collecta colluvies urbe edu&ta in Tiberim exonerabatur (a) aeque vel publica erant, vel privata L. 1. §. 9. D. de cloac. PUBLICAS duxit Tarquinius Prifcus, teftibus Liv. Hift. I, 32. & Dionyf. Halic. Ant. Rom. III. p. 200. eafque tam fplendidas fuiffe, ait Caffiodor. Var. 3. 30. tantumque visentibus contuliffe ftuporem, ut aliarum quoque civitatum potuerint miracula fuperare. Meretur illa tota Caffiodori defcriprio legi, e que addi idem Caff. Var. VIII, 29. 30. & Plin. Hift. Nat. XXXVI, 15. Purgandarum earum cauffa non folum tributum inferebatur, quod cloacarium dicitur L. 27. §. 3. D. de ufufruit. L. 39. §. 5. D. de legat. 1. verum etiam ii, qui ad poenam fuerant damnati, eidem operi adhibebantur. Trajan. Imp. ad Plin. Epift. X, 41. Sed & interdictum proditum erat: QUOD IN CLOCA PUBLICA FACDUM, SIVE IMMISSUM HABES, QUO USUS EJUSDEM DETERIOR SIT, FIAT, RESTITUAS.ITEM NEQUID FIAT IMMITTATURVE INTERDICAM. L. 1. §. 15. feq. D. de cloac. Quin ut illæ caverna eo rectius confervarentur; fingulares iis præfecti erant magiftratus, qui CURATORES CLOACARUM URBIS vocantur apud Grut. Infer. p. CXCVII, 5. p. CXCVIII, 2.3.4.5. p.CCLII, 1. Aft quum publicæ ifte

cloa

(a) Hinc Feftus voce cloaca p. 268. dictas illas exiftimat a conluendo cloacale flumen Cato dixit, pro cloacarum omnium confuvie.

cloaca initio per publicum effent ducta; poft Lincendium Gallicum, mutato vicorum ædiumque fitu, illæ paffim fubjerunt tecta. Qua de re Livius Hift.v.fin. Feftinatio curam exemir vicos dirigendi, dum omiffio fui alienique difcrimine in vacuo adificant. Et eft cauffa, ut deteres cloaca, primum per publicum dulta, nunc privara paffim fubeant tella, formaque urbis fit occupata magis, quam divifa, fimilis. Hæ publicæ cloaca. PRIVATE erant, quæ ex privatis quibufque ædibus in publicas illas immittebantur. Quandoquidem ergo publicæ illæ, ut jam ex Livio demonftravimus, paffim fubjerunt tecta privata s opus nonnunquam erat fervitute CLOACE, & vicinus a vicino ftipulabatur, ut liceret fibi privatam cloacam per ejus fundum deductam in cloacas immittere. L. 7. D. de fervit. L. 1. §. 4. D. de cloac.

altius tol

VII. Antiquiffimis porro temporibus fuas VII. 6erquifque ædes in infinitum tollere poterat, id- vitus non que etiam eft libertatis naturalis. L. 9. & L. 24. lendi. D. de ferv. urb. prad. L. 27. D. de damn. infect. dummodo nihil in alienum immittatur. L. 8. §. 5.D.fi ferv. vindic. Enimvero quum id profpectui luminibufque officeret, aerque liberior hoc ipfo vicinis interciperetur; fæpe alter ab altero ftipulabatur, ne altius tolleret. Atque inde nafcebatur fervitus ALTIUS NON TOLLENDI. At poftea certus quidam ædium alritudini modus lege ftatutus eft. Sane jam libera & florente republica ea de re fuiffe cogitatum, docet Rutilii nefcio cujus oratio de nodo ædificiorum, quam ab Augufto recitatam effe in fenatu, ut eam rem non a fe primo animad

« PreviousContinue »