Page images
PDF
EPUB

bularum

II. Certe & legibus XII. Tabularum ea TIT.XIV tutelæ fpecies confirmata eft, profpectum- II. Lex que, ut patri de liberorum tutela in tefta- XII. Tamento difponendi facultas effet. Legitima de tutela verba ex Auctore ad Herennium, Cicero teftamen ne, Ulpiano & Paullo ita reftituit Jac. Go- taria. thofredus de Leg. XII. Tab. V, 1. PATER FAMILIAS, UTI LEGASSIT SUPER PECUL NIÆ TUTELÆVE SUÆ REI, ITA JUS ESTO. Legare hic non folum fingulas res teftamento relinquere, fed & omne teftamentarium negotium denotat, idemque adeo eft, ac reftari, teftamento ftatuere, vel decernere. ft enim legane, ceu syllabæ primæ quantitas docet, a Græco vetufto anxer vel Anyer unde futurum ana, quod verbo λαγχάνω tribuunt grammatici, λῆξις hereditas & negiapos magiftratus Athenien fium. In primis autem legare Latinis erat legis modo difponere, mandare, legem dicere, rebus fuis vouodetev, ceu infra ad titulum de Legatis docebimus. Super pecunia tutelave apxainas dicitur. Non enim rarum fuit apud antiquos, cafum fecundum pro fexto adhiberi. Sic in marmore Salernitano apud Grut. p. CCCXLIII, 2, ...

ACERRIO. FIRMEO. LEONTIO. PRI-
MARIO. VIRO. ET. EDITORI. MU-
NERIS. SUI. CUM. FERARUM. LI-
BYCARUM. QUI VIXIT. AN. XXX.
DIGNISSIMO. FILIO,

CON

CONSACRABERUNT.

Pecunia porro non folum numos, fed & omnem fubftantiam teftatoris, immo & jura complectitur. Quidquid enim homines poffident in terra, quorum domini funt, PECUNIA vocatur, Servus fit,vas,ager,arbor, pecus: quidquid horum eft, pecunia vocatur, inquit Augustin. De Difcipl. Chrift. VI. p. 585. Tom. 6. op. plane juridice, uti patet ex L.222.D. de verb.fignif.Denique SUÆ REI dum additur, id fane referendum ad ipfos liberos, (a) qui jure veteri erant in dominio Quiritario, adeoque RES MANCIPI (Lib. II. Tit. 1. §. XV.) Senfus ergo eft, quamcunque legem paterfamilias in teftamento fuo dixerit, & quocunque modo difpofuerit, & de rebus fuis, & de ipfis bonis ac facultatibus eorum, (scilicet per fubftitutionem pupillarem) ita ratum poft mortem futurum. Quum enim antea fub regibus, calatis comitiis teftamenta, fierent, adeoque heredum tutorumque inftitutio a populi magis arbitrio, quam voluntate teftatoris, penderet; mutatum id eft lege decemvirali,

per

(a) Unde non eft, quod lectionem hanc follicitet V. C. Gerard. Noodt. Obf. II, 19. ubi legi jubet: Super tutela pecuniave fua, additque tutelam fuam idem effe ac tutelam ejus, qui fuus teftatori heres fit. Nemo enim temere ita loqueretur. Nec obftat, tutelam non habere locum in liberis, dum funt res fue id eft, in patria poteftate conftituti. Legat enim pater de tutela fuæ rei, fed in eum cafum, quo liberi futuri fint capita libera.

permiffumque patrifamilias cuivis, de tutela pecuniaque fuæ rei liberrime difponere.

tela te

III. Si quis ergo paterfamilias liberis, quos III. Tuin poteftate habebat, five liberos, five fervos ftamenta fuos, hos tamen cum libertate, tutores dede- riæ indorat; (b) ii fane fatifdatione atque inquifitione les. admittebantur, ipfofque excludebant legitimos; dummodo effent cives. Nam Latini Juniani, quamyis cum iis effet teftamenti factio ; tutores tamen dari non poterant per legem Juniam. Ulp. Fragm. XI, 16. Quia vero fundamentum hujus tutelæ teftamentariæ erat patria poteftas; confequens erat, ut & nepotibus, qui in patris poteftatem defuncto avo non effent recafuri, & exheredatis impuberibus tutores teftamento conftitui poffent. Vid. L. 4. & 26. §. 2. & L. 3 1. D. de teft. tut. Et inde fimul patet ratio, cur mater tutores teftamento dare non poffet, L.2. D.de confirm. tut. quamvis tutor ab ea datus confirmari foleret cum inquifitione, modo ea pupillum fimul heredem inftituiffet. L. 4. D. de teft. tut. L. 4. D.de conf. tut. L. 7. §. 1. L. S. D. eod. Quæ confirmatio & aliis cafibus quibus tutoris dationi vitii quid ineffe videbatur, accedere folebat, ceu Jurifconfulti pluribus docent in libellis fuis.

TIT. XV.

IV. Quum vero contingere poffet, ut inte- IV. Lex ftatus faltim quo ad tutelam decederet pater XII. Tab. familias; iifdem legibus decemviralibus fuerat de Tute.

la agnacon- torum legitima,

(b) Formulas quibus in teftamentis ufi Romani, fi tutores dare vellent, colligit Briffon. de Form. VII. pag. 616.

tela?

constitutum : AST SI INTESTATO MORITUR, CUI SUUSHERES NEC ESCIT, AGNATUS PROXIMUS TUTELAM NANCISCITOR. Gothofred. ad XII. Tab. V, 4. Et ab hac lege legitima dicta eft tutela, ad quam agnati ab ipfa lege vocabantur.

V. Origo V. Quænam fit hujus legis origo, eruditis hujus tu nondum liquet. Veteres legislatores mirifice hic difcreparunt. Solon agnatos a tutela prohibuit, veritus proculdubio, ne hereditatem, quam fperarent, capere mallent, quam exfpećtare. Hinc potius cognatis credidit pupillos, nec proximis tamen femper, fed quofcumque Archontes idoneos judicassent. Diog. Laert. I, 56. Petit. de Lege Attic. VI, 7. Charondas contra, fejuncta educationis bonorumque cura, illam penes cognatos, hanc penes agnatos effe voluit, quum nec illi tollendi e medio pupilli, nec hi diffipandarum facultatum ullam haberent cauffam. Diod. Sic. Biblioth. XII, 81. Denique Lycurgus agnatos proximos ad tutelam vocavit, forfan, quod in tanta Spartanorum continentia & paupertate non admodum metuerentur infidiæ. Exemplum fane legitimæ agnatorum tutelæ Spartæ receptæ, eft apud Herodot. 1, 65. ubi I, ipfe Lycurgus dicitur Επηροπώσας λεπβώτεω, ἀδελφιδές μθύ ἑωυτό, βασιλεύοντος δέ Σπαρτιητέων, Τutor & idem patruus Leobori Spartiatarum Regis. Add. Crag. de Rep. Lac. II, 11. Spartanos ergo imitari videntur decemviri. Lacedæmoniorum fane non minus, quam aliorum Græcorum, inftituta in XII. tabulas migraffe, jamdudum obfervarunt Athenæus

VI. p. 273. Symmach. Epift. III, 11. Ammian.
Marcellin, XVI, 5.

dibus he

VI. Satifne vero prudenter eam Spartano- VI. Tute la legiti rum legem civitate donarint decemviri, alii ma occaviderint. Non fane tanta erat Romanorum, fioné de quanta Laconum continentia, non idem dit frau utrobique divitiarum contemtus. Hinc tot redipeta iniquiffimi heredipetæ, quorum characterem rum. egregie exprefferunt Perf. Sarir. ¡l, v. 12. 13. Horat. Serm. II, 5. Juvenal. Satir. V. v. 98. VI. v. 38. XII, v. 93. Martial. Epigr. VI, 63. VIII, 17. Conf. Thomaf. Differt. de injufto jure heredipet. §. XIV. fequ. Bynkersh. de capt. inftit. p. 303. fequ. An religioni fibi duxerint homines tam lucri cupidi, pupillum cujus proximi heredes erant, interimere? Unde mirum eft, legislatoriam decemvirorum prudentiam hac in re quofdam tantopere admirari.

VII. Ori

tronorum

tutela.

VII. In iifdem porro XII. tabulis erat con- TIT. ftitutum: SI LIBERTUS INTESTATO MO- XVII. RITUR, CUI SUUSHERES NECESCIT, go legiAST PATRONUS PATRONIVE LIBERI time pa ESCINT, EX EA FAMILIA IN EAM FAMILIAM PROXIMO PECUNIA DUITOR. Gothofr. ad XII. Tab. VI, 2. Et ex hac quidem lege defuncto fine prole liberto patronus, vel, hoc præmortuo, ejufdem liberi in capita fuccedebant ab inteftato, remotiorefque excludebant. L. 13. §. 1. D. de bono lib. Ulpian. Fragm. XXIX, 1. Quum ergo jam dudum Romæ valuiffet regula: Ubi fucceffionis emolumentum sibi & tutela onus effe debere;æquum vifum eft jureconfultis, ut etiam in tutela patro

norum

2

« PreviousContinue »