Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

quareres, ludibrium debere tibi pergam. Puto ergo falli Varronem,non tantum in ridicula illa origine To NEXI, fed quod ceu diverfas ponit fententias Manilii & Scavola, quarum utraque vera eft, nec inter fe pugnant. Sane & Cicero diftinguit ea que tenentur JURE NEXI & JURE MANCIPII. (Cic.Epift. ad Fam.VII. 3.) Nempe qua habeo JURE MANCIPII, eorum fum dominus: qua JURE NEXI, in en habeo obligationem. Et fibi non contradicunt Manilius & Scavola. Nam Manilius requirit, ur qua nexa fint, eadem qucque fine mancipi, hoc eft, talia, quorum commercium fit, & qua mancipari poffint. Scavola dixit, nexum effe, quod per as libram geritur, praterquam qua dantur mancipio. Et hac enim per as libram geruntur, fed plus dant juris, quam nexa. Non negat itaque Scavola, neceffe effe, ut aliquid quod per as libram geritur, fit nexum, id effe rem mancipi: fed dicit aliud effe tenere aliquid jure nexi, aliud jure mancipii, quamvis utrumque per as & libram geratur, feu omne id nexum effe, quod per as & libram geritur, fi non mancipio detur. Ita negatione unius fpeciei, definit alteram, quod non negar Manilius. Qued MANCIPIO datur, ejus fio dominus : qued NEXUM eft, ejus proprie non fum dominus, fed habeo tantum in id obligationem. Et ita quoque NEXUS differt a SERVO, etfi obligatus eft ad ferviles operas praftandas. NEXUM habeo jure

nexi

> non mancipii: at SERVOS habeo jure mancipii. Sic quod mihi pignoris loco datum eft, habeo jure nexi; illud etiam fi penes me fit, non tamen eft meum. Logica hac etymologia eft, non grammatica. Videntur omnia quidem mancipia

eviam effe generali vocis notione nexa, aut que has
beo jure mancipii, eadem me habere jure nexi; fed
non contra, aut reciproce. Ita Cicero quum dicic
abalienationem esse traditionem alteri nexu, fixe
dubio generaliter vocem accipit,ut etiam,qu& man-
cipio dantur, comprehendat. Sed ad utrumque re-
quiritur, ut fint res illa, qua five jure nexi five
jure mancipii tenentur, res mancipi, quod volebat
Manilius. Nec adverfatur, quod liber homo, qui
non eft mancipi, obaratus poteft fieri. Revera enim
liberi hominis commercium non eft,ideoque non pot-
eft effe mancipi; fed ut fiat nexus, fit ex difpofi-
tione legis, qua obaratos nelti juffit, & ad refre-
nandam indigentiam quorumdam patrumfami-
lias hoc introduxit.Ita etiamfi liberi hominis com-
mercium non fit, idque lege fciverint,homo tamen
major XX.annis, quum ad pretium participandum
venumdari fe patitur, fit mancipi & fervus, etiam
difpofitione legis, qua unicuique favori pro se in◄
trodullo renunciari licere, & hoc modo lafciviams
fraudatorum coercere voluit.Hactenus locus Gro-
novii, prolixus ille quidem, fed quem ideo totú
hic adfcribere non piguit,quod eum unum vide-
rim, in quo difcrimen mancipii & nexi perfpicue
exponitur. Res eo redit. Omnis abalienatio
rerum mancipi fiebat per æs & libram vel man-
cipationem : fed duplici fine, ut aut dominium
juris Quiritium transferetur, aut res illa tan-
tum obligaretur, e. g. ut aliquis in ea jus pigno-
ris vel fimile haberet. Priore cafu res diceba-
tur MANCIPIO dari; pofteriore JURE NE-
XI transferri. Hinc recte Feftus in voce nexum :
NEXUM eft, quod inter as & libram geritur,
(hoc enim commune habent nexum & manci-
Hein. Ant. Rom. T. 1.
T pium,

[ocr errors]

XXI. Mc di adqui

dum.

pium, nexum as dicebatur pecunia, qua per
nexum OBLIGATUR. ( In hoc enim diffe
runt nexus & mancipium.) Recte etiam Sal-
mafius de Mod. Ufur. Cap. XVIII. p. 839. Nexum
effe obligationem & nexos obligatos docet,
quamvis quum epistola Gronovii anno MDC-
XXXVII. fcripta ; Salmafii autem liber de-
mum MDCXXXIX editus fit, rectius fecif-
fet, fi eum, qui omnia planius fcripferat,
vel honoris caulla nominaffet.

XXI. Quemadmodum vero mancipatio prorendi ju pria rerum mancipi erat; ita & alii erant adris gen. quirendi modi, quorum quidam e JURE GENTIUM, quidam e JURE CIVILI defcendebant. Ad prius genus pertinent occupa zio, acceffio, traditio, de quibus copiofe hoc titulo agit Imperator. Nos id modo addimus, quod fi duorem invenerant, quorum alter adprehenderat, alter eam adprehendi viderat, communem eam rem utriufque effe vifam Unde follemnis formula: IN COMMUNE, fimilis quodammodo hodierna: Halbe part. Seneca Epift. CXVII. Quoties aliquid inveni non exfpelto, donec dicas: IN COMMUNE : ipfe mihi dico. Phædr. Fab. V, 6.

Invenit calvus forte in trivio pectinem,
Acceffit alter, aque defectu pilis

[ocr errors]

Heja, inquit, EST COMMUNE, quod-
cumque eft lucri.

Adde Plaut. Rudent. IV, 3, v. 76. ubi poeta fori
Romani argutias hac in re inrifum deducit.||
Omitte vidulum.

GR. Numquam hercle hinc hodie ramen.

ta fies fortunatior.

TR.

TR. Non probare pernegando mihi pores nift
PARS DATUR,

Aut ad arbitrium reditur, aut fequeftro po
nitur

GR. Quemine ego excepi e mari? TR. Ac
ego infpeltavi e littore,

GR. Meo labore, opera, rete & horia? TR.
Num qui minus,

Si veniar nunc dominus, cujus eft, ego
qui inspeltavi procul,

Te hunc habere, fur fum, quam tu ? GR
Nihilo. TR. Mane mastigia.

Quo argumento focius non fum, & fur fum,
fac, dum ex te fciam.

[ocr errors]

GR. Nefcio, neque ego iftas leges veftras ur banas fcio

Nifi quia hunc meum effe dico. TR. Et ego item ajo effe meum.

Præclarusi fane locus, quo non folum hic ve terum ritus, fed & complura juris noftri lo ca lucem haud mediocrem capiunt. Ger Nood, Probab. II, 6. p. 34. fequ.

XXII. Modi adquirendi CIVILES complu- XXII. res funt. Tres recenfet Alexander ad Caji Modi ad Instit. 1, 6, 3. mancipacionem puta, în jure cessio- quircadi juris cl nem, & ufucapionem; fed deceptus male intel- vilis. lecto loco Ulpiani Fragm. 1, 16. in quo fervus, quem civis Romanus a cive Romano emerity quique ei traditus fit, tantuin in bonis ejus effe dicitur, nifi fit manciparus ei, nec in jure ceffus › nec ab ipfo anno poffeffus. Sane enim Ulpianus hic non recenfere voluit modos adquirendi ju ris Quiritium, neque negaos rem aliis quoque modis tranfire poffe in dominium QuititaT 2

tium.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXIII. Quid in jure ce

fio?

[ocr errors]

rium. Sed modorum meminit Varro de rè Ruft. II, 10. Sex enim fere res in emtionibus dominium legitimum perficere ait, ac deinde huc refert HEREDITATEM, MANCIPATIONEM, IN JURE CESSIONEM, USUCAPIONEM, SUB CORONA EMTIONEM AUCTIONEM. Et hac in re Varronem fequitur Sigonius de antiquo jure civ. Rom. I, 11. Sed nec Varronem modos omnes recenfere voluiffe, cum ex particula FERE qua utitur, tum præcipue patet ex Ulpian. Fragm. XIX, 2. ubi & adjudicationem & legem addit. Iifdem vero haud immerito adjeceris adrogationem, donationem & modum, quem SC. Claudianum induxit. Quæ quum ita fint, duodecim erunt modi adquirendi juris Quiritium. I. HEREDITAS. II. MANCIPATIO, III. IN JURE CESSIO, IV. USVCAPIO, V. SUB CORONA EMTIO, VI. AUCTIO, VIL. TRADITIO, VIII. ADJUDICATIO, IX. LEX, X. ADROGATIO, XI. DONATIO, XII. MODUS ADQUIRENDI EX SC. CLAUDIANO De primo modo infra Lib. II. Tit. XIX. de quarto Lib. II. Tin.vi. de decimo Lib. 111. Tit. XI. de undecimo Lib.II. Tit.VII. de ultimo Lib. 111. TiXIII. agemus. De fecundo modo jam diximus fupra n. XVI. XVII. Ergo reftant in jure ceffio, fub corona emtio, auctio, traditio, adjudicatio & lex, de quibus nonnulla ex antiquitatibus erunt monenda.

XXIII. IN JURE CEDEBANTUR restum mancipi tum nec mancipi non modo corporales, fed & incorporales, & tunc require bantur tres perfonæ, quarum una cedebat, al

tera

« PreviousContinue »