Page images
PDF
EPUB

undique, comitiorum, ludorum, censendique causâ. Hujus judicii et laudis fructum, et offensionis periculum, vestrum; laborem, sollicitudinemque, nostram; scientiam, quid agatur, memoriamque, quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere.

Faciam hoc non novum, sed ab iis, qui nunc principes nostræ civitatis sunt, ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, judices, cognoscetis, quod ita testes constituam, ut crimen totum explicem; ubi id, interrogando, argumentis, atque oratione firmavero, tum testes ad crimen accommodem: ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illâ tunc, cum omnia dicta sunt, testes dantur; hîc in singulas res dabuntur; ut illis quoque eadem interrogandi facultas, argumentandi, dicendique sit. Si quis erit, qui perpetuam orationem accusationemque desideret, alterâ actione audiet: nunc id, quod facimus, (eâ ratione facimus, ut malitiæ illorum consilio nostro occurramus) necessario fieri intelligat. Hæc primæ actionis erit accusatio. Dicimus, C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in cives Romanos atque in socios, multa in Deos hominesque nefarie, fecerit, tum præterea quadringenties sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus, hoc tabulis privatis, publicisque auctoritatibus, ita vobis planum fa ciemus, ut hoc statuatis, etiam si spatium ad dicendum nostro commodo, vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longâ nihil opus fuisse.

ORATIO VI.

ACTIONIS SECUNDÆ

IN C. VERREM

LIBER PRIMUS.

De Præturâ Urbanâ.

ARGUMENTUM ASCONII.

DEINCEPS hæc omnia non dicta, sed scripta sunt contra eum: quod ita factum est.

Fingit Cicero, adesse in judicio Verrem compe rendinatum, et respondere citatum, et defendi. In cæteris enim orationibus defensor futurus, accusationis officium his libris, qui Verrinarum nomine nuncupantur, compensare decrevit ; et, quoniam accusare multos indecorum Tullio videbatur, in unâ causâ vim hujus artis et eloquentiæ demonstrare. Nam et bene intelligentes omnem virtutem oratoriam, quæcumque in criminationibus constituta est, hîc expressam vident: et contra, ex hoc defensionum vim in cæteris orationibus, et nervos ejus ex hac virtute cognoscunt, quæ in opprimendo exprimitur reo. Igitur rerum scena sic facta est, ut dicit Tullius, non autem acta res est. "Adest," inquit, "Verres; respondet; defenditur." Ergo, cum primâ actione accusatus sit, ac defensus Verres, nunc, velut defensus iterum, (sic enim mos erat) in alterâ actione

accusatur ad ultimum rursus oratione perpetuâ. Crimina repetundarum, et alia pleraque, ex anteactâ vitâ sæpe firmantur: sumitur etiam hinc sæpe defensio. Omnis enim confirmatio ab attributis personæ et negotio sumi solet. Ergo attributa personæ maxime in anteactâ vitâ quæri solent; negotium, in ipso crimine. Libros igitur, pro qualitate criminum, Tullius dividens, anteactis unum dedit, hunc scilicet solum; crimini ipsi repetundarum quatuor; unum de jure dicendo; alterum de re frumentariâ; tertium de signis; quartum de suppliciis. Ad hanc enim similitudinem poëta Virgilius Minoëm, judicem apud inferos, tamquam si prætor sit rerum capitalium, "quæsitorem" appellat: dat ibi sortitionem, ubi "urnam" nominat: dat electionem judicum, cum dicit, "consiliumque vocat :" dat cognitionem facinorum, cum dicit, "vitasque et crimina discit." Ergo hic liber, qui de anteactâ vitâ est, statum, necesse est, conjecturalem habeat. Capita autem quæ ipse Tullius fecit, dividendo totam hanc accusationem, sunt hæc: primum in quæsturam; deinde in legationem et vicequæsturam; tertio in præturam urbanam; quarto in præturam Siciliensem. Nam, cum omnes ejus actus, quæsturæ nomine, legationis, præturæ urbanæ, Siciliensisque, quadripertitâ librorum divisione cognoscantur; anteacta ejus omnia hoc libro comprehensa sunt, ad eorum fidem quæ post dicentur. Proœmia sane hujus libri in simulatione constituta sunt, quasi veræ accusationis in Verrem audentem adesse, atque defensum; in exhortatione judicum ad recte judicandum; tum in minis contra adversarios; et in exhibendâ ratione officii sui, cur ita maluerit accusare, ut primâ actione tantum testibus uteretur. Quæ omnia ejusmodi sunt, ut non tam nova dicere, quam dicta libri superioris instaurare videatur. Post hæc omnia, ipsius Ciceronis per honores Verris, cum criminibus junctos, divisio per ordinem temporum currit.

IN C. VERREM II.

I. NEMINEM vestrum ignorare arbitror, judices, hunc per hosce dies sermonem vulgi, atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem alterâ actione responsurum non esse, neque ad judicium affu-. turum. Quæ fama non idcirco solum emanârat, quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse ; verum etiam, quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fore arbitrabatur, qui, tam nefariis criminibus, tam multis testibus evictus, ora judicum adspicere, aut os suum populo Romano ostendere auderet.

Est idem Verres, qui fuit semper; ut ad audendum projectus, sic paratus ad audiendum. Præsto est: respondet: defenditur. Ne hoc quidem sibi reliqui facit, ut, in rebus turpissimis, cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiæ suæ pudentem exitum quæsîsse videatur. Patior, judices, et non moleste fero, me laboris mei, vos virtutis vestræ fructum esse laturos. Nam, si iste id fecisset, quod primo statuerat, ut non adesset; minus aliquanto, quam mihi opus esset, cognosceretur, quid ego in hac accusatione comparandâ constituendâque elaborâssem: vestra vero laus tenuis plane atque obscura, judices, esset. Neque enim hoc a vobis populus Romanus exspectat, neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is, qui adesse noluerit; et si fortes fueritis in eo, quem nemo sit ausus defendere. Immo vero adsit; respondeat: summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur: certet mea diligentia cum illorum omnium cupiditate; vestra integritas cum istius pecuniâ; testium constantia cum illius patronorum minis atque potentiâ.

Tum demum illa victa videbuntur, cum in contentionem certamenque venerint. Absens si iste esset damnatus, non tam ipse sibi consuluisse, quam invidisse vestræ laudi, videretur.

II. Neque enim salus ulla reipublicæ major hoc tempore reperiri potest, quam populum Romanum intelligere, diligenter rejectis ab accusatore judicibus, socios, leges, rempublicam, senatorio consilio maxime posse defendi. Neque tanta fortunis omnium pernicies potest [accidere, quam, opinione populi Romani, rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis, ab hoc ordine abjudicari. Itaque mihi videor magnam, et maxime ægram, et prope depositam, reipublicæ partem suscepisse ; neque in eo magis meæ, quam vestræ, laudi existimationique servîsse. Accessi enim ad invidiam judiciorum levandam, vituperationemque tollendam; ut, cum hæc res pro voluntate populi Romani esset judicata, aliquâ ex parte, meâ diligentiâ, constituta auctoritas judiciorum videretur: postremo, ut esset hoc judicatum, ut finis aliquando judiciariæ controversiæ constitueretur. Etenim, sine dubio, judices, in hâc causâ ea res in discrimen adducitur. Reus est enim nocentissimus: qui si condemnatur, desinent homines dicere, his judiciis pecuniam plurimum posse: sin absolvitur, desinemus nos de judiciis transferendis recusare. Tametsi de absolutione istius neque ipse jam sperat, nec populus Romanus metuit: de impudentiâ singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur: mihi, pro cæterâ ejus audaciâ atque amentiâ, ne hoc quidem mirandum videtur. Multa enim et in Deos et in homines impie nefarieque commisit; quorum scelerum pœnis agitatur, et a mente consilioque deducitur.

III. Agunt eum præcipitem Pœnæ civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim, implorantes jura libertatis et civitatis, in crucem sustulit. Rapiunt eum ad supplicium Dii patrii, quod iste inventus est, qui e com

« PreviousContinue »