Page images
PDF
EPUB

quæ aut diligentius servanda, aut occultius exportanda erant, deportaret. His inventis libellis, cæteri remoti et diligentius sunt reconditi: nos tamen, ut omnes intelligant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti sumus.

LXXVI. Nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium, revertemur. Inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quæ significabant, multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse, qui pecuniam Verri dedissent. Erit vobis luce clarius, judices, cum eos ipsos produxero, qui dederunt. Intelligetis enim, illa tempora, per quæ, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt, cum societatis tabulis, non solum consulibus, verum etiam mensibus, convenire.

Cum hæc maxime cognosceremus, et jam in manibus tabulas haberemus; repente adspicimus lituras ejusmodi, quasi quædam vulnera tabellarum recentia. Statim suspicione offensi, ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. Erant acceptæ pecuniæ 66 a C. Verrutio, C. F." sic tamen, ut, usque ad alterum "R," literæ constarent integræ, reliquæ omnes essent in liturâ. Alterum, tertium, quartum, permulta erant ejusdemmodi nomina. Cum manifesta res, tum flagitiosą tabularum atque insignis turpitudo, teneretur; quærere incepimus de Carpinatio, quisnam esset is Verrutius, quîcum tantæ pecuniæ rationem haberet. Hærere homo, versari, rubere. Quod lege excipiuntur tabulæ publicanorum, quo minus Romam deportentur; ut res quam maxime clara ac testata esse posset, in jus ad Metellum Carpinatium voco; tabulasque societatis in forum defero. Fit maximus concursus hominum: et, quod erat Carpinatii nota cum isto prætore societas ac fœneratio, summe exspectabant omnes, quidnam in tabulis contineretur.

LXXVII. Rem ad Metellum defero, me tabulas

perspexisse sociorum; in his tabulis magnam rationem C. Verrutii permultis nominibus esse, meque hoc perspicere ex consulum mensiumque ratione, hunc Verrutium neque ante adventum C. Verris, neque post decessionem, quidquam cum Carpinatio rationis habuisse. Postulo, mihi respondeat, qui sit iste Verrutius; mercator, an negotiator, an arator, an pecuarius; in Siciliâ sit, an jam decesserit. Clamare omnes ex conventu, neminem unquam ex Siciliâ fuisse Verrutium. Ego instare, ut mihi responderet, quis esset, ubi esset, unde esset? cur servus societatis, qui tabulas confecerit, semper in Verrutii nomine, certo ex loco, mendosus esset?

Atque hæc postulabam, non quo illum cogi putarem oportere, ut ea mihi responderet invitus; sed ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset. Itaque illum in jure, metu conscientiâque peccati mutum, atque exanimatum, ac vix vivum, relinquo: tabulas in foro, summâ ho minum frequentiâ, exscribo: adhibentur, in exscribendo, de conventu viri primarii: literæ, lituræque omnes, assimulatæ, expressæ, de tabulis in libros transferuntur.

Hæc omnia summâ curâ et diligentiâ recognita et collata, et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. Si Carpinatius tum mihi respondere noluit, responde mihi nunc tu, Verres, quem esse hunc tuum pæne gentilem Verrutium putes. Fieri non potest, ut, quem video, te prætore, in Sicilia fuisse, et quem ex ipsâ ratione intelligo locupletem fuisse, eum tu in tuâ provinciâ non cognôris. Atque adeo, ne hoc aut longius aut obscurius esse possit, procedite in medium; explicate descriptionem imaginemque tabularum ; ut omnes mortales istius avaritiæ non jam vestigia, sed ipsa cubilia, videre possint.

(Tabula.)

LXXVIII. Videtis "Verrutium ?" videtis primas literas integras ? videtis extremam partem nominis,

caudam illam Verris, tamquam in luto, demersam esse in liturâ? Sic habent se tabulæ, judices, ut videtis. Quid exspectatis? quid quæritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes? quid moraris ? Nam aut exhibeas nobis Verrutium, necesse est, aut te esse Verrutium fateare. Laudabantur oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere, solerent. Nimirum illi, non ingenio solum his patronis, sed fortunâ etiam, præstiterunt. Nemo enim tunc ita peccabat, ut defensioni locum non relinqueret : nemo ita vivebat, ut nulla ejus vitæ pars summæ turpitudinis esset expers: nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur, si negaret.

Nunc vero quid faciat Hortensius? Avaritiæne crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum, nequissimumque, defendit. An ab hac ejus infamiâ, nequitiâ, vestros animos in aliam partem, fortitudinis commemoratione, traducat? At homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula, proferri non potest. At mores commodi. Quis contumacior? quis inhumanior? quis superbior? At hæc sine cujusquam malo. Quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior, unquam fuit? In hoc homine, atque in ejusmodi causâ, quid facerent omnes Crassi et Antonii? Tantum, opinor, Hortensi, ad causam non accederent, ne, in alterius impudentiâ, sui pudoris existimationem amitterent. Liberi enim ad causas solutique veniebant; neque committebant, ut, si impudentes in defendendo esse noluissent, ingrati in deserendo existimarentur.

ORATIO VIII.

ACTIONIS SECUNDÆ

IN C. VERREM

LIBER TERTIUS.

De Frumento.

ARGUMENTUM.

CONTINET hic liber furta Verris in omni fru.. menti genere. Frumenti autem, quod prætor Siciliensis ab aratoribus exigere poterat et debebat, erat primo decumanum, quod aratores pro agris sibi attributis dabant; alterum erat emtum, quod, vi legis Rupiliæ, tenebantur populi Siciliæ vectigales populo Romano certo pretio vendere. Id erat vel decumanum alterum, cui pretium erat a senatu Romano constitutum, in modios singulos HS terni; vel imperatum, cui HS quaterni constituti erant. Constituebatur autem a senatu in annos singulos e lege Terentiâ et Cassiâ frumentariâ, quanta pecuniæ summa in utrumque emti genus ex ærario impenderetur : tertium erat æstimatum, sive in cellam, quod, ex S. C. et legibus, prætori in cellam ad usus suos imperabatur. Dabat senatus quæstori prætoris certam ex

æerario pecuniam, unde ab aratoribus emeret, et qui. dem modium tritici HS IV, hordei autem HS 11. Illam pecuniam aratoribus annumerabat; et deinde frumentum vehebatur, quorsum volebat. Licebat autem prætori certam pecuniam, quantam scilicet æquum erat, ab aratoribus, pro frumento et vecturâ, pacisci. Jam primum a cap. 6 ad 70, fraudes et furta Verris in decumano, a cap. 70 ad 81, in emto, et deinde in æstimato, ostendit.

« PreviousContinue »