Page images
PDF
EPUB

que haufta univerfam aream perluebant. Des nique & magiftratus aderant, qui præunte Pontifice fuo vetaurilibus luftrabant fpatium, & fuper cæfpitem reddebant exta, ac denique precati Deos, ut fuas fedes divina ope attollerent, fundamenta follemniter jaciebant, injecto ingente faxo. Tacit. Hift. IV, 83. Lapis ejufmodi dicebatur aufpicalis, qualis defcribitur apud Grut. Infcript. p. XXXIX, 5. Abfoluta de, etiam III. dedicatione opus erat, peragenda a magiftratu majore, qui præeunte Pontifice follemne carmen recitabat, (c) poftem manu tenens, (d) Liv. II, 8. Cicero pro domo XLVII. Valer. Max. V, 10. Grut. Infcript. p. XXIII, 12. Formulas, ut folet, magno ftudio collegit Barn. Briffon. de Formul. I. p. 124. Ut vel unam exempli cauffa proferamus, Jovi Feretrio templum his verbis dedicavit Romulus : JUPITER FERETRI, HÆC TIBI VICTOR ROMU

LUS

(c) Ab iis follemnibus verbis templa etiam FANA dicta funt. Feft. voce fanum. p. 287. Fanum a fano dictum, five a fando, eo quod, duna Pontifex dedicat, certa verba FATUR. Ita & Varro de Lingua Lat. V.7.p. 38. Argutiora enim funt illa If. Veffii ad Pompon. Mel.p.147. fanum derivantis a Græco vas, vaƑoy, unde tranfpofitione Aeolica fa&tum fanus vel fanum. Plutarchus in Poplic. p. 104. Sollemne iftud carmen vocat νενομισμένας ἐπὶ τῇ καθιερώσει φωνάς, legitima dedicationis verba.

(d) Unde & manu confecrationes fieri dicebantur, Cicero de Leg. II, 1 1. Et Ovid. Faft. I. v. 603. Sacra vocant angufta patres: augusta veçantur Templa facerdotum rite dicata manu.

LUSREX ARMAFERO, TEMPLUMQUE IIS REGIONIBUS, QUAS MODO ANIMO METATUS SUM, DECIMO SEDEM OPIMIS SPOLIIS, QUÆ, REGIBUS DUCIBUSQUE HOSTIUM CÆSIS, ME AUCTOREM SEQUENTES POSTERI FERENT. Liv. I. 1o. Solebant denique dedicationi IV. Leges quædam adjici, quales hine inde in vetuftis marmoribus leguntur, recenfitæ ab eodem Briffon. Form. I. p. 125. Accedebant demum epulæ & fportularum diftributio, vel publico nomine, vel a privatis fa&tæ, quarum meminit marmor apud Reinef Claff.1.99. Quibus omnibus rite peractis, ita occupaffe locum credebatur religio, ut nunquam effe poffet in dominio privati, etiamfi ædes effent dirutæ aut vetuftate collapfæ Plin. Epift. X. 6. L. 6. D. h. t. L. 73. D. de contrah. emt. Unde Macrobius Saturn. III, 3.Sacra Deorum haberi, id eft, in Deorum dominio effe, ait. Sacræ tamen res effe definebant exauguratione, quæ fiebat per evocationem facrorum, L. 9. D. h. t. quo de ritu videndi Macrob. Saturn. 111, 8. Jac. Revard. conje&t. 11, 17. Briffon. de Form. 1. p. 54: 63. 64. Captæ quoque ab hoftibus res facræ effe definebant, liberatæ tamen, quafi poftliminii jure pristinam recuperabant fanctimoniam. L. 36. D. de relig. & fumt. fun. Unde facile patet, cur Romani hoftes DIVINA HUMANAQUE omnia dedere juberent. Liv. I. 38.

[ocr errors]

III. RELIGIOSA res, non minus ac fa- III. Res cræ, juris Pontificii erant, ut patet ex fragmen- religiofes to Ciceronis apud Nonium Marcell. II. 805.

S 3

p. 582.

1

582. Unde etiam fandta aliquando dicunEur, tamquam fanctione a Pontificibus munitæ. Gell. Noll. Att. IV, 9. Statim vero locus fiebat religiofus, fi quis mortuum in locum fuum intuliffet. L. 6. D. h. t. five id liberi hominis effet cadaver, five fervi. L. 2. D. de relig. &fumt. fun. Unde & divi fratres Cenotaphium religiofum effe negant, L. 7. D. de rer. divif. quamvis aliud vifum fuerit Marciano in L. 6. §. ult. D. eod. ubi conferendus Ampl. Bynkersh. Obf. 1, 5. Ante refcriptum illud cenotaphium religiofum habitum effe, vel ex illis Virgilii En. III, v. 303. patet:

•Manefque vocabat

Helloreum ad tumulum viridi
2.
cefpite inanem

quem

Et geminas, lacrymas cauffam, facrave

rat aras ..

Religiofa ejufmodi loca femper erant extra
urbem, (e) in agris, & maxime prope vias
publicas. Unde tam frequens viatorum men-
tio fit in antiquis monimentis.

IV. Qua
IV. RELIGIOSA habebantur fepulcra
lia Ro-
mae quia dedicata erant Diis Manibus. Hæc qua-
pulchra lia apud Romanos fuerint, paullo accuratius
fuerint? eft explicandum. Unufquifque fepulcrum fi-

bi in fuo aliquo fundo deligere folebat. Be

ne

(e) Non licebat enim per Leges XII. Tabularum mortuum intra urbem fepelire. Cicero de Leg. II. 23. Quam legem confirmarunt Hadrianus L. 3. D. de fepulcr. viol. & Diocletianus & Maximianus, Augg. L. 12. C. de religiof.

ne tamen de republica meritis locus publice dari, Reinef. infer, claff. VI, 32. pauperibus & minus lucupletibus indulgentia Pontificum attribui folebat. Idem Infer. Claff. XVII, 1. Aliquando plebem fibi conciliaturi, prædium aliquod fepulcris pauperum deftinabant, veluti Bebius Gemellius Saffinas, qui in monimento apud Reinef. Claff. VII, 20. municipibus fingulis, incolifque loca fepultura dar, circa fuum pradium, extra qui fibi laqueo manus intulerint, & qui queftum turpem profeffi fint. Ditiores plerumque eo loco exftruebant pyramidem, columnam aliamve molem fplendidam, e marmore plerumque folido, unde & Domus marmore pro fepulcro dicitur. Tibull. III, 2. Et quamvis, quantum fumtuum fepulcris impendi poffet, Edicto Edilium expreffum effet, tefte Cicerone Philip. IX, 7. Epift. ad Att. XII, 35. 36. Reinef. Infer. II, 73. tanta tamen, glifcente luxu ea in re Romanorum magnificentia eluxit, ut eam non fine ftupore in marmoribus & monimentis intueamur. In ipfis fepulcris fpecus fubterranea dicebatur HYPOGÆUM, ubi locus erat certo oflarum vel urnarum numero deftinatus, qui OLLARIUM vocabatur, Grut. Infcript. p. DCCCCXXXV, 9. Reinef. Infer. Claff. XI, 100. vel SCHOLA OLLARUM. Reinef. Claff. XVI, 53. Jus enim fepulcrorum erat diverfum. Alia plures; alia pauciores urnas habere poterant. In infcriptione Reinefiana Class. XVI, 60. funt OLLA SINGULARES PERPETUÆ V. in aliis mo nimentis numerantur XV. Id. Infer. Claff.

XVI. 53. in aliis XXIV. Id. Class. XIV. 145. in aliis XXIX. Id. Claff. I, 240. Sed ita fe res habebat, quamdiu corpora cremari folebant, id quod poft Antoninorum tempora factum effe, ex monimentis pene innumeris patet. Exolefcente paullatim eo ritu, areas loco ollarum conftituebant in hypogais, vel marmoreas, vel ex lapide Tiburtino, Grut. Infcr.p. MCVIII, 6. vel fictiles. Id. Infor. p. DCCCCIII, 12. vel Afio lapide, cujus ea vis erat, ut cadavera ftatim confumeret. Qui lapis quum frequentiffime his ufibus inferviret, factum eft, ut arcæ illæ dictæ fint farcophagi, ceu jam vidit Cujac. Observ. XXI, 13. Quemadmodum ergo in aliis monimen tis legimus, ibi fita effe OSSA, Grut. Infcript. p.DXXXVII, 7. p. DCCCLXII, 3. vel CINERES: Id. . DCXCVI, 5. ita in aliis verba occurrunt: CORPUS INTEGRUM CONDITUM SARCOPHAGO. Id. pag. DCLXXXVIII, 10. pag. DCLXXXIX, 8. In eocineres dem porro HYPOGÆO, ubi offa, cadavera requiefcebant, erant lampadaria, vel lychnuchi, quorum mentio fit apud Dion Caff. in Domitian. vit. &apud Reinef. Infor. Claff. I, 240. & Class. XI, 100. eorumque cura, nifi ita comparata effent, ut perpetuo lucerent, demandiri folebat libertis vel fervis, Supra hypogaun erant coenacula. Gruter. pag. DCXL. 2. armaria, Grut. p. CCCLXXXIII, 4. aræ, Grut. p. DCCVI, 13. pag. DCCVIII, 4. pag. DCCXXI, 8. pag. DCCCVII, 12. immo & figna & fimulacra deorum & genii familiæ, qualia defcribuntur

in

« PreviousContinue »