Page images
PDF
EPUB

tate residui, quod non ad miseros aratores, isto prætore, per summam injuriam ignominiamque pervenerit ? quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumæ relicta sunt: cum pecunia deberetur, soluta non est: cum optimâ æstimatione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam in⚫ strumenta agrorum vendere coacti sunt.

XCVIII. Dixi jam antea, judices, ut has omnes injurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et jucunditate quâdam, quam fructu atque emolumento, teneri. Etenim, ad incertum casum et eventum, certus quotannis labor et certus sumtus impenditur. Annona porro pretium, nisi in calamitate fructuum, non habet. Si autem ubertas in per cipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in vendendis: ut aut male vendendum intelligas, si processit; aut male perceptos fructus, si recte licet vendere. Totæ autem res rusticæ ejusmodi sunt, ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimæ, venti tempestatesque, moderentur. Hinc cum una decumæ lege et conditione trahantur; alteræ novis institutis prop-> ter annonæ rationem imperentur; ematur præterea frumentum quotannis publice; postremo etiam in cellam magistratibus et legatis imperetur; quid aut quantum præterea est, quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum, aut in ipsis fructibus solutum ?

Quod si hæc feruntur omnia; si vobis potius ac populo Romano, quam sibi et suis commodis, operâ, sumtu, labore deserviunt; etiamne hæc nova debent edicta et imperia prætorum et Apronii dominationem, et Veneriorum servorum furta rapinasque, perferre? etiamne frumentum, pro emto, gratis dare? etiamne in cellam, cum cupiant gratis dare ultro, pecuniam grandem dare? etiamne hæc tot detrimenta atque damna cum maximis injuriis contumeliisque perferre? Itaque hæc, judices, quæ pati nullo modo

potuerunt, non pertulerunt. Arationes totâ Siciliâ desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis: neque quidquam aliud agitur hoc judicio, nisi ut antiquissimi socii fidelissimique, Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestrâ severitate et diligentiâ, me duce atque auctore, in agros atque in ædes

suas revertantur.

(Orat.) VOL. I.

2 L

ORATIO IX.

ACTIONIS SECUNDÆ

IN C. VERREM

LIBER QUARTUS.

De Signis.

ARGUMENTUM.

FURTA hîc in signis et reliquis ornamentis Sicilia, cum publicis et sacris, tum privatis et profanis, ut, picturis in tabulâ et textili (h. e. vestibus stragulis), vasis aureis, argenteis, Corinthiis, Deliacis, gemmis &c. demonstrat; falsamque esse Hortensii defensionem, qui ea emta esse a Verre, non ablata, dicat: nam neque per leges licere magistratibus in provinciis mercari quidquam, neque talia esse pretia, ut non ablata videantur. Inscribitur "De Signis," quod furta in his commissa ad religionem pertinent, adeoque præcipua sunt.

IN C. VERREM V.

I. VENIO nunc ad istius, quemadmodum ipse appellat, studium; ut amici ejus, morbum et insaniam; ut Siculi, latrocinium. Ego, quo nomine appellem, nescio: rem vobis proponam: vos eam suo, non nominis, pondere penditote. Genus ipsum prius cognoscite, judices; deinde fortasse non magnopere quæretis, quo nomine appellandum putetis. Nego, in Sicilia totâ, tam locupleti, tam vetere provinciâ, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam, aut margaritam, quidquam ex auro aut ebore factum, signum ullum æneum, marmoreum, eburneum; nego ullam picturam neque in tabulâ neque textili fuisse, quin conquisierit, inspexerit; quod placitum sit, abstulerit.

Magnum videor dicere: attendite etiam, quemadmodum dicam. Non enim verbi, neque criminis augendi causâ, complector omnia. Cum dico, nihil istum ejusmodi rerum in totâ provinciâ reliquisse, Latine me, scitote, non accusatorie, loqui. Etiam planius: nihil in ædibus cujusquam, ne in oppidis quidem; nihil in locis communibus, ne in fanis quidem; nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici, neque profani neque sacrí, totâ in Sicilia reliquisse.

Unde igitur potius incipiam, quam ab eâ civitate, quæ tibi una in amore atque in deliciis fuit? aut ex quo potius numero, quam ex ipsis laudatoribus tuis? Facilius enim perspicietur, qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, cum,

apud tuos Mamertinos, inveniare improbissimâ ratione esse prædatus.

II. C. Heius est Mamertinus (omnes hoc mihi facile concedent, qui Messanam accesserunt) omnibus rebus in illa civitate ornatissimus. Hujus domus est vel optima Messanæ, notissima quidem certe, et nostris hominibus apertissima, maximeque hospita lis. Ea domus, ante adventum istius, sic ornata fuit, ut urbi quoque esset ornamento. Nam ipsa Messana, quæ situ, manibus, portuque ornata sit, ab his rebus, quibus iste delectatur, sane vacua atque nuda

est.

Erat apud Heium sacrarium magnâ cum dignitate in ædibus, a majoribus traditum, perantiquum; in quo signa pulcherrima quatuor, summo artificio, summâ nobilitate; quæ non modo istum, hominem ingeniosum atque intelligentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent: unum Cupidinis, marmoreum, Praxitelis (nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum nomina.) Idem, opinor, artifex ejusdemmodi Cupidinem fecit illum, qui est Thespiis, propter quem Thespiæ visuntur: nam alia visendi causa nulla est. Itaque ille L. Mummius, cum Thespiadas, quæ ad ædem Felicitatis sunt, cæteraque profana ex illo oppido signa tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.

III. Verum, ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc, quod dico, Cupidinis e marmore: ex alterâ parte Hercules, egregie factus ex ære. Is dicebatur esse Myronis, ut opinor: et certe. Item ante hosce Deos erant arulæ, quæ cuivis sacrarii religionem significare possent. Erant ænea præterea duo signa, non maxima, verum eximiâ venustate, virginali habitu atque vestitu, quæ, manibus sublatis, sacra quædam, more Atheniensium virginum, reposita in capitibus sustinebant. Canephora ipsæ vocabantur. Sed earum artificem, quem? quemnam? recte

« PreviousContinue »