Page images
PDF
EPUB

tum sperabam in editione harum Noctium uberiore, omnibus instrumentis et ad emendationem et ad interpretationem pertinentibus instructa. Ibi etiam in textu, ut hoc vocabulum technicis usitatum cum aliis similibus adhibere liceat, constituendo, cum lectores variam lectionem ipsi inspicere possent, liberaliore et minus anxia atque angusta ratione usurus eram quam tum mihi licere putabam. Quibus vicissitudinibus factum sit, ut hoc consilium numquam omnino omissum per tam longum temporis spatium tamen non perfecerim, id enarrare longum est; id unum hic afferre liceat praeter ea, quae ad personam meam atque ad res meas pertinent, materiam ad interpretationem scriptoris omnes fere antiquitatis partes quadamtenus amplectentis aut certe stringentis congerendam esse amplissimam. Iam nunc senex isque ante hos quattuor fere annos praeter spem in reliquos vitae dies, quotquot erunt, paulo invalidior redditus, tandem, quod dudum intellegere debebam, intellexi, me, muneris publici satis negotiosi officiis praeterea implicatum, totum hoc pensum vix absoluturum esse. Omisso igitur commentario exegetico, quamvis per aliquot libros plane elaborato,*) iam nunc in una recensione et emendatione me continui. Ut autem hoc certe opus, etsi illo minus, tamen per se satis amplum ac difficile ad finem perducerem, ne quidem quaestiones, quae huc pertinent, me persequi posse censebam; haud pauca restant, quae, imprimis apparatui critico concinnando et textui ad libros mss., virorum doctorum meique ipsius curas constituendo intentus, adumbravi magis quam penitus absolvere studui, ne, si fieri modo posset, diem supremum obirem, antequam operis in me olim suscepti et per quattuor decennia etiamsi non sine maioribus intervallis continuati gravissimam certe partem absolvissem.

*) Specimen huius commentarii et ad Noctium Atticarum praefationem et ad lib. IV c. 1-4 propositum est in prooemiis ind. schol. univ. Vrat. aestiv. a. 1877 et 1878, huius ipsius editionis specimen (III 3) ibidem a. 1883.

Quam ob rem etiam volumini priori brevem tantum codicum tabulam praeposui, huic alteri accuratiorem eorum descriptionem una cum universa Noctium Atticarum historia critica reservans. Ad eam iam nunc omnium librorum recensione et emendatione pro viribus absoluta accedo, non omnia quidem, ut ex iis quae antea dixi patet, aeque studiose pleneque ad finem perducturus, sed sat multa indicans magis quam exhauriens. Nam, ut hoc ingenue fatear, hoc in votis est, ut ipse oculis meis totum hoc opus absolutum videam, quare nunc non nimis diu huic praefationi ad quam concinnandam per totum illud fere tempus materiam congessi absolvendae immoraturus sum.

Ad Gellii igitur memoriam investigandam si accedimus, Apuleius. iam a scriptore fere aequali, Apuleio, lectitatum eum esse videmus: nam nemo fere iam dubitat, quin libelli Apuleiani de mundo capita 13 sq. ex notissimo illo capite Gelliano de ventis II 22 originem ducant.*) Probabile igitur inde fit ab eodem Apuleio de mag. c. 9 Valerium Aedituum, Porcium Licinum, Q. Lutatium Catulum poetas ex ipso Gellio (XIX 9) eodem ordine, quo apud illum nomina atque epigrammata eorum adferuntur, nominari,**) atque id eo fulcitur quod paulo post (c. 10) amatoria quaedam Platonis carmina profert

[ocr errors]

*) Cf. modo post alios AGoldbacher act. gymn. Austr. a. 1873 p. 684 sq.; HBecker studia Apuleiana (Berol. 1879) p. 80 sq.; 89 sq. Libelli istius auctorem non Apuleium esse, sed ignotum quendam scriptorem atque incertum saeculo tertio p. C. n. Romae versantem nuper demonstrare posse sibi visus est idem Beckerus 1. 1. p. 54 sqq., probantibus cum ante editum libellum magistro HIordan krit. Beiträge z. Gesch. d. lat. Sprache p. 325 sq., tum Ion. Hoffmann act. sem. Erlang. II (a. 1881) p. 213, 1. Cf. tamen Goldbacherus 1. 1. a. 1880 p. 609 sqq.; accuratius vero adversus Beckerum mox, quod sciam, disputaturus est Io. Piechotta, qui Beckeri adversarius exstitit in thesium diss. suae (curae Apuleianae Vratisl. 1882) annexarum prima; equidem cum his me facere non infitiabor neque aliter LSchwabium iudicare video RLG § 367, 6.

**) Dubitavit HUsener mus. phil. 20, 150 sq., num ipso Gellio usus sit Apuleius an uterque anthologia aliqua erotica.

Fl.

Apuleius, eiusdem distichon eroticum uno capite interiecto
Gellius.*)

Frequentissima vero Gellii memoria, eo usque quod sciamus fere intermortua, fit per saeculum p. C. n. quartum in universum reliquiis veteris eruditionis perquirendis et in usum suum convertendis satis intentum. Nam ad eum certe iam paulo post eius saeculi initium respexit Flavius Vopiscus in ipso Vopiscus. vitae Probi initio his verbis **): 'Certum est, quod Sallustius Crispus quodque M. Cato et Gellius (agellius aut 'a gellius' Bamb. m. alt.) historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse, quantas videre eas valuerint eorum ingenia, ***) qui uniuscuiusque facta descripserint'. Nam haec cum ad Sallustii Catilinae c. 8, 4 (ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia') spectant, tum autem me quidem iudice sine dubio ad Catonis originum fragmentum de Q. Caedici tr. mil. virtute a G. N. A. lib. III c. 7 servatum ibique ad § 19 'Sed idem benefactum, quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis ....; at tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverať❜.

*) Huic sententiae non obstat, quod Gellius XIX 11, 2 narrat, versibus ibi prolatis Platonem lusisse, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet, Apuleius vero 1. 1. dicit, nulla eius carmina exstare nisi amatoria, cum tragici illi conatus perierint. Cf. modo CSteinhart Platon's Leben p. 73 sqq.

**) V. HIordan et IBrunner 11. in adn. ad G. III 7, 19 11.; ad Cn. Gellium annalium scriptorem post alios rettulerat CNipperdey philol. 6, 133 (= opusc. p. 401); Caelius' pro 'Gellius' ab Aem. Baehrens propositum est 1. in adn. illa indicato; dubitanter HPeterus etiam in ed. HRF min., ubi Cn. Gellii fragmentis iterum h. 1. inserit (fr. 1 p. 93); cf. tamen adnot. p. XIII.

***) Sic haec legenda esse censeo cf. Peteri adn. ad h. 1., qui iam nunc (HRF ed. min. 1. 1. et Scr. HA2 conicit 'quantas dicere eas valuerint eorum ingenia'; 'quantas (= P corr.; 'euantas, euatas, euadas' al.) videri eas voluerint eorum ingenia' libri.

Lactantii.

Eodem fere pertinet, si revera epitome illa ab ipso Epitome Lactantio confecta est,*) institutionum divinarum Lactantii inst. div. epitomes c. 29, ubi 'A. Gellius **) in libris Noctium Atticarum' adhibetur. Profert ibi auctor initium libri septimi (§ 1-6), quod in omnibus codicibus superstitibus initio caret: hoc usque ad § 1 fere extremam (ad vocc. sc. 'quem propter') ab illo uno ibi traditur; in sqq. saepius a constanti codd. Gellii scriptura ex arbitrio recedit, semel ("istis' § 2 lin. 10) cum libris recc. iustam lectionem adversus VP tuetur, aliquotiens cum parte illorum deteriorem lectionem contra VP ceterosque codd. < obtinet; VP scripturam adverso quaeque' num recte receperim contra aduersoque' ex Lact. et hauriendum (§ 3 lin. 13) iam dubito.

C

Quodsi hanc Gellii memoriam pertenuem esse nemo nega- Nonius. bit, eo crebrior largiorque pervagatur inde ab aevo Constantiniano, cui fere summa cum probabilitate Nonium Marcellum peripateticum Thuburiscensem' assignandum esse inscriptione aliqua ante paucos hos annos Thubursici Numidarum inventa edocti sumus, quam post Masqueraium publici iuris fecit Th. Mommsenius cum Herm. 13, 559, tum C. I. L. VIII 4878. Qua ratione parum sane subtili ille homo Gellio numquam nominato ***) hortos suos ex eo irrigaverit Ios. imprimis Mercero praeeunte expositum est ann. phil. 85, 705-726 et 779-799; 872. Pauci Noctium Atticarum loci in codicibus hodie superstitibus manci ex Nonio suppleri possunt,

*) Cf. modo Ebert hist. litt. christ. Lat. I 82, 2.

**) agellius cod. Taur.

***) Ad hunc enim Gellium certe non pertinet Agellius (sic libri fere omnes Aulugelius Q ap. Quich.) historiarum lib. I a Nonio s. v. bubo p. 194, 3 M. allatus, sive alterum quendam A. Gellium historicum intellegas (cf. HPeter VHRR p. CCXXXVIII sq.; 175) sive Cn. Gellium annalium scriptorem (cf. Merceri ad h. 1. adn., quod et Nipperdeius probavit 1. cum maxime 1. et ego probandum esse censeo) sive Asellionis nomen cum AAugustino (OMeltzero ann. phil. 105, 431 sq.; Quicheratio) restituendum esse putes; in ed. HRF minore h. 1. et Cn. Gellii (atque huius quidem uncis inclusum) Peterus iam et Asellionis fragmentis inseruit (G. fr. 34 p. 97; As. fr. 2b p. 109 cf. adn. p. XIII sq.).

[ocr errors]

NB

NB

Ammianus
Marcel-

linus.

veluti V 4, 5; XVII 2, 4; XX 1, 29 et fort. VI 9, 17, pauca quaedam ex libro octavo hodie deperdito fluxerunt, ut non sine fructu adhibeatur; ipsius Gellii verba raro affert, multo frequentius brevissimis lemmatum indicibus praepositis reliquias poetarum scriptorumque ex Gellio sublatas easque sat saepe mutilatas: usus est Nonius textu eo, qui in melioribus libris nostris servatus est, aliquotiens, ut significatum est, paulo uberiore, in universum vero simili, sed non ita accurate, ut ad fragmenta illa instauranda in locis dubiis certam firmamque operam praestet. Quamobrem vix iudicium paulo subtilius de textus ab eo in usum vocati cum libris hodie superstitibus necessitudine ferri poterit. Quo accedit, quod ne id quidem. quod Nonius scripsit diligenter a librariis propagatum est; omnes enim codices Noniani, ne optimis quidem exceptis, vitiis scatent, ne id quoque addam, excepto fere Harleiano, cuius satis accuratam collationem nuper publici iuris fecit IHOnions,*) meliorum fere codicum Nonianorum plenis fidisque collationibus nos adhuc carere **).

Gellii imitatorem studiosissimum' fuisse Ammianum Marcellinum et Iac. Pricaeus dixit ad Apul. t. III p. 352a Oud. et exemplis aliquot allatis illustrarunt alii Herm. 8, 275, 2 nominati. Totam hanc quaestionem mira studiorum Ammiani

*) Anecdota Oxoniensia. Class. ser. I 2 Oxon. 1882 cf. Luc. Müller berl. philol. Wochenschr. 1884, 8, 232 sqq.

**) Si Oiselium ad G. II 13, 1 audimus, hunc locum: Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve liberos multitudinis numero appellarunt' totidem fere verbis expressit (Donatus.) Donatus in Terenti Heautontimorumenon: 'constat', sic enim ait ille teste

Oiselio antiquos oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unicum filium filiamque liberos multitudinis nomine appellasse. Hoc recte se non habere, eo patet, quod Donati ad Heautontimorumenon commentarius omnino non superstes est; ad eum vero huius comoediae locum, cui uni talis adnotatio apta esset (I 1, 99 v. 151 Fl.), nullam adnotationem praebet Eugraphius, Calphurnius rem quidem tangit, sed omnino aliis verbis utitur. Sic etiam ipse Donatus, ubi de eadem re loquitur (ad Hec. II 1, 15 v. 212 Fl.), cuius loci CDziatzko me admonet, a G. omnino non pendet, ut nesciam, quo Oiselii illa adnotatio spectet.

« PreviousContinue »