Page images
PDF
EPUB

hoc indignum putas, quod vestitum sedere in judicio vides, quem tu e patrimonio, tamquam e naufragio, nudum expulisti. Quasi vero nescias, hunc et ali et vestiri a Cæciliâ, Balearici filiâ, Nepotis sorore, spectatissimâ feminâ; quæ, cum patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit, ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate afficeretur, non minora illis ornamenta ex suâ laude redderet.

LI. An, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? Mihi crede, si, pro patris ejus hospitiis et gratiâ, vellent omnes hujus hospites adesse, et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur. Sin autem, pro magnitudine injuriæ, proque eo quod summa respublica in hujus periculo tentatur, hæc omnes vindicarent; consistere, mehercule, vobis isto in loco non liceret. Nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant, neque ut se potentiâ superari putent.

Quæ domi gerenda sunt, ea per Cæciliam transiguntur: fori judiciique rationem Messala, ut videtis, judices, suscepit: qui si jam satis ætatis atque roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. Quoniam ad dicendum impedimento est ætas, et pudor, qui ornat ætatem; causam mihi tradidit, quem suâ causâ cupere ac debere intelligebat: ipse, assiduitate, consilio, auctoritate, diligentiâ, perfecit, ut Sex. Roscii vita, erepta de manibus sectorum, sententiis judicum permitteretur. Nimirum, judices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit: hæc acta res est, uti nobiles restituerentur in civitatem, qui hoc facerent, quod facere Messalam videtis; qui caput innocentis defenderent; qui injuriæ resisterent; qui, quantum possent, in salute alterius, quam in exitio, mallent ostendere. Quod si omnes, qui eodem loco nati sunt, facerent; et respublica ex illis, et ipsi ex invidiâ minus laborarent.

LII. Verum si a Chrysogono, judices, non impe

tramus, ut pecuniâ nostrâ contentus sit, vitam ne petat; si ille adduci non potest, ut, cum ademerit nobis omnia quæ nostra erant propria, ne lucem quoque hanc, quæ communis est, eripere cupiat; si non satis habet avaritiam suam pecuniâ explere, nisi etiam crudelitate sanguinis perlitus sit; unum perfugium, judices, una spes reliqua est Sex. Roscio, eadem, quæ reipublicæ, vestra pristina bonitas et misericordia: quæ si manet, salvi etiam nunc esse possumus. Sin ea crudelitas, quæ hoc tempore in republicâ versata est, vestros quoque animos (id, quod fieri profecto non potest) duriores acerbioresque reddidit; actum est, judices: inter feras satius est ætatem degere, quam in hac tantâ immanitate versari.

Ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti, ut eos condemnaretis, quos sectores ac sicarii jugulare non potuissent? Solent hoc boni imperatores facere, cum prælium committunt, ut in eo loco, quo fugam hostium fore arbitrentur, milites collocent; in quos, si qui ex acie fugerint, de improviso incidant. Nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emtores, vos hîc, tales viros, sedere, qui excipiatis eos, qui de suis manibus effugerint. Dii prohibeant, judices, ut hoc, quod majores consilium publicum vocari voluerunt, præsidium sectorum existimetur.

An vero, judices, vos non intelligitis, nihil aliud agi, nisi ut proscriptorum liberi quâvis ratione tollantur, et ejus rei initium in vestro jurejurando, atque in Sex. Roscii periculo, quæri? Dubium est, ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex alterâ parte sectorem, inimicum, sicarium, eumdemque accusatorem hoc tempore, ex alterâ parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla, sed ne suspicio quidem potuit consistere? Numquid aliud videtis obstare Roscio, nisi quod patris bona venierunt?

LIII. Quod si id vos suscipitis, et eâdem in re operam vestram profitemini; si idcirco sedetis, ut ad (Orat.) VOL. I.

I

vos adducantur eorum liberi, quorum bona venie runt; cavete, (per Deos immortales!) judices, ne nova, et multo crudelior, per vos proscriptio instaurata esse videatur. Illam priorem, quæ facta est in eos qui arma capere potuerunt, tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius, quam more majorum comparatum est, publico consilio factum videretur: hanc vero, quæ ad eorum liberos atque infantium puerorum incunabula pertinet, nisi hoe judicio a vobis rejicitis et adspernamini, videte, (per Deos immortales!) quem in locum rempublicam perventuram putetis.

Homines sapientes, et istâ auctoritate et potestate præditos, quâ vos estis, ex quibus rebus maxime respublica laborat, iis maxime mederi convenit. Vestrûm nemo est, quin intelligat, populum Romanum, qui quondam in hostes lenissimus existimabatur, hoc tempore domesticâ crudelitate laborare. Hanc tollite ex civitate, judices: hanc pati nolite diutius in hac republicâ versari; quæ non modo id habet in se mali, quod tot cives atrocissime sustulit, verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum. Nam, cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus, aut audimus; etiam qui naturâ mitissimi sumus, assiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.

ORATIO III.

PRO Q. ROSCIO COMODO.

ARGUMENTUM.

TRADIDIT C. Fannius Chærea Q. Roscio, communemque cum eo fecit, servum suum Panurgum, eâ conditione, ut illum arte histrionicâ erudiret, deinde quæstus communis esset. Aliquanto post, Q. Flavius quidam Tarquiniensis Panurgum occidit. Flavium Roscius judicio persequi cum vellet, cognitorem in eam rem Fannium dedit. Lite contestatâ, judicio damni injuriâ a Flavio dati constituto, decidit cum Flavio Roscius, ut ipse aiebat, pro suâ parte; ut Fannius, pro totâ societate; fundum accepit, non pecuniam. Post aliquot annos, Roscium Fannius arbitrum adegit, h. e. a prætore impetravit, ut arbitrum daret, qui, quantum æquius melius, Roscium petitori Fannio dare juberet. Arbiter fuit idem, qui in hac causâ judex est, C. Calpurnius Piso. Is de re sententiam non tulit: sed Roscium rogavit, ut Fannio pro labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obîsset, HS decem millia daret, ita tamen, ut Fannius repromitteret ac restipularetur, si quid exegisset a Flavio, partem ejus dimidiam se Roscio daturum. Spopondit ita se facturum Fannius. Deinde Flavio litem intendit. Judex fuit C. Cluvius, eques Romanus. Ejus sententiâ Flavius HS centena millia, Panurgi nomine Fannio dissolvit. Cujus pecuniæ pars dimidia cum ex restipulatione Roscio deberetur; tamen tantum abest, ut ei quidquam Fannius

dederit, ut eum etiam in judicium vocaverit, tamquam suâ parte, in vetere illâ decisione, fraudatus. Estimabat enim fundum, quem a Flavio Roscius acceperat, HS centum millibus: inde petebat HS quinquaginta millia; quasi Roscius pro societate, non pro se tantum, decidisset. In quo lis tota vertitur. Et hoc maxime argumento, ad criminationem Fannii refellendam, Cicero utitur, quod is, acceptâ a Roscio pecuniâ, quia cognitor ejus fuerat, repromisisset et restipulatus esset, si quid a Flavio exegisset, dimidium ei se daturum: quo sibi nullam a Roscio ex vetere divisione deberi pecuniam judicavit.

« PreviousContinue »