Page images
PDF
EPUB

non

§. 1. Inft. quib. modis patr. por. felv. POSTLI-
MINIUM vero id jus adpellabatur
ideo, quod captivos ex hoftico ad limina vel
fines imperii revertiffet, ut ait Tribonianus
d. S. Inft. quamvis cam ituμóτnta erudite de-
fendat Menag. Aman. Jur. Civ. Cap. XXXIX.
p. 327. fed a limine, ædium parte. Reverfi
enim ex captivitate, non per limen admitte-
bantur in ædes, fi jam diem eos obiiffe nun-
ciatum fuerat, quia id mali ominis putabatur,
fed poft limen per tegulas & impluvium intro fe
ipfos demittebant, tefte Plutarch. Quast. Rom. V.

V. Ejufdem conditionis habebantur III) v. II)
fervi pana. Quicunque enim atroci fententia Servi pa
ad extremum fupplicium veluti ad ignem, ad n2·
metalla, beftiafve depugnandas fuerant damn-
nati, libertatis fimul ac civitatis jura anitte-
bant. Hinc Tertullianus Apolog. XXVII. Vice re-
bellantium ergastulorum, feu carcerum vel erga-
ftulorum, vel metallorum, vel hoc genus POENA-
LIS SERVITUTIS erumpunt adverfus nos. Et
Plinius Epift. X, 40. refert, Nicomedia & Nicea
quofdam, qui vel in opus damnati, vel in lu-
dum fimiliaque his genera pœnarum, PUBLI-
CORUM SERVORUM officio minifterioque
defuntios. Quædam de hac fervitute dabunt
Cujac. Obferv. XV, 22. & Gothofr. Arnold.
Hift. Chrift. damnat. ad metall. §. V. II. apud
Thomaf. Hift. Sap.& Stultit.Tom. III. 1693.p.
130. Eam quoque fervitutem per fictionem
natam docet Ger. Nood. Probab. III. 12. p. 86.
Capitali enim fupplicio veteri jure nemo ci-
vium plecti poterat. Commiffo vero flagitio,
quod morte expiandum videbatur, Quæ-

1

VI. IV)

Liberti

fitores non civem capitis damnabant, (nee enim faş erat,) fed civem effe negabant, fervumque vocabant poenæ, ut vitam non tamquam civis amitteret, fed tamquam fervus. L. 29. D. de pæn. L. 6. §.6. D. de injusto, rupto, irri-' zo facto reftam. Attamen hi quoque priftina jura recuperabant, fi per omnia in integrum principali indulgentia reftituerentur. Paull. Recept. Sent. IV, 824. Poftea vero hanc fervitutem pœnæ, quatenus cognatorum intereffe vifum, abolevit Juftinianus Nov. XXII, 8.

VI. Porro etiam hanc miferam conditionem fubibant IV) liberti ingrati, quos Clau-. ingrati. dius Imp. revocabat in fervitutem, qua de re dictum fupra ad Lib. I. Tit. VI. §. 9.

VII. V )

VII. Nec minus libertatem amittebant V) Qui fe majores XX annis, qui fe pretii participandi venum cauffa venumdari pafi fuerant, de quibus itidari paffi. dem dictum Lib. I. Tit. III. n. 7. 8.

VIII. VI)

more bac

chantes,

VIII. Nec melioris conditionis erant VI) Mulieres ingenuæ mulieres, quæ in fervi alieni amfervili a- plexus ruebant. (c) Quod fi enim Domino invito, & hoc, vel pupilli tutore, vel procuratore domini ter denuntiante, in eodem contubernio perfeveraffent; anilla, five, illo confentiente, liberta efficiebantur decreto & adjudicatione prætoris. Vid. Paull. Sent. Rec. II, 21. A. 1. p. m. 305. Ter

(c) Tales mulieres notat Petron. Satyr. p. 127. Quædam femine fordibus calent, nec libidinem concitant, nifi aut fervos viderint, aut fatores altius cinctes. Harena aliquas accendit, aut perfufus pulvere mulio, aut hiftrio, fcene oftentatione traductus. Ex hac nota domina eft mea.

Tertull. ad uxor. II, 8. Autor hujus juris Claudius Imperator fuit, ut patet ex Tacito Ann. XII, 53. ex quo fimul difcimus, Pallantis liberti id effe inventum, cui ideo infignia prætoria & centies quinquagies feftertium decrevit fenatus. Plin. Hift. Nat. XXXV. cap. penult. & alter Plinius Epift. VIII, 5. Denique fenatuf confultum illud in ufum revocavit Vefpafianus, fi ita intelligendus locus Suet. Vefp. XI. (d) Aft hanc quoque poenam fuftulit non Alexander Severus, uti vifum eft Strauchio Diff. Juftit. XI, 39. ( nam L. 3. C. de lib. cauf. de maribus, fervarum; non de feminis fervorum amore calentibus agit, ) fed Juftinianus L. un. C. de SC. Claud. toll. parum certe prudenter fiquidem ingenuis mulieribus viam eo ipfo ad impares & impudicas maxime conjunctiones munivit. Cujac. obs. XXI, 16.

[ocr errors]

IX. MINORE five MEDIA capitis demi- Ix. Me. nutione civitatis tantum jura, falva libertate, diam paperimebantur, adeoque ii, qui erant in hanc tiebātur, conditioné delapfi, ad peregrinitatem redigeban

tur.

(d) Nifi forte dicere malis, Vefpafianum ea de re ad fenatum retuliffe > non tamquam Imperatorem, fed tanquam confulem, aut, fi mavis, fenatorem laticlavium. Confulatum fane geffit fub Claudio, Suet. Vefp. Cap. IV. forfan cum Barea Sorano, quem eo ipfo anno U. C. Dcccv. quo SC. illud factum Cof. defignatum fuiffe refert Tacit. Ann. XII, 53. Et hinc facile conciliari poterunt Tacitus & Suetonius, quorum ille Claudio, hic Vefpafiano hoc SC. tribuit. Ingeniofa hæc eft obfervatio Petri Fabri Semeftr. 1 25. p. 140. feq. uti pleraque, quæ Faber ille edolavit.

I) Exfu

les.

aquæ &

tur, (e) §.2. Inft. h. t. Et hujus quidem conditio nis habebantur I) exfules, quibus aqua & igne fuerat interdictum. Magna fcilicet Romæ erat inter exfilium & relegationem differentia. Illa jura civitatis perimebat, quum relegatus ea falva haberet. Hic Ovid. Trift. II.

Quippe RELEGATUS, non EXSUL dicor in illo,

Parcaque fortuna funt tibi verba mea. Quam differentiam alibi ita defcribit: Trift.

V, 2.

Per vitam, nec opes, jus nec mihi civis

ademit,

Nil nifi me patriis juffit abeffe focis. Ipfe RELEGATI, non EXSULIS utitur in me

Nomine.

Conf. L. 2. D. de Publ. judic. Ad exfilium quod attinet, cives ad illud adigebantur AQUE ET IGNIS INTERDICTIONE, qui ritus paullo altius videtur repetendus.

X. Quid X. Antiquiffimum hoc erat juris Romani ignis in principium, neminem poffe invitum jura citerdictio? vitatis amittere. Cicero pro domo: XXIX. Hoc

juris a majoribus proditum eft, ut nemo civis Romanus, aut libertatem, aut civitatem poffit amittere, nifi ipfe AUCTOR factus fit. Idem juris pubiici axioma multis verbis inculcat Cic. pro A. Cacin. C. XXXIII. docetque ideo Aretinorum profcriptionem, Sulla vivo,

(e) Unde nec toga amplius iis licebat uti. Plin. Epift. IV, 11. Suet. Cland. XV. Deipfa peregrinitatis conditione conf. Briff. Aut. I, 13. 15.

vivo, irritam fuiffe, quod contenderat Cicero civitatem adimi non potuiffe. Quamvis itaque civitatis juribus nemo invitus privaretur; attamen ea ftatim amittebantur, fimul ac quis in aliam fe civitatem adfcribi paffus effet, quum ex veteri jure duarum civitatum civis nemo effe poffet. Idem pro domo LXXXI. Ezech. Spanhem. Orb. Rom. I, 1. 6. p. 11. Unde notum eft ex Nepot. Attic. II. noluiffe Atticum Athenis civitatis jura fufcipere, ne Romanam civitatem amitteret. Quod fi ergo quemquam e civitate ejectum vellent Romani; eum non expellebant, (quod ex principio fupra adlato fieri non poterat,) fed illi tecto, aqua & igne interdicebant. Quibus neceffariis vitæ fubfidiis ademtis, ultro exfilium eligere cogebatur damnatus. Quum itaque a nem ne recipi poffet; neceffario in aliquam civitatem exteram fe conferebat, eoque demum facto, civitatis jura amittebat. Hinc denuo Cicero pro domo XXX. Qui erant rerum capitalium condemnati, non prius hanc civitatem amittebant, quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc eft, mutandi, foli cauffa, venerant. Id autem ut ef fet faciundum, non ademtione civitatis, fed telli & aqua & ignis interdictione faciebant. Ergo fi accurate loqui velis, non aquæ & ignis interdictione eximebatur caput de civitate, ut ait Paullus L.2. D.de judic. publ. ( poterat enin, fi vellet in civitate mo:i,) fed adfcriptione in aliam civitatem, in quam exful difcefferat. Barn. Briffon, Ant, Rom. III,5. p.48. Quæ observatio, ne cui fola aoy paxia videatur, tani profecto momenti eft, ut Cicero oratione alle

gata

« PreviousContinue »