Page images
PDF
EPUB

TI T. VII

De Lege Fufia Caninia tollenda.

D coercendam manumittendi licentiam

AD comparata etiam erat lex FUSIA CA

NINIA, de qua quum nihil dicat Imperator, nifi quod eam fuftulerit, res paullo altius ex antiquitatibus Romanis eft repetenda .

nia quan

lata?

I. de genuina hujus legis ætate mira eft 1.Lex Fueruditorum difsenfio. Sunt qui latam hanc fia Cani. legem exiftimant Q. Fufio Caleno & P. do & 2 Varinio Cofs. anno ab U. C. DCCVI. & quibus renovatam deinde fub Augufto, rogante C. Caninio Cofs. anno U. C. DCCLI. Unde dicta etiam fit ea lex Fufia Caninia, Jac. Rævard. Conject. II, 1. Oifel. ad Caji Inft. I, 2. 1. p. m. 24. Sed quum Dionyf. Halicarnafseus adhuc fua ætate de nimia manumittendi licentia conqueratur, & Suetonius Aug. XL. Auguftum primum de numero manumifsorum cavifse, dicat; credibile vix eft, legem hanc efse tam vetuftam. Præterea vix in antiquitate occurrit exemplum legis, a duobus confulibus diverforum annorum cognominata. Hinc proculdubio lata hæc lex Sex. Furio (a) Camillo & C. Caninio Gallo Coss. anno U. C. DCCLI. Hoc enim anno C. Caninium Gallum confulem fuffectum

F 4

[ocr errors]

(a) Furii enim olim dicti Fufii, quemadmo dum Papifii. Vid. Proœm. I. not. b.

[ocr errors]

II. Ratio hujus le

gis.

fectum produnt Annales Steph. Vin. Pighii Lib. XVIII. p. 536. & Onuphr. Panvin. Faft. II. p. 181. Quin & ex numo ejus confulatum reftituit Hub. Golz. in Faftis p. CCXXII. Conf. Schulting. ad Caj. Inft. I, 2. p. 24. Ephr. Ger. Diff. de lege Fuf. Canin. §. VII.

11. Caufsa latæ legis eadem fuit, quæ Æliæ Sentiæ, maxime vero, quod morientes 'domini fæpenumero integras familias manumitterent, tantum, ut eo plures liberti pileati lecticam profequerentur. Egregie hanc in rem Dionyf. Halic. IV. p. 228. Scio, inquit, qui tota fervitia taftamento libera effe juberent ut benignitatis laudem ferrent poft mortem in funeris elatione lelticam eorum magna pileatorum profequeretur frequentia, in qua pompa quidam erant, ut a fcientibus audivi, recens dimiffi e carcere, malefici, mille fupplicia meriti. Iftos impuros urbis pileos plerique cum ftomacho adfpectant & refpuunt eorum confuetudinem, indignum facinus clamitantes, populum rerum dominum, & usurpantem fibi orbis imperium, talibus contamimari civibus. De ea pompa funebri conferri etiam merentur Jac. Cujac. Obf. III, 23. Jo. Kirchmann. de Fun. Rom. II, 7. Huic ergo licentiæ manumittendi , qua populus rerum dominus contaminabatur, obviam itum eft hac lege Fufia Caninia, qua certus numerus eft conftitutus, ultra quem non valeret manumiffio. Et de ea etiam intelligendus Sueton. Aug. XL. ubi utramque legem, Fufiam nimirum Caniniam & Aliam Sentiam, fub Augufto conditas conjungit.

materia ›

III. Ipfam legis fanctionem nobis ferva- III. Legis runt Ulpian. in Fragm. I, 24. Paull. Sent. IV, 15. Caj. Inft. 1, 2. 1. E duobus fcilicet ufque ad quinque, fervis duo manumitti poterant; ex fex & feptem, tres; ex octo & novem, quatuor; ex X. ufque ad XVII. quinque; ex XVIII. ad XX. fex ; ex XXI. ad XXIII. feptem; e XXIV. XXV. XXVI, octo; e XXVII. XXVIII. XXIX. novem; e XXX. ad XLIV. decem; e XLV. ad XLVII. undecim; ab XLVIII. ad LI. duodecim ; e LII. ad LV. tredecim ; e LVI. ad LIX. quatuordecim e LX. ad LXIII. quindecim; e LXIV. ad LXVII. fedecim; LXVIII. ad LXXI. feptendecim; e LXXII. ad LXXV. octodecim; e LXXVI. ad LXXIX. novendecim; ex LXXX. ad LXXXIII. viginti; ex LXXXIV. ad LXXXVII. viginti & unus; ex LXXXVIII. ad XCI. viginti duo; ex XCII. ad XCV. viginti tres; ex XCVI. ad C. viginti quatuor; ex C. ad CXXIX. viginti quinque; ex CXXX. ad CXXXIV. viginti fex; a CXXXV. ad CXL. viginti septem & fic confequenter pars quinta. Sed ultra centum manumittere nemo poterat, fi familia vel XX. millibus fervorum conftaret, quales Romæ fuifse familias, teftantur Sen. de Tranqu. anim, VIII. Athen. Dipnof. VI, 137.

ad manu

IV. Quemadmodum vero hæc lex ad folas IV.An ea manumiffiones teftamentarias pertinebat; ita miffiones inter vivos integræ familiæ manumitti pot inter vi erant, nifi aliæ leges obftarent. Caj. Inft. 1,1,4, vos perti. Neque enim verendum erat tam facile, ne hic F S quis

nuerit?

quis jufto efset liberalior; Unde mira fuit Taciti Imp. religio, qui manumifit, intra centum tamen, ne Caniniam tranfire videretur • Vopifc. in Tacit. X. quafi Caninia ad manumiffiones inter vivos pertinuifset. V. Quid V. Si plures, quam lex permiferat, efsent fadum, fi manumiffi; illi tantum qui priores erant noplures minati, aut certe defcripti, libertatem conmiffi, qua fequebantur. Si plures manumiffi, nemo nolex per- minatus aut defcriptus; omnes in fervili conmitteret.. ditione permanebant. Quod & tunc evenie

manu

VI. An

bat, fi teftator in fraudem legis nomina fervotum in orbe tereti aut odinis fcripfiffet. Caj.Inft. 1, 1. 2. quem fcribendi modum præclare exponit Merill. obf. VII, 40.

VI. Enimvero hanc quoque legem, fane pruden- utiliffimam, fuftulit Juftinianus, quafi illa. ser eam efset libertati invida, abfurdumque videreJuftinia- tur, a vivis integras familias manumitti poffe, non item a moribundis. Vid. Inft. ha to & ibi Vinnius.

fuftulerit.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

A

Ltera perfonarum divifio, cujus qui dem mentio fit in Inftitutionibus, ea eft, qua aliæ fui juris; aliæ alieno juri fubjelta dicuntur qui nec patri, nec domine fubfunt, iique etiam patresfamilias in jure noftro vocantur. Ergo qui alterutrius in poteftate funt, veluti fervi & filiifamilias, alterius juri fubje&ti dicuntur. De potefta

te

te dominica hoc titulo; de patria fequente agitur.

ftas do

I. Poteftas dominica duo potiffimum ju- 1. Pote. ra complectebatur: alterum, quod dominii minica in per fervos adquirerent, alterum, quod ju- quo conre vitæ & necis in eos uterentur. De prio- ftiterit? re agitur ad Tit. IX. Libri II. De pofteriore jam nonnulla ex antiquitate imonenda funt.

II. Jus vitæ & necis in fervos, quum ju- H. Gauri naturæ & gentium haud repugnet; (a) non debant mirum profecto eft, quod & Romæ id do- domini jure vite minis competeret, quibus fervi non perfo- & uccis, narum, fed rerum loco effe videbantur, uti fupra monuimus Tit. III. §. II. Conf. Seneca de Benef. III, 23. §. 1. Inft. h. t. Hinc & Hifpo apud M. Senec. Controv. X, 4. in fervum NIHIL NON domino licere, ait.

ufi funt

III. Sed quod magis Romæ a virtute de III. Quo fcitum, eo durius, immaniufque cum fervis jure deactum, in quos veluti per ludum & jocum mum abfæviebant domini truculentiffimi. Ut enim Romani. dicam de duriffimis caftigandi modis, ulmis, ftimulis, laminis, crucibus, compedibus, nervis, catenis, carceribus, numellis, pedicis, boiis, tortoribus, fufpenfis e pede

F 6

[ocr errors]

cen

(4) Dummodo non intelligas promifcue in fervos fæviendi licentiam feu tale jus vitæ & necis, quali gaudet magiftratus ; nihil invenies, quod juri naturali repugnet. Vide Senec. de Clem. I, 18. Thomaf. Fund. Jur. Nat. & Gent, III. 4.

« PreviousContinue »